장음표시 사용
81쪽
ta, hane vel illam conditionem morbosam praesentem indicantia , signa me vidisse memini.
S. I. Pro gnosis consistit in seqtientibus. Dysphagia Morbus in genere e sit periculosissimus, rarissime sanationem, aliqUando palliationem admittens, ut plurimum autem in longum protractus - lenta morte terminatur Oi . Sunt autem gradus in periculo pro diversitate atque gradu causae constituentis diversi: dantur enim causae, quae Certam producunt inevitabilemque mortem; dantur , quae licet non quidem possint sanari, tamen, si recte tractentur, vitam non destruunt: possunt etiam adesse tales causae, quae, minori pertinacia atque periculo stipata, jubent, ut non omnem sanatio nis spem abjiciamus. Videamus breviter de singulis.
82쪽
Lethalem eventum praedicere debemus Si malum oriatur ab oesophagi partiumve adjacentium scirrhosa Induratione; haec enim certo non auscultat resolventibus remediis : saltem nostris in regionibus plurimi Medici atque Chirurgi testantur, se in Vero scirrho nunquam a resolventibus, licet fortioribus, remediis, tales effectus vidisse, quales nonnullii de iis scribunt. Steatomata in pectore certius quoque, & sine ullo dubio, huc spectant. Neque curari morbus potest, si oritur ab Excrescentiis fungosis vel carcinomatosis in cavo oesophagi, de die enim in diem talis causa in pejus ruet, donec clauso penitus tubo, mors diu exspectata insequatur. 3' Idem periculum adest, si Spina dorsi adeo sit incurVata, ut hujus angulus parietes oesophagi ad se invicem comprimat, aliudve ejusdem vitium Dysphagiam producat. 40 Aneurysma magnae arteriae dysphagiam producens raro sinit, ut in longum potrahatur, sed saepius cito, semper certo, interficit amictum hominem. 3p. Lethalem eventum declarare posismus , si oritur morbus a callosa oris ventriculi induratione, quod malum frequentissimum esse patuit ex Auctoribus supra citatis
83쪽
6ο- Fatum lethale est, si via ciborum per talem praecludatur Saccum, qualem Bristoliensis Medicus LUD LON observavit& antea citavimus ex actis Medicorum Londinensium 7ψ A posteriore concludere licet, in complicatione illa malorum, quam in Foemina illa, cujus morbum observavi, inque Cap. VII. describam, similibusve, nullam sanationem locum habere posse, quaecumque etiam adhibeantur remedia.
III. Morbus diu potest perferri atque tolleraratior reddi aegris& palliari, si atonia vel paralysis fibrarum oesophagi muscularium impedit, quo minus rite peragatur deglutitio: si enim neque stimulo remediorum roborantium neque electrico possimus prodesse, habemus instrumenta, quibus protrudere Vel injicere possumus sat magnam alimentaris materiae qUantitatem, ut vita sustentari possit. Nec dubitari potest, quin dictarum antea causarum nostri morbi variae sint, quae possint lente procedere , aut ab idoneis remediis ita corrigi, ut per annos durent: qualia eXempla varia eXstant in Commentario saepe memorato cl. V AN GEUNs, ct quidem speciatim illa observatio, quam
84쪽
quam ei suppeditavit doch. sT1NsΤRA, de Foemina quinquagenaria, topica , Ut Videtur, ulceratione laborante Inpigritia fibrarum oesophagi ab incipiente rigiditate haud parum Valere poterunt resolventia, diluentia, emollientia, similiave
Non autem semper spem radicalis sanationis abjici omnem debere, patet exinde, quod possint adesse causae minori progressu, violentia & pertinacia praeditae, quae sanationem quandoque admittunt, nam sublatis causis tolli etiam effecta poterunt. Sic V. g. sanabile malum est, 10 Si oriatur ab Inflammatione, ΠOUimVs enim, omnis partis inflammationem, si in optabilem abeat resolutionem, imo etiamsi suppuratione facta abscessum formet, sanari adhucdum posse; idque uti ratio docet , ita & eXperientia confirmat. Si oriatur morbus aspastica oesophagi, cardiae, vel diaphragmatis Constrictione, sanari quoque poterit: ita tamen, ut prudentissime sit cavendum etiam a levissimis occasionalibus causis, ne recidiVa co cipiatur; quod satis cito sit. 3ψ Sanabile quoque malum est, si a non insanabili plane Intumescentia glandularum in collo
