장음표시 사용
41쪽
que aegrum olim mihi vidisse contigit, postquam faeces ipsas per horas aliquot evomuisset, ad sanitatem firmam feliciter restitutum. Quandocunque per plures dies morbus perstiterit, opus est periculosae plenum aleae. Omnia enim in canali alimentario diutius conclusa vel stimulo mechanico vel acrimonia valde irritent necesse est ; unde oriatur inflammatio in gangraenam cito desitura. Hanc terminationem indicant dolor acutissinius subito evanescens, horror, pulsusque cum debilitate frequens. Huic malo jam nato nihil omnino spei arridet; praesidii nihil ab arte capit, neque aliquid habet a natura solatii.
JAM vero ad infestissimi hujus mali curationem ordo nos perduxit. Colicae autem mede- turdi
I. Remediis, quae spasmum tollunt, qualia sunt A. Antispasmodica.
42쪽
B. Tonica. C. Stimulantia. II. Remediis, quae ventrem compressum sol Vunt, vel
A. Vi purgatrice, Vel B. Mole sua. Quoniam colicae causae solis intestinis haerent, et ventriculus non nisi consensu laborat, Emetica, nonnullis equidem laudata remedia, minime propinanda sunt. Novimus ab inimica causa intestina vehementer constringi; dato autem emetico quid amabo l inde sperandum t Concussione validis hisce medicamentis eXcitata, interdum fori an materia irritans deorsum aliquanto urgeatur ;at semper metus est, ne motu intestinorum praeternaturali aucto CXacerbentur omnia 3 et aegri vires, spontaneo Vomitu priUS CXant latae, novis concussionibus oppressae omnino collabantur.
Imprimis autem, si aeger juvenis sit, robustus,
firma valetudine ante Colicae adsultum usus, si dolor acu tu S intestina torqueat, et alvus dudum conuipata fuerit, Honorofectio ante suadenda est, quam ulla alia imperentur remedia. Etenim summopere cavere decet, ne materia acris, intestina nimium stamulando, inflammationem indu-
43쪽
cat, quae, ut modo diXi, quam aliarum partium inflammatio, citius ad exitum infelicem properat. Neve semper pulsu parvo aut viribus subito solutis decipiamur; saepe enim, venae sectione rite instituta, omnia in melius reflectuntur. Multi equidem sanguinis missionem plane damnant ; horum tamen sententia, quamuis centum linguis et voce ferrea resonaret, Contra Phaenomena practica nihil, me judice, valeret: ad summorum virorum experientiam provoco. Attamen sanguis haud temere detrahendus est, nec venae sectio iterum nisi caute admodum repetenda ; semper vires aegri spectare oportet, quae in hoc morbo cito concidunt, amissae autem aegre restituuntur, esculentis omnibus, quae corporialendo essent, iterata vomitione rejectis.
Sanguine e brachio, si opus fuerit, educto, ad alia protinus confugiendum est remedia. Interdum dissicile judicatu erit, utri medendi consilio primo satisfacere oporteat; scilicet. annem OtUS abnormes compescere, an ventrem solvere, satius sit. Datur autem certum quoddam et Utilissimum praeceptum, Maiori necessitati subvenire. Si irritatio magis urgeat, quae spasmos tollant, sin obstructio fortior sit, quae alvum mDVeant, praemittenda sunt remedia ; utraque
44쪽
tamen indicatio saepe facili marte iisdem perficitur.
I. ANTISPASMODICA motui intestinorum
abnormi compescendo apprime inserviunt. Ηorum optimum est Succus Papaveris insessatus, et prae aliis huic morbo adcommodatur, quod dolorem ingentem minuat, et totam simul corporis peripheriam sudore leni perfundat. Quin Sy- dentiamus ', post sanguinem liberius detractum, huic praecipue confisus est, et eo usque repetendum suadet, donec intestinis quies omnino inducatur. Quaenam sit opii quantitas una vice exhibenda, pro signorum gravitate diversa sit necesse est ; a parvula quantitate incipere, et eam, prout signa postulent, vel augere vel imminuere praestat. Opium ipsum in pilulas minusculas confectum, quod mole sua stomachum haud irritent, alii laudant; alii contra, Sydenhanai aemuli, laudarium liquidum adhibere solent, quoniam totius ventriculi nervos uno quassi adpulsu lcontingat, et Vomitum confestim quandoque sit -
Sydentiam. Process. Integr. p. 6o3. 6o6. Edit. L. B. 1726. Vid. quoque Aretaeum de Cur. Morb. acui. Lib.
