Dissertatio medica inauguralis, de colica : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae faculta

발행: 1786년

분량: 64페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

51쪽

est catholicum: In asthmate spasmodico, ubi nulla adest inflammatio, tantundem saepe valet: Vesicantia igitur in colica ventri adplicare vel M a priori' minime dubitarem. Jam vero multum laudare volo, ex quo experientia fida usum illorum

idoneum confirmaverit. Celsus calida cataplasmata admovere, eaque imponere a mammis

usque ad inguina et spinam, ac saepe mutare juben Sennertus ' oleum saponis, quod eX sa- pone et calce viva paratur per distillationem, ad colicam utilistimum esse putat, si liquoris hujusce caustici guttae sex vel septem umbilico cum gos-sypio imponantur. Vidimus, inquit Ballonius, cuidam, acerbitate doloris colici detento, pla: catos esse dolores, adhibito umbilico modico emi plastro causstico. Japones : moxam accensami parti ab dominis comburendae imponunt, Vel Z-l cus argenteos aureosue in carnes adigunt; in e-

pigastrio anticolicam puncturam celebrant, et novem punctionibus pollicem distantibus figu-l ram quadratam repraesentant. Cucurbitulae quoque cum levibus incisionibus, aut multa flamma,

a' Cels. Lib. IV. cap. I 3.' Sennert. Lib. III. part z. Sest. II. CaP. 2, dativages Nosset Og. Tom. II. P. I OM

52쪽

a quibusdam ' medicis laudantur . Attamen et causticis et punctionibus longe praestant epis pastica, regioni deStrae hypogastricae, vel circa ipsum umbilicum, adplicanda ; et ad illa interdum tanquam ad sacram anchoram confugiendum est, simul ac sanguis detractus fuerit; eadem quoque, cum vires jacturam sanguinis perferre nequeunt, nonnunquam sola remedio sunt. Vomitum interdum mire compescuerunt medicamenta regioni epigastricae adplicata. Εmplastra de labdano cum granis opii quindecim, totidemque camphorae, admoVit De Haen. Fo menta, eX caryophyllorum aliorumVe aromatum in vino Lusitanico infusione, Vomitum quandoque relevasse novi. Medico igitur, ne unquam ossicio suo deesse videatur, haec forsan imperare licebit. TONICA interdum feliciter usurpari medicorum scripta docent. Aurum fulminans, quod tonicis metallicis siquando pro medicamento jure habeatur) adnumerare decet, in colica a Germanis ' exhibetur; at, si bene paratum est, nihil agit; non bene paratum morbum Z Uges. Corticem

53쪽

DE COLICA. 4

Corticem Peruvianum quandoque profuisse dicit De Haen ' ; sopivit vomitum primum, deindelleum. Baglivius infusum chamoni illae tanti fecit, ut asserere non dubitet, ε Antidotum Colicae est chamomilla, a quacunque demum causa oriatur '.' Absinthium quoque ex cerevisia infusum apud vulgus usitatum est. Attamen his et hujusmodi medicamentis morbo venienti occurrere satius esse videtur; non expedite adeo graviora signa prosternuntur. STIMULANTIA, qualia sunt aqua mirabilis dicta, aquae anisi vel cinnamomi stillatitiae, et spiritus vinossi rectificati, leviori malo opis aliquid subinde tulerunt. Caute tamen eXhibenda sunt, ne crabrones tantum irritent, et inflammationem cum magno vitae discrimine inducendo sint.

II. QUANDOCUNQUE doloribus alvi solutione succurrendum, nullum remedium ipsis G teribus commodius dari pos e putem; alvum enim subducendo nullas corpori molestias facessiint, neque vires aegri prosternunt. Protinus itaque

De Haen Rat. Med. Vol. III. P. 93' Bagliv. Prax. Med. Lib. I. cap. de colica g I,

54쪽

o DE COLICA.

