장음표시 사용
101쪽
Dicta sub diaeta, & debite memoratis adhibitis remediis, aliquamdiu satis manserunt vegetae Vires ad tertium usque mensis Martii diem, a quo tempore violentia mali maximopere increvit, & in pejus abierunt quaecumque morbi symptomata: tunc nempe multo aere distentus Ventriculus magnas creabat anXietates, inque flatuum eructatione acerbissimos producebat dolores : invadebat & tunc simul febris cum pulsu parvo Valde contracto & liniversali corporis summa debilitate: si quid ingerere conaretur, hoc jam transitum dissicilem in collo offendebat, quo in loco antea nullum perceperat angustationis sensum ; praeter hunc autem, etiamsi quiesceret ab actione tubus , continuo ibi loci aderat pressitonis sensus, quem a muco inspissato atque in oesophago haerente produci illa credebat, dum extus ad oculum vel tactum nullus detegi poterat tumor. Proxime insequentibus diebus omnia remittebant symptoma
ta , Vires erant Constantiores, sed fames insignis aegram Vexabat: unde ad solidos cibos appetitu ferebatur, & sumsit frustulum panis, quod magnis moliminibus & corpore prono deglutire coacta fuit. Unde non tantum maximopere fuit fatigata , sed partibus affectis tantam quoque intulit vim, ut post
meridiem cum copioso muco etiam quamdam sanguinis quantitatem eUOmeret, postque vomitum febre ac animi deliquio corriperetur: utebatur porro resolventibus, inprimis prudens usus fiebat Cicutae cum Calomela & Sulphure aurato Anti-
102쪽
monii. Mercurius deinde, ob dissicilem depulsionem , primscribebatur juxta methodum P L E N C Κ ΙΙ cum G. Arab. & Syr. Artem. Omnia autem haec neque salivationem, neque optatum levamen, multo minus sanationem eXhibuerunt, ita ut sensim illa assumere repudiaret, molestiaeque inde natae cogerent ab eorum usu fere abstinere. Sensim itaque adeo fuerunt imminutae hujus foeminae vires, ut ex sola debilitate inquassi animi deliquio versaretur, neque fere loqui, neque sese movere posset, compos tamen mentis & rerum peractarum
conscia, per inediae essicaciam in sceletum quasi vivum redacta
Simul ac nunc laetis aliusve fluidi paulo majorem sumeret copiam statim illud revomuit, commixtum particulis grisei coloris, odoris obscuri, subacidi, qui odor in rejecto muco, cui& interdum intermixtus erat sanguis, magis percipiebatur manifestus, & caseo corrupto similis; si quid assiimiorum parva si inui quantitate ingereret, hoc perveniebat nequaquam ad ventriculum, sed restabat ad lacum affectum , ibique summos
cruciatus eXcitabat, cum anXietatum & deliquiorum continuo incremento: omnia denique mortem instare certissimam indicabant, quam clysmatibus nutrientibus, quantum fieri posset, differre tentatum fuit: sed eorum applicationem repudiabat aegrota , mortem praeferens miserrimae Vitae conditioni. Dolor interim quoque per totum corpus erat diffusus, inprimis
103쪽
vero in femore dextro tam dolorifica fuit sensilitas, ut adtactum integumentorum sine clamore non ferret misera, dum eXtrinsectus nihil appareret, nisi quod magis esset emaciatum quam sinistrum femur. Ρerrexit nunc continuo eruetare materiem caseo corrUpto similem, cum dolore magno & foetore molesto, putansque pulmonum suorum substantiam sic excreari hisce ipsissimis verbis mortem instantem indicabat , In foel dat i mγn long ree δεσιγ ps er nihil nunc amplius assumens, cum leviuscula febre, per triduum adhuc jacuit, specie mortuae vivens, donec die 14' Aprilis 1779. placide exspiraret. Die 15' Aprilis vespera, trigesima sexta circiter post mortem hora, cadaver examinans cum clarissimo PRAECEPTORE variisque Sociis, inveni in colli dextra parte, supra claVieulam , cat rotidem inter & asperam arteriam, induratam Glandulam , habentem cartilagineam' fere duritiem,' circiterque OVicolumbini magnitudinem. Fig. I. I ira g. Tab. VIJ: hinc
