장음표시 사용
91쪽
dus est: impotentiae autem cibos ingerendi interim succurrimus Instrumento idoneo alimenta propellendo adaptato 79. D. Si vero malum oriatur ab Indurationibus ipsius Oelbphagi vel adjacentium Glandularum, ad remedia , quae hisce resolvendis apta reperta sunt, confugiendum est. Hoc scopo
laudantur Extracta resolventia, inter quae succus Cicutae in- spissatus primum tenet locum : Gummi ferulacla etiam in Usum Vocari possunt: laudem merentur quoque Salia alcaii-na OP , quae non tantum vi resolvente conveniunt, sed etiam ad temperandum acidum, quod in debili aegrotantium Ventricu IO generatur , & cardialgias molestas ac flatus dolorificos eXcitat. Essicacissimam autem resolventem vim invenimus in remediis Mercurialibus atque Antimonialibus, Vario modo praeparatis: fateor, nonnullos, inter quos expert. Chirurgum TIT SING, non multum usui Mercurii favere, imo puta potuis illum nocivum esse; Mercurii tamen propinationem tU- tam atque utilem in Venerunt alii Observatores, eamque aeque
in Oesophagi ac aliarum partium pertinacibus indurationibus istis certo profuisse, sua experientia demonstrarunt C . Hinc
92쪽
combinatio variorum illorum ResolVentium laudari meretur, qualem Celeb. V. DOEUERE N in JuUene, eX hac causa depulsionem impeditam habente, cum successu adhibuit, scilicet Mercurium cum succo inspissato Cicutae & Sulphure aurat. Anti m. Majorem adhucdum essicaciam exspectat cLPLENCRI Us ab usu Mercurii vivi cum Gummi Arabico soluti, & forma liquida praeseripti, qui etiam in AEgra nostra fuit adhibitus b, EXternae etiam friectiones Mercuriales optimo cum successu adhiberi possunt cc E. Si ab aliis adjacentium Partium morbis non insanabilibus
oesophagi angustia producatur, uti glandularum collo adjacentium Pulmonum, Aortae, Diaphragmatis, Hepatis &c. pro varia eorum indole, & diagnosi, quam rationalis de illis format Medicus, cura etiam varia erit instituenda. Perfecte s1cm sanitatem restituere mihi contigit virginem robustam rusticam, qtiae pulchra corporis habitu gaudens animi tistitia, propter depulsionem laesam ab intumescentia & induratione glandulae ad latus laryngis intra duas menses Valde emaciebatur; ita ut pristinae formae plane absimilis esset, adposito emplastro mercuriali atque intus eXhibitis remediis resolventibus modo
93쪽
laudatis, detumuit glandula, mollior fiebat & tota evanuit cum impedimento depulsionis, sicque fatis cito habitus melior factus est, & pulchritudo rediit. F.) Si a Corpore heterogeneo deglutito atque in oesophago
haerente Via intercipiatur Versus Ventriculum, convenit Venam secari, si metus adsit instantis vel praesentis inflammationis, haustuque repetito Aquae, aliusve potus, aut & olei, tentari, num Versus ventriculum, ope talis vehiculi, deferri possit: quod si non succedat, Ars Chirurgica in auXilium erit Vocanda , ut . illud apto modo extrahatur: & si non statim possit extrahi , debet versus Ventriculum protrudi methodo, quie eX-hibetur cum delineatione instrumenti in Actis Edinburgensibus a . Si autem nec una, nec alia, operatio qUam cautissime instituendam esse jam supra inculcavi) successum habeat , denuo multum boni praestabit copiosa assumtio olei lini vel olivarum aliusve blandi liquoris, ut relaxetur tubus &lubricus fiat, atque sic ulterius descendere possit Corpus ei inhaerens b . In canibus etiam operationem Gesophago tomite tentavit Cl. GUAΤΤANI atque tapius illam cum succes, insti-
94쪽
itituisse, nunquam Vero in homine testatur a , & qua lavis propter ingentem numerum arteriarum atque nervorum periculosissima sit habenda haec operatio , si tamen omnia cetera nota molimina irrita sunt, & aeger prae corpore haeterogeneo in oesophago haerente certam Vel prae inediae aut suffocationis metu mortem eXpectat, non penitus rejicienda mihi videtur, 'cum aliquando effectu cum sperato institutam in tali casu illam legimus , nempe a Cl. GOURs AND in homine qui os pollicem longum & sex lineas latum in oesophago infliXum habuit, & etiam a Cl. ROLAND post inutiles deprimendi conatus eodem cum successu peracta fuit
f. I I LUt Secundae Indicationi g. I. satisfiat, cavendum est a
causis occasionalibus, quae antea malo ansam praebuerunt. Ne
affectae ergo partes irritentur, & malum in pejus ruat, abstinendum erit a cibis durioribus, asperis, fervidis, valde acidis, austeris, ab omnibus acribus , similibusve, a vino rubro auste
95쪽
9 ro , a spiritibus destillatis, a fumo tabaci, a re rigerio, abiisti potuum aquosorum , ab animi pathematibus, aliisque antea memoratis. Sed conveniunt lenia resolventia, mucilaginosa, alvum leniter moventia, & evacuationes solitas regulariter &Pro ratione virium promoventia: dum in hisce morbi conditionibus praestat cavere a stimulantibus aut dictis Resol- Ventibus fortioribus, quippe aegris magis nocituris. Denique& Dipeta ex fluidis, tenuibus jusculis, aliisque blandis alimentis, & lacte ac lacticiniis, quae sine majore difficultate & attritu depelli, a ventriculo debili facile digeri, & sub parva mole inultum liquoris nutrititii praebere possitnt, militum hic conferre possum Us.
