Observationes anatomico-medicae de sana et morbosa oesophagi structura

발행: 1785년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

111쪽

Salutares, quos ab usu horum remediorum eXperiebatur effectus, mecum fovebant spem, fore ut ad perfectam simitatem

duceretur.

Quum autem tempus protractum & patientia summa ad haec requirebatur, jam Verebar, ne Sc haec aegrota quamvis leVamen sentiret, plurimorum eXempla sequeretur, & plebiculae vel anus cujusdam consilio sese traderet, aut morae impatiens, aptissimorum remediorum usum non satis diu protraheret, ut malum his superari possit. Ρllulis hisce resolventibus atque mixtura antispasmodica usa fuit usqtie ad I s. Julii indies sese ab hisce remediis melius habens: tunc autem consilio Clarissimi Praeceptoris ad me, qui initio hujus mensis in Urbem patriam Lugdunis Batavorum, praxin Medicam exercendi causa, reversus eram, accessit, questa de nauseis atque vomituritionibus, a pitulis matutina hora assumtis, quae vomituritiones etiam dolorem aliquando in affecta parte excitabant; quum haec jam saepius inde fuerat passa, abhorruit eo tempore a forma pitulari & a me petiit, nonne eadem remedia forma mixturae sibi praescribere possem : quum autem haec phoenomena potius praeparato antimoniali quam formae pitulari tribuerem praescripsi seq. miXturam.

112쪽

Gunam. Arab. 5j. Suec. in p. Cicutae Merc. Viri S si .

Ut hinc ante meridiem' partitis vicibus tria Cochlearia sume ret, dum in usu pilularum a Cl. Ρroses re V AN DOEVERENpraescriptarum ad Vesperam pergeret, quaS eo tempore Ventruculus quoque ferebat, certe quia stimulus remedii Antimonialis saepius nauseam excitare soliti eo tempore ab alimentis de die assumtis magis involvebatur, dum mane vacuo ventriculo directe parietibus applicatus majores edere deberet effectus. Ab hisce medicaminibus multum videbatur morbus minui , quum non fluida tantum alimenta, sed etiam solida, panem buti-raceum, carnes Vitulinas aliaque id genus commedisset juxta proprium testimonium sine molestiis. Tertio autem Septembris querebatur de alvi constipatione, quae tamen actionem Oesophagi non multum impediebat, soluta enim facile haec fuit elei tuario leniter laxante ex pulpa Cassiae, Manna electa & oleo, Amygdalarum dulcium Rusdem mensis 17 patiebatur dolores vehementes ad partem affectam, quos sponte eXOrtos pronunciabat, suspicabar autem illam, quum Vegetus eo tempore esset appetitus, aliquid

113쪽

eomedisse , quod ipsa sibi noxium putaret, & hanc causam celare voluisse, propter serias cautelas, quas in praescribenda diaeta illi imposueram, adeoque non nisi palliativam medicinam ηdferre hic potui; ut igitur mucus derasus recuperaretur sensilitas partis minueretur praescripsi mixt: seqq: D. Aq. FIor. Rhoead. 5 Q. Gum. Arab. 5 ij. Laud. Liq. Dd. git. X.

Effectus hujus remedii expediationi quam optime satisfecit; Nam ab ejus usu optime sese habuit, imminutis doloribus &oesophago alimenta molliora transmittente. Vero mensis subsequentis Octobris a magno & protracto refrigerio, cui sese dederat, incidit in febrem quotidianam

intermittentem, cum alvi constipatione, & oesophagi majore coarctatione cnon tamen ita, quin lac, in quo fruitula panis eS-sent macerata, posset deglutire,) summa tamen aderat virium prostratio; post tres quatuorve paroXysmos autem aperientibus & leniter eccoproticis cedebat haec febris, dum rellecta Virium prostratio confortante mixtura aliquoties repetita corrigebatur feliciter. Post incidentem hunc morbum omnia fastidiebat remedia, perhibens se nunc vix ab oesophago laborare, satisque felicem

