장음표시 사용
21쪽
dit, quod his plagis relaxatio solidorum rarefactioni humorum, pro rata parte, respondet. Hisce causis enumeratis, quae corpus huic morbo obnoXium reddunt, ad potentissimam et ferme unicam rheumatismi causam excitantem, vices, scilicet, frigoris et caloris alternantes, jam perventum est. Neminem fere latet, quod, in regionibus et tempestatibus, quae frigoris et caloris praecipue mutationes celeriter subeunt, frequentius invadit. Hinc, cur Vere et autumno
maXime grassetur, facile exponi pomst. His omnibus collatis, frigoris et caloris actionem, fluidorum rarefactioni, et solidorum constrictioni, priori posteriori supervenienti, vel vice ver- sa, pro tempestatis vicissitudinibus, referendam
esse opinamur. Omnium fere auctorum obser vationes docent, Vere, quam alio tempore, fremquentius accedere, propterea quod a temperie
calida magis rarefiunt humores, quam solida hJemali frigore tam diu constricta relaxantur. Hae causae irritando validius agunt, et, nullo seminio substante, assectionem hanc excitare Valent. Si vero proclivitas, quam jam notavimus, prius eXstiterit, esse, uni multo potentiorem haud dubie edent.
22쪽
16 DE RHEUMATISMO ACUTO. CAUSA PROXIMA.
Licet hujus rei investigatio medicorum attentionem per longum tempus in sese converterit, et lis ab iis, qui arti Hippocraticae summo decori
sunt, mota fuerit, nuper Vero tantum Veritas fuit comperta. Nonnulli auctores singulari cuidam acrimoniae in sanguine rheumatismum tribuerunt ; hanc Vero opinionem causarum remotarum signorumque natura, et curationis ratio,
refellit. Quid enim rei cum frigoris et caloris vicibus acrimoniae commune est y Quomodo haec acrimonia alia loca prae aliis assicere, et non UniVersum corpus contaminare, potest tQuomodo sanguinis, quomodo aliorum humorum detractio, ad acrimoniam parti auferendam conferre potest, quae cum subest, nunquam loco propria est, sed universa t Ob has, et similes causas, acrimoniae in hoc morbo opinio a plerisque medicis jamdudum repudiata est. Alii causam in lentore,' aut conditione sanguinis vis cida, proXimam consistere existimarunt; sed haec
aeque ac acrimonia a verae causae natura distat, ut
23쪽
ut argumenta contra acrimoniam adlata satis superque evincunt. Aliquis hodie, doloris et omnis pyrexiae rheumaticae eXpers, et sese bene, quantum ad omnia attinet, habens, cras in rheumatismum, post calorem frigusque ei admota, incidit. Quomodo vel in toto corpore, Vel in. partibus dolentibus, sanguis, cujus crassis secundae valetudini priore die convenerat, posteriore
sic inspissatur i Et quo modo, si inspissaretur,
sanguinis detractio, quae aeque omnes eju8 partes abstrahit, et alvi purgatio, sudorque, quae, tenuiorem partem auferendo, reliquam etiam spissiorem relinquere judicanda sunt, . in morbum tantopere possent i Hujus sententiae fautores eX sanguinis venae detracti inspectione, cujus superficiem pellicula inflammatoria plerumque obducit, argumenta deducunt. Sed e viri ingeniosi HeWson experimentis constat, sanguinem morbis inflammatoriis laborantium tam longe abesse. ut magis viscidus reddatur, ut multo tenuior fiat '. Plurimis enim experimentis
institutis, sanguinem, cujus superficiei crusta densior et sortior innatavit, serius cogi observa-Hinc sequitur, cohaesionis attractionem
24쪽
inter partes massam constituentes multum diminui. Cum, historia et causis remotissmature consideratis, et rationi et experimentis repugnet in statu humorum quolibet causam rheumatismi proximam consistere, eam in vasorum minimorum constrictione, quae membranas, ligamenta, aliasque articulorum partes, tendines et expansiones musculorum apOneurotica S, pervadit, po- . ni concludimus. Impedit haec constrictio, quominus libere per vasa transeat sanguis. Ad hunc superandum renixum spasmus excitatur,
qui, in omnem systematis partem cito diffusus, symptomata facit febrilia.
Ab experientia pro certo discimus, rheumatismi finem raro funestum evadere ; tamen haud desunt, ubi eventus infaustus fuit, exempla. Me dicamentis saepe difficillime paret, et perperam curatus haud raro in rheumatismum chronicum, varias et diras affectiones, uti paralysin immedicabileria, juncturarum anchylosin, Dc. inducentem degenerat. Si morbo hoc correptus aetate
25쪽
sit juvenili, robustus, dolores lenes et sympto mata febris mitia, cum pulsibus arteriarum parum auctis, mollibus, et plenis, calore corporis modico; si1 lingua sit mollis et humida, et noctu accedat sopor reficiens; si morbus haud diu
manserit, et nunquam antea aegrum infestaverit, eventum fore faustum satis audacter pronuntiare licebit. Ulterius firmabitur hocce praesagium, si sudor corpus universum humectet, Urina magna copia eXCernatur, haemorrha-gia ex qualibet corporis parte incidat, copiosa diarrhoea, vel eruptio culanea sponte semet ostendat, et signa febrilia leniora evadant. Contra, curatio dissicilior evadit, et prognosis magis dubia est, si aegroto vires prius fuerint convulsae, si morbus semel ac iterum invaserit, vel si
partes interiore8, cerebrum, E. g. pulmones, aut
viscera abdominalia, phrenitidis, peripneumoniae, &c. formam sibi induens, et symptomata alia formidolosa movens, jam occupavit. ΜC- moria vero tenendum, migrationes ad interiora rarius incidere; si eveniant, forsan diathesi arthriticae merito sunt tribuendae, praecipue si nobiscum reputetur, quod systema inusculorulla maXime assicit rheuinatismus. Resolutione saepius, suppuratiorie rarius, gangraena aut sphac elo
26쪽
celo nunquam finitur. Denique, morbus et dolens et gravis est, quamvis raro eXitialis.
