장음표시 사용
31쪽
Causis quoque praedisponentibus adnumeranis da est partis alicujus intestinorum praeter naturae modum angustatio. Haec interdum, nullo morbi praeeunte signo, gradatim supervenit ;interdum alium morbum, uti. inflammationem intestini male curatam ', excipit. Pars autem angustior facta haud absque insigni difficultate alimentorum massam transmittit, quod ab anxietate subinde redeunte patet. Nonnulli quidem hujusmodi angustationem per sat longum Vitae decursum intra se gerunt, neque aliquid omnino incommodi patiuntur. Neque tamen ideo dubitandum est, quin admota causa eXcitante, gravissimae inde nascantur Colicae passiones.
Est alia angustatio spuria dicenda quod intestinum ipsum haud primetrio coarctatur, sed
caVum eju3 materie quadam extranea oppletur,)quam inter causas Colicae remotas autores TC- censuerunt. Hanc plerumque faciunt concretiones quaedam tophaceae, quas se multoties vidisse testantur Fernelius, Horstius, et alii medici illustres. His fere semper nucleus inest, cui plerumque circumcirca colliguntur ramenta ci-D borum,
De la Peyronie, Adt. Acad. Chir. Paris. tona. I. De Uaen Rat. Med. Vol. I. p. 87. 88. Vol. II. P. 3II,
32쪽
borum, et crusta tartarea sub laevis obducitur. Pro nucleo saepe sunt prunorum vel cerasorum osticula, aut agnorum gallinarumve pedum ossa parvula, deglutita. Quorum in intestinis haec morbi causa, digitis saepe exquirenda, latet, illos quandoque, dum concretio parva est, dolor subito aggreditur, subitoque iterum evanescit; interdum post ingentes dolores calculi hujusmodi, ovi gallinacei magnitudinem exsuperantes, ejecti sunt '. Si diutius intus haereant, dolor saepius iteratur, ingravescit, lethumque demum adfert. Nulla enim adhuc excogitata est methodus, qua vel in canali alimentario calculosae concretiones solvantur. Hae praecipuae sunt causae, quae ad morbum opportunitatem gignunt. Saepe vero iis, quibur nulla cunque fuerit opportunitatis suspicio, modo causae excitantes vi majori admoveantur, Colica nascitur. Has igitur proxime recensere pla
33쪽
PERPENSIS autem variis, quae ad corpus
vel alendum vel grate adficiendum adsumuntur, cibariis, ab iis praecipue, qui, aurea mediocritate spreta, parvo vivere nesciunt, sed per terras, tractusque maris, coelumque profundum, quaerunt quod gulae placeat, quam variae sint hujusce morbi causae excitantes, facile patebit. Vastamen omnes fere duo capita complectuntur. 1 mo, Cibi copia nimia adsumpti nocent. Helluo, qui assis elixa miscet, et languentem stomachum condimentis iterum ad ingluviem provocat, aut coena dubia adlicere satagit, ille, inquam, poenas criminis haud raro pendit. Tanto oneri digerendo ventriculus impar evadit, et copia cruda in intestina propellitur ; ingesta spontaneas suas subeunt mutatio 8, easque Varias pro Varia adsumptorum indole; materia acris intestina rodit, et spasmos movendo morbum facitia Alii, helluones minime adpellandi, qui nimia i copia incauti peccant, aeque plectuntur. Ipsel novi hominem, qui gratissima aut antiorum dulcedine
34쪽
cedine captus, duodenorum simul succum comis biberit. Attamen post gaudia luctus ; exinde enim colica, gravissimis torminibus stipata, nata est, e qua, Vel peritissimo adsidente medico, vix salvus evaserit. 2do, Praeter copiam, cibaria etiam indole peccare possunt, iis praecipue, qui ad morbum de quo agitur opportuni sint, nocentissima. Colicam melonum atque cucumerum esu solo ortam