114쪽

11o OBSERUATIONES AN ATOMICO

S contentam fore, si in tali statu maneret, & quamvis mille modis ei de necessitate usum medicamentorum resolventium protrahendi persuadere conarer, neglecto tamen omni consilio, ab hoc destitit, & licet post illud tempus malum sensim

caput iterum extolleret, atque consanguinei saepius eXhortarentur, ut medici auXilium imploraret, non ante tertium diem mensis Aprilis subsequentis anni 178 I. ad me accessit, quum materies purulenta, jam bis etiam sanguine tincta, & foetore

admodum ingrata, ore rejecta fuerat, quae rejectio violentissimos cruciatus & enormes produxerat dolores; dum simul hoc tempore angustatio oesophagi in tantum erat adaucta ut transitus etiam fluidissimis quandoque negaretur; nondum mortem instantem minantis periculi gnara, ab alvi constipatione haec symptomata produci credidit, & alebat spem, remedio laxante sumto, has molestias iterum superatum iri; ex memoratis autem mea indicatio fuit palliativa, atque operam dandam esse credidi, ut partes adeo irritatae oblinirentur, ut vires adeo his torminibus fractae refocillarentur, & alvus clausa leniter opeclysmatum solveretur; horum autem, per diuturnitatem morbi morosa facta, nolebat permittere applicationem, quare seq: Redio factae indicationi satisfacere tentabam.

115쪽

f. quopis femi horio Cochlearculam. Sperans fore ut, si hisce symptomatibus levamen adferre mihi contingeret, eo tutius ad resolventium remediorum usum redire possem, & in tantum meo scopo satisfactum vidi, ut dolores cessarent, & vires eo usque resurreXissent, ut res domesticas posset peragere, alvus tamen nondum satis solvebatur. 80- Aprilis, quum sese satis bene haberet respectu status in quo paulo ante versabatur , libera enim a doloribus, fluidiora alimenta assumsit, iterum remedia ante memorata relicto Sulph. aurato Antimonii praescripsi absque sperato tamen successsu, nam 13φ Aprilis incepit muci tenacis, quam ante hoc tempus non notabili copia reddiderat, ingens & molesta excretio,

nullo tamen intermixto sanguine aut corrupta foetente materia, neque etiam comitantibus doloribus ut ante, sensim tamen inci escente angustatione tubi & alvo non nisi clysmate proVocando. 23 usdem mensis ne guttulam aut medicamentorum anti-spasia

116쪽

11st OBSERUATIONES ANATOMICO

spasmodicorum aut resolventium & nequidem blandissimorum potulentorum admisit oesophagus, quin mox cum assumtis eructabat ingentem muci atque materiae corruptae sanguine commiXtae, quantitatem, pressa simul ingentibus anXietatibus, lingua erat arida praerubra, & coacta erat os refrigerare collutione vel lactis ebutirati vel emulssione Amygd: & Sem: Frigid: cum Sp: Vitrioli ad gratam aciditatem; alvus penitus silebat, & vix ope clysmatis semel provocari poterat; nUtrientia, quae applicari curabam non retinebat, & erat semper in quasi animi deliquio, ad alloquium autem vel meum vel consanguineorum mentis praesentiam semper monstrabat, sed debilissima admodum, dum vires non erigendae Videbantur, quam per molestissimum muci sputum, quo facto magis iterum erant collapsae, donec septimo MMi mors inevitabilis hisce miseriis finem imponeret.

CadaVer, quod rogatu consanguineorum octavo M i examini anatomico lubenter subjeci, sequentia exhibuit. Externe corporis forma significabat notabilem emaciationem respectu habito pinguedinis, qua ante morbum nitebat haecce virgo; Incisa autem integumenta nondum omni adipe erant destituta musculis satis firmis rubicundus erat color hisce asterno ct costis separatis, omnes cartilagines in osseam plane

naturam conVersos offendebam, quae mutatio non facilem laborem pariebat in aperiendo thoracis cavo: quo tamen aperto

