장음표시 사용
61쪽
ρὶθ QUEMADMODUM colica interdum curatu dissicillima est, ita, nisi in 'auxilium remedia idonea solicitentur, fit facillime recidiva. Ut refectio igitur, medicamentorum ope inchoata, promoVeatur, causarum morbi rationem habere oportet, ut praedis ponentes quantum licet corrigantur, excitantes sedulo omnino devitentur. Si itaque a nimia intestinorum debilitate cum mobilitat e conjuncta morbus oriatur, iis metho dis insistendum est, quae corpori firmando Prosint. Imprimis autem id agendum est, ut aeger concoquat ; cibis itaque eupeptis illos volo, qui gratum stimulum praebendo viscerum chylo eL formando adcommodatorum justam actionem ciere possint) vescatur; copia parciori illos adsu- , mere praestat, ut se inde refectum, non vero gravatum, aeger sentiat ; dulcia omnia et opima, Ieguminaque, et quicquid inflare consuevit, caute evitet. Vino optimo, ex maturissimis uvis justo tempore confecto, fermentatione jam Pera x , indies
62쪽
indies utatur. Omni modo cavendum est a fil-gore, praesertim flante Borea ; panno quoque laneo corpus totum investire juvabit. Aer mediocriter calidus eligendus est; interdum utilissimum erit, mutato coelo, regiones alio sub Sole calentes hyemali tempore adpetere. Hoc eo ma-
gis suadendum est, quod itineris ipsa longinquitas mire quandoque profuit. Alicui eXercitationi semper se ipse adsuefaciat aeger ; vectiones in navi, rheda, praesertim equo, instituendae sunt; equo vehi caeteris omnibus multum praestat, cum in hac gymnasticae specie impetus fere omnis in ventrem inferiorem fiat. Nec ilico post prandium vel coenam pleno ventriculo eXercendum, ne crudi adhuc cibi in intestina a ventriculo descendentes bella nova moveant. Haud inutile erit medicamentis quibusdam uti, quae ventriculum, iCtestina, totumque demum corpus firmant, qualia sunt amara, pr Recipue chamae melum, cortex Peruvianus, cha; beata, et hujusmodi alia. Interea omnes solicitudines et fortiora animi pathemata, Uti terrorem, iram, tristitiam, caveat, quippe quae concodilonem lac-
Sin ab alvo tardiore malum hocce proveniat, remedia quae eam leniter solvunt, tamar indinempe,
63쪽
nempe, aut medicamenta sulphurata, subinde sumenda sunt. Haec autem a medico imperata nihil agunt, si ossicio suo aegrotus ipse desiit; omnis enim sanitatis cura hoc solo cardine praecipue versatur, ut idonea victus ratione morbi praecaveantur. Huic quoque scopo inserviunt balneum calidum, et modica exercitatio ; neque somno nimis indulgendum; Willissius testatur se nosse plures ventris constipationi obnoXios curatos fuisse, diluculo et hora prius adsueta citius lecto adsurgendo . Denique, si, vel ob morbos praegressos, vel dolores fixos, diuturniores, quibuslibet injectis auctos, causa est cur scirrhum et angustationem intestinis adesse suspicemur, non est in medico, ut curatio omnibus numeris absolvatur. Jactatorum quidem turba inanis tales scirrhos se posse sanare propalam profitentur: Medici tamen tristes deplorant, morbos hujusmodi vel in exterioribus natos dissicillime sanari; at in intestinis malum proculdubio longe curatu dissicilius est . Quamvis autem ob imperfectam medicinam, qUae ultra certos fines nihil valet, perfectae curationi non locus est, quoddam erit lenire mala quae
Willis Pharm. Rat. g III. C. I.
64쪽
prorsus summovere nequeamus, atque dolore pessimos praecavere. Huc praecipue spectant diaeta tenuis, humida, balnea tepida, et ene
mata subinde, prout res postulent, blandissima injicienda. FINIS.