usque ad septimam dorsi, a superioribus numerando , vertebram oesophagus flaccidus erat, collapsus, sed ultra solitam dimensionem dilatatus D; hanc autem circa vertebram noVa detegebatur durities & inspissatio, quae ipsum occupare Oesopha gum apparebat Oe9 Cum pulmonem dextrum, a posteriore parte quodammodo Pleurae accretum, manu sinistrorsum reclinare conabar, Vi illa,
104쪽
utut levi, solvebatur adhaesio non tantummodo, sed laceratatio fiebat, & ex foramine sic facto mox erumpebat materies albo. cinerea, spissa, grumosa , lac corruptum odore & habitu plane referens. Praesentiam vomicae illo in pulmone suspicans per factam aperturam immittebam digitum,. & revera inveniebam saccum medio in iobo, amplum, dicto magmate repletum. Deinde prudenter digitum volvens revolVensque, ut de eXstensione ejus sacci judicarem, alterum offendo foramen
V, i, k. 9 & per quod intrans digitus ipsissimam materiem o fendit. Sublato post haec pulmone Vidi, quemadmodum ex
dictis praevisam erat, patulam ex oesophago in incumbentem pulmonem fuisse viam : neque recenter facta videbatur haee communicatio, quum margines dictam aperturam cingenis essent valde scabri, inaequabiles, incrassati, & Viderentur etiam cile gangraen6si. Infra hanc degenerationem oesophagus, parum infleXus, ad longitudinem trium fere digitorum transversorum G I. eamdem servabat duritiem , & ibidem tantopere per tunicarum
spissitudinem diminutam habebat suam capacitatem, ut calamum scriptorium vix transmitteret. Ulterius vero malum non eXtendebatur, prope cardiam etenim nullus tumor,. nulla induratio, nihilque a statu naturali alienum apparuit, nisi insolita tubi oesophagei, quemadmodum reliquarum etiam Par
105쪽
Praeterea & hoc notandum, pulmonis deXtri superiorem partem hic & illic exhibuisse puncta albida, Musdem colorisae erat materia in ipso pulmonis sacco praeternaturali contenta : inferior ejus pars nihil vitiosi exhibebat, praeter levem ad pleuram adhaesionem. Sinister pulmo integer erat sanusque,& ab omni morboso nexu immunis. Tandem in cavo thoracis & pericardii insi gnis aquae foetentis, fuscique coloris,
In cardia nihil notabile invenimus. Neque ventriculi parietes erant indurati, sed in ejus curvatura superiore, inter eardiam & pylorum ad sinistram magis quam deXtram partem, habebat glandulam induratam, superius memorata non multo minorem, ejusdem duritiei ac coloris sid. Fig. III. Tab. VI.): adjacebant & huic corpuscula graniformia etiam dura. Caeterum ventriculus erat eXtenuatus & membranae pellucidae similis, adeoque fragilis, ut sine laceratione a digitis aut volsella arripi vel tractari vix posset& continebat aquam turbidam fusci coloris. Intestina omnia tenuia & crassa in naturali situ posita, itidemque Valde eXtenuata, continebant scybala durissima nigra : vesicula fellis, uti in inedia exstinchis fieri solet, magna erat, & bile turgidissima: hepar autem, & caetera Organa , quae in abdomine continebantur, naturaliter constituta erant quoad mechanismum, sed valde faecida, eX tenuata &mollia.
106쪽
Totum denique Corpus valde emaciatum & quidem inprimis dextrum femur: in disseetarum partium vasis vix ullus observabatur sanguis, ita ut seetio hujus cadaveris fere incruenta fuerit. Partes morbosas delineandas curavi in Figuris Tab. VI. huic Distertationi adneXis, inque s1ngularis rei fidem easdem in liquore spirituoso conservandas esse putaVi. Ex quibus patet , AEgram nostram , durante misera sua Vita , non tantum Vera Dysphagia laborasse , sed etiam, ex concretione morbosa Pulmonis, affectione peripneumonica& insequente vomica; unde sanguinis excreatio, Variae materiae & speciatim cremoraceae rejectio, & multa alia memorata symptomata explicari facile qUeant.