117쪽

II 3& reclinato cum sterno mediastino, pulmones & cor naturaliter constituta inveniebam, seque respectu fabricae ac satus, praeterquam quod dexter pulmo pro parte pleurae accrevisset; ab utraque jam latere manu pulmonem ad tollens digitis oesophagi tumorem & indurationem in medio thorace detexi, pulmo num tamen situm immutatum relinquebam & priusquam hosce loco dimoverem , separavi musculos anteriores ac laterales colli a larynge, cujus cartilagines crico ideam & thyreoideam, adeo induratas inveni, ut cultro anatomico descindi haud possent, dum glandula thyreoidea sanam monstrabat fabricam. A stiperiore parte incipiendo laryngem asperamque arteriam sensim ab oesophago separabam, qui a pharynge usque ad te tiam dorsi Vertebram, integer erat, inde Vero jam apparuit morbosa partis constitutio, illa enim oesophagi pars, quae parti asperae arteriae membranosae per telam cellillosam cohaeret, erat adeo eXtenuata & cum hac tam fermiter cohaerens, ut vix absque laesione separari posset, quod tamen prudenter sensim que progrediendo peragebam, & pulmones cum corde simul eximebam , in situ oesophago intacto, hic ab illa extenuata parte ad septem imo ferme octo digitorum transversorum Versus inferiora amplitudinem, degenerationem maXimam indicabat, erat enim durus ad tactum, & in quoque latere audius crassitie, concretus cum duabus glandulis adjacentibus, induratis etiam atque coloris praeter naturam fusci & corrupti, quae

118쪽

glandulae mediam morbosam partem occupabant, infra has eadem aderat, durities, ac supra ad trium digitorum transversorum latitudinem, dum glandularum extensio ferme duos digitos transversos aequat, itaque totius mali extensio ferme octo digitorum transversor a latitudinis est , infima tubi pars in ventriculum usque incorrupta apparebat, naturali colore mollitie atque capacitate. Ventriculus admodum erat contractus, ejusque situs multum a solito erat diversus, ita ut curvatura major in longitudinem porrigeretur, & intra curVaturam minorem pancreas nudum appareret; sublato hepate praemagno, hujus lobus 11nister enim sinistrum latus plus solito occupabat, ita ut sinistra diaphragmatis pars non minus quam deXtra in thoracis cavum adscenderet, caeterum erat naturalis coloris uti omnia abdominalia , quorum omnis pinguedo etiam nondum erat consumta Postquam sic externum partium habitum in conspectum duxeram , quo accuratius ipsam morbosam partem investigare liceret, per longitudinem ipsum oesophagum aperui: qui sese habet uti in Tabula ultima addita expressum est: suprema pars interne seque ac externe naturaliter constituta erat, affectae vero portionis superiorem partem Occupabant multae excrescentiae duriusculae, scirrhoste, uti videbantur Variae magnitudinis , quarum nonnullae nil nisi praeternaturalem magnitudinem monstrabant, aliae jam majorem degenerationem, quae colorem nigri cantem

119쪽

PATHOLOGICAE.

IIS tem habebant; quae nondum corruptae erant, in superficie habebant foraminula, quaedam unum, quaedam plura, majora &minora , haec se tam porcinam illa stilum argenteum admittebant facillime, quae marginibus duriusculis gaudebant, similia fere erant illis, quae apparent in inferiore intestini recti parte,& productulis excretoriis glandularum aut cryptarum , qUse mu- cum secernunt, inserviunt, occilpabant hae eXcrescentiae, quae certe glandulae ipsius oesophagi induratae & tumefactae sunt, tractum tubi ad latitudinem duorum digitorum transversorum,& capacitatem ejus adeo imminuebant, ut fere omnis alimentorum transitus hisce praecluderetur, infra eas superficies interna eXcoriata quidem, sed magis glabra & paulo capacior, parvo tamen modo spatio, Unde propter notabilem parietum de-

generationem & induratas adjacentes glandulas iterum erat angustior, dein Verum capacitas canalis augebatur induratis tamen tunicis, infima iterum affecta portio ejusdem naturae excrescentias fungosas monstrabat, minoris tamen molis, milius etiam corruptas & Viam non adeo ac superiores obturantes, neque manifesta adeo foraminuta monstrantes.

Intima iterum tubi pars erat laxa & mollis, plicis tamen aut rugis majoribus, quam in superiore sana portione praeditas,& revera figuram valvularum longitudinalium habentes. In cardia nihil adeo praeter naturale aderat, neque in Ventriculo , continebat vero hic materiem liquidam corruptam

120쪽

116 OBSERVATIONES ANAΤOMICO

partimque foetentem ejusdem fusci coloris cum illa, quae morbosam partem ubi excoriata est, occupabat; Lien, omentum &omnia cetera abdominalia viscera habitu sana erant & nihil e hibebant a statu naturali aberranS.. FL

SEARCH

MENU NAVIGATION