45쪽
tat. Attamen summo studio adnitendum est, ne alvum nimis ante clausam impensius optata morentur ; namque, hoc facto, summum remedium summum malum erit. Propter hanc opii vim nocivam, qua alvum adstrictam reddat; nonnulli remedium aliud narcoticum, mos amum nempe, utile fore existimarunt, quod gravi hoc incommodo careat.
De usu ejus nihil compertum habeo; sed, ut mihi videtur, paullum inde commodi sperandum. Vis hyoscyami purgativa debilis est ac incerta ;et catharticis, quae postmς dicentur, opto ipsi admistis, multo sane tutius et felicius res agitur. Camphora quoque, in morbis aliis spasmodicis utilissimum quandoque remedium, colicae interdum mire prosuit. Mulieris cujusdam colica laborantis historiam refert Duteau, cui Camphorae drachma una porrecta est. Dolor vehementissimus ilico obticuit; attamen, ait, propter ingentem medicamenti quantitatem algore eo usque correpta est, ut vel mortuam referret, Πeque corpori calor ante rediit, quam vestimentis calidioribus admotis, vinoque interne dato foveretur. Nihilominus haud absimile est, quin mOdica ejusdem quantitas, cum amygdalis aut spiritus
46쪽
ritus vini pauxillo contrita, quibusdam casibus gratum foret faustumque remedium. Spiritus aethereus vitriolicus spasmos potenter admodum compescit, neque vi narcotica alvum adstringit. In Ephemeride Dom. RoZier ', ani-
malibus colica adfectis suppetias tulisse dicitur. On trouve dans le Journal Encyclopedique dumois de Juillet 1783, tome s. premiere partie, pag. I 56. Une letire de Μ. le Μarquis de Saint Vincent, sur l'us age donne de l'Ether vitrioliqueaux chevauX et auX betes a cornes altaque s decolio ues violentes. La dose qu'il a employeeetoit de cinquante a solXante gouites avec dulacre pile, en Disant avaler pardessus Une certaine quantite d'eau pure.' Liquorem suum anodynum in colica laudavit Hossin annus; hic autem, Uti experimentis plurimis ostendit cLBaume, nihil aliud est quam spiritus aethereus vitriolicus cum spiritus vini rectificati portione duplici commistus. Hocce colicae remedium jam, ni fallor, in desuetudinem abiit; attamen aegro nimia mobilitate praedito illud propinare non dubitarem. Moschum
47쪽
DE COLICA. 4IMoschum in colica Pictaviensi exhibendum suadet Hillarius ; in singultu, et in hysteria,
quando intestina spasmo torquentur, utilem esse novimus: Annon igitur in ileo, ceu colica graviori, vel solus vel opto conjunctus aeque prodesset tPraeter interna, quorum praecipua huic morbo adcommodata memoravi, Antispasmodica varia externa in usum vocata fuerunt. Haec inter
eminet Balneum tepidum. Neminem latet, quinam fuerit mos iste Romanis helluonibus acceptus ; impleti veteris Bacchi pinguisque ferinae ad balnea semet receperunt, quo dolor a distentione ortus calore humido leniretur. Usu autem jamdudum compertum est, aquam calidam incolica gratissimum esse remedium. AEgrotus sese in balneum ad jugulum fere usque demittat, vel in semicupio aliquandiu insideat. Semicu pium, ubi commode adhiberi potest, praecipue suaderem, atque aegro, qUem ab Usu aurantiorum nimio colicam suscepisse diXi, egregie profuit. Sin hoc minus conveniat, haud negligenda sunt Pomenta: Ut ab his auxilii aliquod proveniat,
sumantur panni crassi lanei, qui magnum liquidi copiam imbibere valeant; hi duplicati vel qua-F druplicati
48쪽