Obferxatio. Ι I. In cadavere Infantis quinquennalis quod pro anatomicis exercitiis acceperam, sed de cujus historia morbi mortem praegredientis nihil rescire potui, adeoque nihil etiam exponere queob aperto Thorace, Vasa ejus praeparandi scopo, paulo supra cordis basin, juXta latus dextrum asperae arteriae Fig. IV, d. Tob. VI percipiebam tumorem quemdam durum, qui tantopere versus anteriora prominebat, ut divisio venae cavae superioris inde valde comprimeretur & supra tumorem elim esset
107쪽
esset distensa, magis quam naturaliter esse solet. Pulmo deX- ter variis locis indurationibus laborabat, cujus etiam portio
relicta est in objecto, quod in Spiritu , ni conservo e . Aparte anteriore autem quum nihil amplius conspici posset, eximebam omnia Viscera thoracica: tum quoque a posteriore idem apParuit tumor comprimens pro parte oesophagum vid. Fig. V. d. f. Tab. VIJ non autem omnis hinc intercipiebatur a faucibus ad ventriculum via, nec Dysphagite effectus in Vita Infantis adfuisse videbatur, quoniam habitus corporis magnam emaciationem non monstrabat. Adduxi autem hanc observationem, ut inde pateat successivus ille molestae Depulsionis gradus, induratae enim talis glandulae moles identidem perdurantibus caussis mali , major fieri solet: si ergo haec glandula in respiratione cnam deXter pulmo inde plurimum comprimebatur & circulatione turbas non tantas excitasset, & infans hicce aliquod tempus adhucdum ViXisset, probabile est, quod capacitas oesophagi magis magisque inde imminuta & Dysphagia tandem producta fuisset. OUerxatio. III. Liceat mihi ex propriis observationibus Anatomicopa thologicis etiam sequentem hic apponere , quae ad illustrandum morbum , quem in hac Dissertatione tractavi, mihi quo
108쪽
que aliquid conserre posse videtur. Juvenis viginti circiter
annorum elapsa hieme moriebatur anxietatibus validis & summis ad praecordia doloribus. Aperto cadaveris thorace Ρulmones, multo magis quam naturaliter Versus latera erant repressi per tumorem magnum in medio pe store apparentem, extas habentem formam massae pinguedinosae , ingentis magnitudinis. Ulteriore vero examine apparuit, illum esse peri- cardium valde degeneratum, quod ad basin cordis erat admodum durum, & pressioni digitorum non cedens. Juxta hunc tumorem manum Versus inferiora ducens, percepi amplum saccum propendentem inter Pulmones, usque ad spinam dorsi: quo aperto, enluxit quantitas magna materiae spissae purulentae , coloris subflavi viridescentis, inodorae poenitus. Cordis exterior superficies obducta erat membrana, ex inspissato pure constante, inserente etiam se inter fibras. Pulmones naturaliter erant constituti, sed versus costas repressi. Inferior pars oesophagi, cum superiore Ventriculi, ruberrimum habebant colorem ibi loci, ubi saecus his incubuerat, & inflammationem pas ae videbantur: inferior ventriculi pars biliosa materie valde tincta erat, & cavum ejus atque intestinorum tenuium cibis & chylo vacuum, dum in crastis scybala quaedam duriora , pauca tamen , conspiciebantur.
Dolui, me nihil de decursu morbi ejusque symptomatibus scire potuisse, nisi quod anxietatibus summis, & magnis circa
109쪽
IOSpraecordia doloribus, ante mortem Defundius adfectus sit: videtur tamen concludendum ex cadaveris inspectione, in vi-Vente aegroto depulsionem alimentorum impeditam & interceptam ex dicta causa fuisse, si adtendamus ad pressionem mechanicam sacci purulenti, & ad ejus effecta, stillicet inflammationem partis compresses & absentiam materiae alimentaris inventriculo atque intestinis tenuibus. Obfer, alio. I V. irgo quaedam quadraginta & quinque annorum, habitus robusti, & modestae vivendi conditionis, cui menses per anni sp tium jam fluere cessaverant, denuo parva sanguinis eX genitalibus evacuata quantitate fluxum nullum postea experiebatur: sena tamen erat: donec versus finem anni 1779. corripiebatur sensu dissicilis alimentorum descensus prope cardiam, qui sensim adaugebatur: utebatur tum consilio soliti sui Medici Do ctissimi PEL GROM, verum quum juxta aegrotantis opinionem malum eo non satis cito cessaret, uti in hoc morbo frequentissime fit) adiit medicastrum, qui aegrotanti pollicebatur, se intra breve tempus istius malum sanaturum: Praescripssit eo scopo arcanos aliquot pulveres, quos partitis vicibus assumere debebat; quo facto non adeo faustus sequebatur eVentus, nonnullis enim horum pulverum assumtis correpta fuit haec ancilla
110쪽
anxietatibus Violentissimis, & vomitu dolorifico, quae symp mata per quatuor horas & ultra durabant, nequaquam etiam cum decremento mali in Oes phago, quare residuis, quos habebat, redditis pulveribus, atque solutis, quibus usa fuerat, hune hominem reliquit, & meliore usa consilio adiit celeberrimum medicum & medicinae tunc temporis Leidae Professorem nostrumque ssimul Praeceptorem V AN DOEVEREN, qui mali indolem ab obstructionibus & forte indurationibus in oesophagi vel ei adjacentibus glandulis derivans, a resolventibus auxilium petiit & praescripsit sequentem formUlam. Suco. inspis. cicu . Verre S si . Calmel is.
non raro malum augeri cernebatur a constrictione oesophagi spasmodica, morbum comitante, nec non dolorosa ejusdem organi afflictione, simul data aegrotae fuit miXtura haec omni biliorio vel pro re nata & urgente necessitate cochleatim assumenda, pro mitigandis hisce querelis.