injiciendum est enema ex aqua tepida, decocto communi, vel jusculis oleosis confectum; haec enim, quantumvis mitia, alvum saepius absque dolore ducunt, vel saltem, faeces duriores in colo impactas emolliendo, prosunt. Ut enemata acriora sint, admiscetur iis vel sal marinus, vel sal catharticus amarus ; illum praecipue laudatili. Cullenus, et saponem, in hoc morbo multum olim decantatum, eo tantum profuisse putat, quod salis aliquid admistum habeat. Sales

vero rectum ipsum adeo interdum irritant, ut, statim fere atque injecta fuerint, enemata iterum reddantur, neque causam mali deducant. Quandocunque ita se res habeant, alia medicamentaclysteribus admiscentur, qualia sunt infusum senae, infusum semi-drachmae vel drachmae unius foliorum nicotianae, terebinthina vitello ovi rite subacta, vel tandem vinum antimoniale. Riverius autem oleum larga quantitate, ad libram unam usque, injiciendum suadet, vel solum, vel cum althaeae, chamaemeli, aut seminum lini decoctis. Quinetiam, dum haec aguntur, remedia purgantia' ore sumenda sunt, modo nausea mitis sit, et vomitio nondum supervenerit. Ad hunc

scopum adtingendum, salina et oleosa praecipue propi-

55쪽

hropinantur. Crystallos tartari caeteris plerisque praestare docet ili Cullenus, si ad semi-

drachmam vel drachmam unam Cum mannae

pauxillo exhibeantur. Doctissimus HEberden salem catharticum amarum apprime laudat, quod, parva quantitate subinde datus, alvum tandem copiose solvat, neque ventriculum ingrate moveat. Ut remediis hisce salinis vis major cathartica accedat, j lappa interdum admiscetur, uti in pulvere Jalup. Compos. Ph. Edin. Ex oleosis nullum tantum valet ac oleum ric ni ab India occidentali petitum, modo recei S eX resiUm adhibeatur ; alias, praesertiit: si inc ute adservatum fuerit, mutationes quasdam sponte subit, unde gustui ingratissimum evadat. Oleum amygdalarum dulcium, et oleum lini suae igne paratum, multum lauacit De Uaen. Sunt qui oleum omne genus nauseantes respuunt; iis autem quandoque haud aegre conciliatur. si addatur vel tincturae senae compos . vel tincturae ja- lappae pauxillum; vel sit, ntequam sumatur olerim, et iterim medicamento sumpto, spiritu vini Gallici os abluatur. Hoc semper in votis est, ut omnia huic morbo medendo adcommodata us tui fiant quam gratissima; q iodcunque enim fauces imas ingrate adficit, vomitioc in Certo G certius

56쪽

certius excitare potest. Remediorum quoque formula ea esse debet, quae prae mole sua Ventriculum quam minime irritet: Ideoque Syden hamus calomelas ad scrupulum unum eYhiberi

jubet, vel praemissis vel admistis simul anodynis, ut sub alvi subductione leniatur dolor. Hanc medendi viam plures in re medica versatissimi laudarunt. Sed mehercle medici est bene ante perpendere, quidnam utilitatis, quidnam detrimenti quoque, acre hujus inodi remedium adferat, quam id exhibere audeat. χJOD si, his omnibus incassum tentatis, morbus adhuc perstet, remedia, quae vel pondere vel mole sua obicem amoliri possint, in auxilium

arcessuntur. Vetus erat remedium aere per follem immisso intestina distendere. Nicotianae fumum, clysteris modo adplicatum, primus, ni fallor, in Philosophia sua Experimentali commendavit illustrissimus Boyle. Varia excogitata fuerunt instrumenta, quorum actione iterata totus fere canalis ingrato fumo impleretur. Usum illius feliciter admodum cessisse testantur Hosi inannus, Gaubius, et De Haen. Non raro tamen incassum tentatur, maxime quando aut causa

plane invincibilis obtinet, aut nimis sero ad hoc auxilium confugitur. Semper quoque periculum est,

57쪽

DE COLICA.