fuisse multi dicunt. Legumina omnia, uti fabae ac lentes, quippe quae, referente Halesio, aerem plurimum in se continent, et dissicillime Concoquuntur, nocent. Olera, praesertim brassica, intestinis saepe fastidia movent; interdum quoque saccharata, quae fermentationi favent, fructuum horaeorum ingurgitatio, vel potus non defaecati. Semina, cerealia dicta, praesertim si male fermentata adhibeantur, intestinorum spaLmos haud raro inducunt; panem quoque ex iiDdem confectum, butyro statim atque e furno educatur illitum, dolores colicos, si1 largius adsumatur, ciere posse novi. Dura omnia atque indigestitia, uti caseus ad ignem tostus, caro fumo indurata, salsamenta, et alia hujusmodi, homines, quorum Ventriculus ut ita dicam) caco-chymis
35쪽
chymia laborat, valde sollicitant. Tantundem
valet in infantibus lac acore nimio coagulatum. Sunt autem, quibus proprium est variis, qui vulgo innoxii habentur, cibis male adfici; ideoque colicam saepenumero gravissimam intulerunt mytilus edulis, et agaricus campestris Linnaei. Causae, quas jam memoravi, morbum saepe non gignunt, Vel quia res aliae simul adsumptae damna earum resarciant, vel quod intestina satis lubrica, motu eorum naturali aucto, illas cito demittant. Sin alvus adeo adstricta sit, ut in intestinis nimium retardentur, vix non fieri potest quin spasmos tandem cieant. Colicam quoque in pueris excitare dicuntur vermes in intestinis convoluti. Forsan animi pathemata, uti ira vel moestitia, non plane negligenda sunt, ob impeditam inde justam concoctionem. Carolus Piso refert semet ipsum saeviente Borea immanibus coli doloribus semperfuisse vexatum ; neque dubitandum, quin frigus pedibus adplicatum colicam aliquoties intulerit'.
Herniam, quatenus alvum constipat, irritat, et innam.
pis de seros colluv lib. II. t Vid. De Haen Rat. Med. Vol. II.
36쪽
inflammationem tandem excitat, colicae gravissimae causam esse varii adserunt autores '.
AD diagnosin tandem progredior. Habita autem situs intestinorum naturalis mutatique, quem olim breviter descripserim, ratione, haud facile a dolore solo diagnosin quivis instituat. Intestina sese multis in locis superscandunt; colon praecipue tantum variat et situ et magnitudine, ut facile inde colligatur colicam vel nephralgiam, vel hepatis lienisve inflammationem, vel etiam ipsius lateris dolorem, mentiri posse, si ex solo loco adfecto quis judicet. Diagnosis igitur instituenda
De colica Pictaviensi, utpote quae signis quibusdam sibi propriis, s nempe tuberibus in metaearpo, et in paralysin terminatione,) a colica vera admodum diversa est, atque ipsa non nisii dissertatione productiori dicenda, nihil prorsus enarrare Volo : Colicam arthriticam, quam Pieta-viensi simillimam descripsit Strach, haud unquam me vidisse memini; nolo itaque de illa fusius disserere ; lector benevolus adeat ipsius de colica arthritica dissertationem.
37쪽
tuenda est sedula signorum observatione, prout in singulis morbis vel simul adsint, vel sese ex.cipiant '.
Colicam inter et Nephralgiam diagnosis haud dissicilis est. Iri hac dolor regioni lumbari vel stabilis inhaerescit, aculei infiXi more pungens,
vel ureteris iter sequens oblique vesicam versus extenditur, et in viris ad testem proximum excurrit, cum ejusdem retractione dolorifica. Crus, quod e directo est adfecti renis, vel dolore stringitur, vel insensile obtorpescit. Urinae reddenis dae cupiditas crebrior est quam in colica: et quod inde excernitur plerumque pallidum est ;interdum quasi arenam, interdum quasi sanguinem, trahit. Hic quoque nostra novisse interest, anne olim aeger calculo vexatus fuerit ; si enimarenulas antea dejicere consueverit, nephralgia recidiva metuenda est. In colica vomitio magis urget, ob majorem forsan coli cum ventriculo continuitatem, atque alvus magis adstricta est ;haec autem soluta colicam multo magis quam
nephralgiam levare solet. A pastu colicus dolor augetur nephriticus autem post liquoris blandi adsumptionem ut plurimum potius Initescit. He patitidem,' Cullen. Prim. Lin. Vol. I. , a.