druplicati fomento calido immittantur, et abdomini saepius indies per semihoram adplicentur. Etenim, sicut ureteris quando calculus ei impactus haeret, ita intestinorum spasmos aqua tepida laxare solet. Dolor inde saepe mitescit, calidus
que sudor optato prorumpit. Attamen alio quoque consilio balnea adhibentur. Necesse est, Ut corpori, dum vita manet, suida non desint adplicanda; hic vero morbus exigit, ut copia tantummodo parca ore sumantur, ne stomachus ad motus abnormes solicitetur; aeger inde prae siti languet, et faeces forsan, materia fluidissima resorpta, intestina valdius irritant. Hisce signis thermae subvenire solent; etenim vasa patula, per totam corporis superficiem hiantia, aliquantum etiam ab aere ipso, inter lavandum plurimum humoris resorbere patet. Herbas emollientes sive aromaticas, uti folia malvae aut absinthii, sambuci vel chamae-meli flores, aquae infundere idoneum erit; non quod exinde vis aliqua salutifera remedio accedat, sed ne remedium incaute adhibeatur. Multi enim simplicia spernunt, nec nisi decepti sa
Post: thermarum usum somnus levis interdum iobrepit, eo certius autem, si utres aqua calida l
49쪽
impleti, vel lateres coquendo calefacti, plantis
pedum adplicentur. iSed, prout alios thermarum usu, ita aegros
quoque Aqua Frigida sanatos fuisse, plurimi medici testantur. Amatus Lusitanus inquit, se atrocem intestinorum dolorem aquae frigidae exhibitione subito et incantamenti instar sustulis e. De Haen ' aegrum sibi demandatum memordi, cui etiam ventri universo circumdata niXquondam in graviori paroXysmo profuerat. Attamen aegri cujusdam hac methodo feliciter sa nati historiam longe adcuratius tradit Septatius': Hominem ventris dolore ad omnia rebelli fere enectum, ut algidus sudor jam adesset, nullusque ultra percipiendus pullus, aqua multa, etiam ni-Ve frigefacta, sic mutavit, ut mox in somnum quatuor horarum incideret, ab eoque somno alvum copiosissimam deponeret, et integrae restitueretur sanitati. ' Etenim in Actis Edinensibus historia refertur, in qua prudens aquae gelidae adfusio illum morbum, qui consuetae methodo, calidisque fomentis non obaudiverat, insperato sanavit. Eodem artificio colicam superari vidit Sanctorius.
Rat. Med. Vol. III. P. 93.' Septat. Lib. VII. animadv. P. a*8.
50쪽
4 DE COLICA. Sanctorius. Dissicile dictu est, quanam potissimum ratione effectus tam felices frigus edat. Ulut se res habeat, tale remedium imperare nollem, ne forsan aegrum sub ipsa frigoris adplicatione mortuum ipse jugulasse viderer. Sinunquam post alia frustra tentata remedia ad aquam frigidam confugiendum esset, multa enim in praecipiti periculo recte fiunt, alias omittenda,) hanc methodum, tetani curatione edoctus, suaderem. Aegrotus e lecto tollatur, ventrique ejus aquae frigidissimae urcei aliquot ad fundantur; in lectum protinus siccata cute reponatur ; et opii largiori quantitate data sudatio promoveatur : Etenim, quandocunque faustecedat anceps hoc remedium, sudor calidus citissa me prorumpit. De Hescantium actione variae fuerunt medico rum opiniones ; non meum est litem compone re ; neque, si Vellem, tale quid essicere me posse fateor. Dudum Vero compertum est, Vesticatorium ea vi pollere, quam antispasmodicam nominaverunt autores, Inflammationi spasmum subesse, pauci dubitant; et ad resolvendam partis cujusvis, uti lateris, inflammationem, remedium