5 Iest, ne aer intestinis conclusus calore fumi magis eXtenuetur, et irritatio acris inflammatione facta morbum augeat, vel saltem vomitum ini tendat. Huic itaque longe praestat aqua tepidal l pleniore rivo, machinae clysteris antis ope, per a-j num injecta. Hanc, postquam per I 8 dieS al- vus clausa fuisset, aegroto cuidam opem tulisse l refert De Haen ; et ili. Cullenus, in praelectiori nibus suis, civis Edinensis historiam narrat, qui, 'at post omnia alia remedia frustra adhibita, aquael tepentis ope ad octo fere libras in intestina injectae feliciter restitutus est. Hic autem lente et caute agere oportet, ne intestinorum tunicae vi nimia distensae dissiliant, vel saltem anxietates summae Oriantur, aegro viX ferendae. Medici olim, eodem sane consilio, globulos plumbeos ', aureos, et argenteos, Vel hydrar-

gyrum cum oleo amygdalino, aegris imperabant ;et eos, deglutitis hisce remediis, statim ambulare, cursitare, Vel cursu per loca aspera velocius moveri jubebant, ut deorsum urgerentur ponderosa metalla. Hujusce curationis multae eXtant apud Riverium, Sylvium, Hoismannum, aliosque

Hel montius ait, Nemo i leo perit, si globos sciope' larios deglutiat.' De Flatib. θ XXXI. p. 339.

58쪽

DE COLICA,

que recentiores medicos historiae. Doverus mercu in t altam ii em habuit ut Reginam L arolinam, quae colica periit, si mercurium sump-fΓc, duo jecim horarum spatio convalituram pdseve alse Mei curius duplicem hic usum praestare illi v sus est ' vel pondere suo inversum inteitinorum motum restituendo, vel lubricitate sua eXCrementa alvum op lentia emolliendo, et deorsum propellendo b unciamento nimium lubrico haecce theoria nititur. L Onc Cdatur Cnuncopiam satis magnam, librae minimum pondo, in intestina deferri; in canali adeo iii Xuoso metallum indivisum per sinuosa volumina aegremoVeretur, et ad imam tandem alicujus intestini partem delapsum resideret pondus iners. At ex cadaverum inspectione constat, in globo e re semper mercurium dispergi; unde vis i ivativa perit, neque aliquid eXinde Comluta plius sperandum. Globulos it lque et merium crudum prorsus abjiciendos esse putarzm; saltem iis relinquendos, quibUS nulla reli io, nulla ingenii integritas.' Neque tamen dissicile explicatu est, quonam modo mercurius interdum profuerit; hunc enim, mediante tritura, in pul-Verem

59쪽

3 3 DE COLICA.

verem subtilissimum posse dividi, chemia docet, qui dein corpori humano stimulando idoneus fit. In intestinis niueo cibisque oppletis . h uimodi mutatio perficitur, atque Propter hanc vim novam, in intellinis, ut ita dicam, enatam,) mer- ' curium utilem fuisse crediderim. AEger quidam colica laborans hydrargyri uncias septem aliumpserat; post triduum ipontanea alVUS, Cum plurima veluti corrosi ac nigricantis mercurii par.

silio adcommodata, seorsum enumeravi, colicae plerumque medetur. Cujusque erit, pro ingenii sui acumine, ea seligere, quae in uno quovis l aegro maxime idonea sint. Hoc tantum notatum Vellem, eo certius morbum debellari posse, quo plura horum apte disposita ad liberandam rem publicam co spirent. E. G. 2Egrotus in balneo tepido per horam fere conii deat; in lectum reponatur; statimque injiciatur enema ex aqua saccharata copio urn. Hoc re infecta reddito, aliud injiciatur ex decocti capitum papave

De Haen Rat. Med. Vol. III, p. 38o,

60쪽

rum sortis unciis tribus vel quatuor, cum tincturae thebaicae guttis do vel 5o una admistis ;statim adplicetur emplastrum vesicatorium, acre, et amplum, abdomini; et simul cathartici alicujus fortioris portio major, Vel ne vomitus inducatur) minor pro re nata repetenda, exhibeatur. Quam primum dolorem ab emplastro natum aegrotus persentiscat, enema salinum cum

oleo injiciatur; et remedii cathartici paullo ante adsumpti actio infuso senae theiformi, solutione salium mediorum, Vel oleo ricini epoto, promoveatur. Hac methodo alvi dejectiones saepissime prodierunt. Sin dolor nihilo secius cum obstipatione perstet, ad clysmata acriora, vel aquae multae injectionem, confugiendum est: Postquam vomitiones stercoraceae supervenerint, haec et optata ' solo remedio sunt. ΡRΟ-

SEARCH

MENU NAVIGATION