85쪽
Jacen eiuln oesopliagus comprimatur; haec enim tum internorum remediorum ope, tum applicatione cataplasmatis vel emplastri re iventita frequentur & 1ere quotidie tolli solet, nec tolli certe omnino respuet, ubi compressio superioris partis oelbphagi ab ea excitatur. 40 Sanationis spem habemus, si adsit talis oesophagi, vel glandularum, vel viscerum, alio-rUm Ue organorum adjacentium obstructio, induratio, aliave comprimens Oesophagum affectio, quae non sit indolis scirrhoste, & resolutionem ex sua natura admittat. Videmus enim, aliarum partium musculosarum ac glandulosarum indurationes resolvi posse ope remediorum resolventium, Uti sunt succus Cicutae, Antimoniata, Mercurialia, Gummi ferulacea, Aqua marina, EXtracta amara &c. a , quae in hisce casibus adhiberi sequente Cap. apparebit. Sic in Infante eX pertinaci acido ventriculi valde emaciata, ac duro ventris tumore cum m nisestis mesentericarum glandularum indurationibus laborante, bilem animalem cum Syr. Cichorei tanto cum effectu adhibui, ut, quae eX inedia moriturae speciem referebat, puellula brevi tempore persecte sana sit reddita, & habitus corporis ejus ita sit mutatus, ut jam multa pinguedine niteat. Cum autem adesse possint indurationes glandularum oesophago adjacentium, qua
86쪽
quae ejusdem stini indolis, sequitur, quod hisce in casibus a remediis resolventibus tempestive adhibitis idem exspectare liceat. 50 Tandem sanari poterit oesophagi obturatio, si producatur a Corpore heterogeneo deglutito , & accedat statim Chirurgus dexter, qui pro ratione conveniente illud ulterius in Ventriculum propellat vel extrahat sursum.
DE CURATIONE DEPULSIONIS ALIMENTORUM IMPEDLT EL
AEgrotante nec potest nec debet eodem procedere modo, sed diversimode agendum ips1 est, prout Varia constitutio corporis , morbi duratio, symptomatum numerus & Violentia, causarum diversitas, virium ratio, aliaeve accidentales conditiones postulabunt. Statuimus autem, ne omnium illorum Indicantium eXamine in nimium extendatur hoc Caput, in omnibus in genere Curam sequentibus Indicationibus absolvi posse, ita ut nune haec , nunc illa vel altera, in aegrotis adhibeatur. Ι - JU-
87쪽
P Jubet ut tollatur Causa Depulsionis alimentorum impeditae proxima; ΙΡ Ut, si non possit haec tolli, mali progressus prohibeatur, & corporis vires sustententur; ΙΙΡ Ut symptomata molesta & urgentia mitigentur, & ta, quamdiu fieri
Arte potest, conserVetUr. f. I I. Primae Indicationi satisfit, si removeantur causae remotae angustationem oesophagi nimiam producentes: quum autem hae admodum sint diversae , diversa quoque requiritur medendi methodus ut spartam nanciscamur: quem in finem in hac g. breViter hasce eXponam, quatenus accommodari possint ad Varias istas Dysphagiae. species, quas in ultima Cap. V. Vidimus non omni sanationis spe destitui. Quum vero ab Auetoribus antea laudatis haec res sedulitate & accuratione magna fuerit tractata, B. L. a me non multa eXspectabit, quae eorum laboribus adjici possint, & brevitatem me amplexum fuish, facile excusabit. A. Si ab Inflammatione oesophagi angustia producatur, antiphlogistica tota cura esset debet, modo ne talia adhibeantUr, quae directe parti affecti applicata suo stimulo nocent, quare nitrosa, acida, salina, in aliis inflammationibus tam utilia, hic interne non possunt in usum vocari. Verum post venaesectio-
88쪽