f. V I. Tertiae Indicationi g. I. satisfaciendum est, occurrendo
symptomatibus singulis pro varia eorum indole, Unde certa, omnibusque aegrotis congrua, hic regula non potes: exhiberi. Doloribus & anXietatibus occurrimus mucilaginosis, anodynis& antispasmodicis. Vidi sic, quando hisce paroxysmis iobor bant, egregium effectum a Pulvere Castorei cum Oculis CancrorUm: Optimum autem est, ut Eccoproticis alvus laxa teneatur ad praecavendas has anxietates. Vires sustinendae sunt diaeta eupepta & euchyma ex lacte, jusculis carnium macilentarum atque OVis sorbilibus; medicamentis roborantibus, car-
96쪽
diacis non stimulantibus, inter quae Cortici Peruviano, molliabus tamen obvolvendo remediis, primaria laus competere Videtur; neque vituperandae sunt Aquae Martiales cum lacte, d bito sub regimine potae. Si autem via penitus sit occlusa, &nilail ingeri per superiora possit, unicum remedium, quod super est, consistit in applicatione Clysmatum nutrientium ca); quae nimis negliguntur, aut sepe male sano pudore , aliave de Usa, quemadmodum a nostra aegrota, plane respuuntur in talibus casibus, quum certo saepe multum boni ab hisce exspectari posset b . Quum vero infra collum haerens mali sedes, semper dubium de sua natura in medentibus moVet, mihi videtur, nisi manifesta paralysios adsint signa, semper a stimulantibus, abstinendum esse medicamentis, imo nisi aliquid corpus heterogeneum protrudendum Versus Ventriculum essenOVimus, ipsam eXplorationem ope stili balenacei periculosam esse opinor, quid dicam de ejus motione versus inferiora & superiora, quam nonnulli suaserunt in ipsa oesophagi ipsius degeneratione interna.
Atque ex illis, quae de fabrica sana oesophagi diximus non
ab Methodo, quam proponit Cl. MAUCHaRT in Dis . de Struma oes agi g. 25. Vid. MORGA GN. de Sed. 6' Caus. Morb. D. An. Med. XXVII. TRILLE R.. Diff. de usu cdsterum nutrientium, quae quoque in eius opusculis Med. & Philol. im
97쪽
minus quam ex specimine in ultima Observatione allato concludi facile potest , qui rem non ex opinionibus sed ratione contemplatur , a re luentibus blandioribus in iis cassibus ubi ipsum oesophagum, sive eXcrescentiis internis, siVe eXcoriationibus, sive induratione tunicarum affectum putamus, optimum esse praesidium , seque in initio ac in progressu malorum, eXulare ergo multa debent remedia ab aliis commendata, quae stimulando aut rodendo partes adeo sensiles plus damni quam emolumenti adferunt, aquam calcis, aluminis solutiones & alia ejus generis nunquam exhibeo, salia ipsa alcatina dum necessaria judico, involvo ne directe partem adfectam irritent, succum
inspissatum Cicutae cum Gum. Arab. & Syr. Altheae Cochlearibus parvis saepius propinatum forma linctus, diu ad partem adfectam haeret, demulcet atque sua vi resolvente & antispasmodica, de qua postea videndi nobis erit occasIO, lente agendo multum boni praestat, dum Mercurialia optimum praestant
effectum, si glandulae induratae, absque ipsius tali substantiae degeneratione, in causa depulsionis impeditae sunt.