38쪽
patitidem a colica distinguunt tussis sicca, et dolor ad claviculam et summum humeri dextri. Pleuritidem vel paraphrenitidem designant phlsus durus, tussis dolentissima, decubitus dissicilis. Attamen inter intestinorum inflammationem spasmumque dignoscere hic labor, hoc opus est. Pulsus non in enteritide, ut in aliis plerisque morbis inflammatoriis, durus est et plenus; sed illam comitantur languor insignis, et pulsus debilis ac parvus; nihilominus celeriter adeo infausto exitu terminatur, ut intra quindecim vel viginti horas aegri haud raro morti succumbant. Ut in re tam dissicili diagnosiis apta fiat, sequentia caute notanda sunt discrimina. Si in parte quadam abdominis, quam intestina tenent, dolor acutus, Urens, fixus adsit, pressu fere semper immaniter auctus ; si pulsus celer ictu debili digitum explorantem feriat; si vomitio perpetuo aegrum veXet; si vires subito labascant; si denique, ingruente morbo, horror atque rigores adfuerint; jure forsan inde colligatur intestina inflammatione tentari. Hernia, sive umbilicatis sive inguinalis, per se patet. Volvulus intestinorum perraro fit; ne- Me, ut olim credebatur, causa morbi est, sed potius ipsa morbi sequela. Quandocunque superVeniat,
39쪽
perveniat, eadem signa, quae in enteritide modo descripsi, prae se ferre solet, et mors semper est in procinctu.
FELIX qui advenientia praevidere, et in re incerta certi quid futurum pronunciare potuit lNihil enim medici famam magis inlustrat, quam prognosis feliciter instituta. Pulchrum est liberis et amicis de aegro fausta praedixisse ; et, ubi omnia in pejus ruunt, haud minimi est momenti,
ut aeger placida morte Conquiescat. Medicina quidem ars conjecturalis dicitur; attamen medici praestantiores, observatione sedula edocti, plurima indicia detexerunt, quae morbum breVem aut longum, superabilem aut invictum, praenunciant. Haud inficiandum est, quin conjecturae interdum fallant; sed illae certe fidem habere debent, quae multo saepius, perque multo plureS aegros, respondeant. Nihil autem hic temere promittendum, Ob Varias saepe et plures conjunctas causas, et signo rum quandoque fallaciam. Dolores intestinorum
40쪽
ab morbi initio lenes, vagi, necnon interdum remittentes, musculorum abdominalium spasmi mites, alvus haud pertinaciter adstricta, sed cum magno aegri levamine respondens, cutis denique sudore tepido perfusa, spem futurae salutis Er-gUUnt. Mortem e contrario minitantur dolor
pertinacissimus, fiXus, absque ulla quiete perstans, alvus pertinacissime adstricta, vires subito labascentes, animi deliquia, subsultus tendinum, delirium, et gelidi, praesertim in fronte, fu-dores; surditas quoque et offusae oculis tenebrae, malum. Alvus interdum, vel sponte vel clysteribus adhibitis, absque signorum levamine solvitur; scilicet prodit tantum aut pars, aut totum stercoreum, quod infra locum, ubi causa proxima residet, haerebat. Interdum alvi dejectio mali ominis est, partibus gangraena lazatis. Quinetiam vomitus stercoraceus pro certissimo lethi imminentis signo habetur ; attamen historias quasdam probatae si dei autores ' tradiderunt, quae aliam opinionem suadere videntur; atque Boneti Sepulchr. Anat. Lib. III. 9 io. Ejusdem Med.