nes in brachio, pro intensitate inflammationis atque constitutio ne aegrotantis, audacter repetitas, conUeniunt illa, quae diluunt, demulcent, humectant & sensilitatem assectae partis moderant, uti sunt Linctus, Decocta, Julapia mucilaginosa & laniter refrigerantia : quum autem saepius fiat, ut nulla penitus medicamenta ingerere possint aegrotantes, in eXternis remediis solamen quaerere debemus, inter quae potissimum conveniunt Cataplasmata emollientia & resolventia dorso applicata, ad illum locum, ubi dolor sentitur, Vel Fomenta aut Emplastra eidem scopo. inservientia. Si autem occasio sit instituendi Balneum calidum totius corporis, capite eXcepto, nullum scopo melius respondens , quam hoc, putaVerim remedium; aperiuntur enim ejus ossicacia pori inhalantes, humores diluuntur, & res li untur spasticae quarumcumque partium consoriis iones. Si autem huic non datur aptus instituendi locus, per Clysmata diluentia, resolventia, saponacea idem praestare conabimur, quae tum etiam primario conducent, quando, propter sum mam Oesophagi inflammati sensilitatem , nulla, Vel non sum- cientia, ingeri poterunt Remedia Antiphlogistica. Sed omnibus hisce absque successu tentatis, VesCatorium in usum Vocandum est, & ad dorsum applicandum, ut hoc vi sua resolvente ac revellente idem. praestet ae in aliis inflammationibus internis, in quibus salutares suos essedi us toties exseruisse observat tim est Practicis non nimium meticulosis & male prudentibus: Sia
89쪽
Siqiue haec omnia nihil juvent, & ad Suppurationem inflammatio transeat, quod ex remittentibus quodammodo lebre atque dolore, & permanente si non aueto angilstationis sensu, cognoscitur, omnia con Veniunt, quae ad maturationem atque rupturam abscessus aliquid conferre possunt. Ubi ruptus fuerit abscessus, & pus eX corpore eliminatum , in id laborandum est, ut ulcus curetur: interim quoque spasmi, pro QUO-rum majore vel minore essicacia etiam dysphagia gradu multum differt, compescantur talibus remediis, quae illis opponi 1 lent, adjunctis simul, quae ulcus depurant, & ad ejus consolidationem ficiunt. Communicavit mecum Celeb. OOSTER-DYK, sese in tali casu cum successu exhibuisse Mixturam anodynam & subadstringentem sequentem in paroXysmo, I9. Aqua Napnae J ij. Tinct. Croci Laud. pur. gr. j. Meli. Kθ- facet S iij. M. subinde ad parvum cochlearculum assumendam ;& eXtra paroXysmum eXhibebatur sequens remedium, Meli Rofac. Gunam. Arab. 3j. MFrris. Elact. Θ j. Cori. Pe- . rux. Elee I. 3 iij. Dr. Rofar. rubr. q, f. M. fiat Electuarium accurate miXtum, cujus omni hora, Vel quovis biliorio, parvum cochlearculum assumi debebat. Si vero exitus Inflammationis fuerit in Indurationem, multa moliri non debemus, ne absque fructu aegris plus incommodi& noXae quam emolumenti afferamus: sed emollientibus atque humectantibus progressui mali istius prospiciendum est, caven-
90쪽
do sedulo ab omnibus calidis, acribus, stimulantibus, adstrin- , gentibus, frigidis, gelidis, quae affectam partem irritando facile ad callosam, scirrhosam, imo cancrosam indolem morbi
dissicilis est impeditae Depulsionis causa, ' eo quidem frequentior, quo sensibilior est tubi alimentaris tota substantia fibrosa admodum & nervosa, quoque ideo magis plerisque oesophagi affectibus sese ut symptoma adj git a . Ut haec sanetur, tolli debent causae, quae spasmum produXerunt: quod pro eorum diversitate vario modo tentari debere per se patet. Caeterum ab Opiatis, Anti hystericis, Fomentis, Cataplasmatibus& similibus ci praecipuum auxilium eXspectamus: dum in vlenaria praeclusione, ad qualemcumque corporis nutritionem suggerendam, Clysmata nutrientia non sutit omittenda.
phygi : sollicite praeterea inquirendae sunt ejus causae, & cognitae hae quovis meliore modo corrigendae, dum per stimulantia Roborantia cc , intus assumta atque eXtUS applicata , nec non per stimulum electricum, Oes phagi pristinus tonus instaurandus