98쪽
ρι OBSERVATIONES ANATOMIC GCAPUT SEPTIMUM.
CONTINENS QUAE TUOR OB SERVATIONE S PROPRIAS, NEC NON FIGURARUM EXPOSITIONEM.
trigesimum & octavum annum agens, habitus corporis modici, temperiei cholericae, seX infantum mater, quorum bis gemellos pepererat, bis unicum enixa merat, prospera fere semper valetudine fruens, anno 1777. incepit queri de summis in ventriculo doloribus, ingrato derassionis sensu sese manifestantibus, & ad transitum cibi potusve valde exacerba tis. Cujus mali solatium a Celeberrimo Medico quiessivit &tum feliciter quoque obtinuit; per aliquod tempus libera dissicilibus hisee symptomatibus. Anni vero pro Xime subsequentis mense Junio, obstaculumbolo per oesophagum propellendo, ad palmae supra cardiam altitudinem percipere coepit, & cibos in ventriculum modo transituros saepe multo muco mixtos rejicere : in genere quidem omnia dissiculter trans1bant solida, sed inprimis tamen farinaceis , ut pani & fabis quas eo anni tempore copiose come-
99쪽
dere solebat,) ulteriorem descensum negabat obstaculum. Malo hoc sensim adaucto molestias jam tunc summas patiebatur, ita ut iterum ad eumdem Medicum confugeret, qui resolVentibus remediis actionem tubi alimentarii tantopere emendaVit, ut, sine magnis conaminibus, facile cibos assumere & ad osticinam digestoriam transferre posset. Rusdem iterum anni autumno nostra alio morbo aegrotaVit: cujusnam autem ille fuerit indolis, mihi non constat, qUUm alius tunc Medici consilio fuerit usa, & ipsa Foemina ejus symptomatum fuerit immemor, hoc tantum sibi in memoriam revocans, quod post ejus sanationem ser aliquod tempus oes phagus promptius suo ossicio fungebatur, multo facilius cibos versus ventriculum ire permittens, ita ut molestiun malum penitus eradicatum esis crederet. Verum postea caput iterum efferre pristinum malum coepit,& majores Miserae creare molestias, ita ut, postquam ejusdem
Medici consilio siue fructu satis diu fuerat usa, jam tertia vice sese Clarissimo Praeceptori VAN DO EVEREN, qui hanc Observationem faciendi mihi ansam suppeditavit, obtulerit.
Multo deterior quam olim nunc erat AEgrotantis status: nulla enim nunc supererat solidos cibos depellendi Deultas, continua cum multo humore spumoso mucoso assumtorum regurgitatio , post praegressas summas anxietates , cum solitis signis, quae
Dysphagiae facilem sistebant diagnosin. Unde praeter remedia
100쪽
nonnulla, ex urgente indicatione ipsi praescripta, necesse erat Egrae suadere, ut solita sua corpori non proficua, maloque suo potius adversa, omitteret alimenta, atque usu laetis jusculorumque carnis tenuium cum farinaceis mollibus coctorum vires & vitam sustentare tentaret.
Quamvis maxime debilitata, tot & tam diu symptomatibus pressa, valde cacochymica jam facta parvam vel nullam sanationis spem relinquere jam tum videretur, Indicationem tamen secundam, antea propositam, sequi placuit, & tum opedictae Diaetae, tum Resolventium remediorum tentare, DUm Vita I grotantis, quamdiu liceret, protrahi posset. Itaque praescriptae in his rerum angustiis fuerunt parvae Pilulae ex succo in-
spissato Cicutae , Sulphure Antimonii aurato , talique Calomelae dossi, ut silivatio a Mercurialis remedii usu haud facile metuenda esset, jussumque, ut Vel integras, vel lacte aut jusculo sollitas, deglutiret illas Ρllulas, & sic effectum, ut in
corpore retinerentur, atqUe Ventriculi caVum attingere, ejusque actionem subire eae pos ent. Interposita quandoque, prO- ut symptomata & querelae dictabant, fuere analeptica, leniter cardiaca, antispasmodica, palliando potius quam morbum sanando destinata. Licuit mihi ab hoc tempore cum cl. Praeceptoris Venia AEgram nostram coram eXaminare, domi suae visitare, deque ejus statu saepius renunciare & sermones cum Eo conferre. Di-