Cum e supra traditis clare evidenterque con stet, morbum, de quo agimus, naturam inflam maioriam habere, consilia sequentia, quae ex perientia diuturna probavit, idonea esse judica
1mo, Violentiam renixus systematis universi, et etiam partis laborantis, compescere. ado, Constrictionem vasorum spasmodicam tollere. Regimen antiphlogisticum ad primum consilium abiolvendum imprimis necessarium est. Adimpletur hoc evitando sive moderando irritamenta corpori nostro applicata, quae cordis et arteriarum Vim augent. Calor externus, nisi cum diaphoresis copiosa requiritur , omnis muscularis at io, et etiam loquela vitanda est. Situs horizontalis cuilibet alii anteponendus est, quoniam in illo pauci imis utimur musculis. Cum s0stematis sensilitas in morbis inflammatoriis mul' tum
27쪽
tum augeatur, Videmus quod etiam mentis operationes in corpus, instar stimulantium haud levium, agunt. Vae potissimum, quae motus Vel assectus violentos excitant, caute sunt fugiendae, et etiam vis lucis sonique stimulans. Quoniam cibi omnium generum, pro alimentis sumpti, aliqua ex parte systema stimulant, et quia ab iis
haud ex toto abstinere impune possumus, alimentum minimum stimuli praebens eligendum est. Cibus ex regno animali sumptus, cum al-kalescens sit, et igitur magis minusve irritet, haudquaquam adhibendus est. In vicem ejus, diaeta vegetabilis substituatur. Potus etiam stimulare valet. Idcirco liquores omnes aromatici, spirituosi, et fermentati, haud aegro sunt dandi, et aquosi innocui tantummodo concedendi. Ne sitis urgeat, aut ventriculus crudis indigestisque opprimatur, aut faeces IOngius retineantur, cum haec omnia stimulum potentem praebeant, quam maxime cavendum est.
Nunc proXimum est, ut modos, quibus systematis sanguiferi actio positi imminui, monstremus.
Cum haec maxima ex parte a tono Vasserum sanguiferorum pendeat, et hic rursus a tensione, quam haec ab humoribus, quos continent, ac
cipiunt ; nihil manifestius cile potest, quam, ho
28쪽
rum quantitate diminuta, illam quoque imminutum iri. Hoc autem maxime praestant sanguinis detractio alvique purgatio. I. Sanguinis detractio. Haec in rheumatismo curando summi momenti est. Effectus ejus bonos facilius assequemur, si regularum sequentium ratio habeatur. In positura horizontali collocetur aegrotus, ut quam minimum actionis muscularis sit, et quoque agendum est, ut quam paucissima irritamenta subsint. Incisio venae satis ampla sit, ut sanguis pleno rivo profluat; namque tonus systematis arteriosi, pro ratione quantitatis, dato tempore, detractae, imminue tur. Multum igitur valet vasis sanguiferi, e quo sanguis emittatur, magnitudo et incisionis amplitudo. Quantum ad quantitatem, quae debeat extrahi, attinet, nulla regula certa dari potest ; haec enim, pro conditione morbi aegrique
habitu corporeo, magnopere Variat. Hoc tantum super hac re dici potest, quod sanguinis detractio, in adulto robusto, ad Jxx, et aliquid supra, pro larga, et infra JXii pro parva, habetur.
Quoties ad eam debeat decurri, apud auctores non convenit. Pringelius illustris, ut admissiones sanguinis frequentes, immo, doloribus graviter urgentibus, fere diurnas, donec remise rint
29쪽
rint aut magnopere fuerint leniti, confugiatur suadet '. Contra, Sydenhamius affirmavit, missionem sanguinis rheumatismo parum convenire. Lis, quae inter viros tantos orta est, nisi admodum fallor, hoc modo componenda est. In diis versam medendi viam non procedere non potuerunt, cum alter apud milites duros et aetate florentes, alter apud urbanos molliores, omnique luxuria dissuentes, medicinam fecerit. Cum regula nulla certa et definita possit tradi, seque tia rite considerata, quoties sanguis quantumque eius debeat extrahi, aliqua ex parte monstrabunt, pulsus arteriarum, gravitas doloris, sexus, temperamentum, Vires aegri et plenitudo, usus hujusce evacuationis frequentior vel rarior. Quamquam missio sanguinis universa in auxilium morbi tarn prompta. est, et ei imprimis accommodatur, magnopere tamen, ne nimis liberaliter nimisque saepe adhibeatur, cavendum est. Nimia vel immodica, ut aegri tarde convalescant, facit, et rheumatismum Chronicum, et forsitan multos alios morbos a debilitate proficise centes, ut hydropes, &c. movet. Si detractio
sanguinis universa iterum fuerit adhibita, et dolores' observations on Distases of the Army, pag. t 58.
30쪽
lores nihilominus urgere pergunt, aut ictus arter,arum non molliores evadunt, quo noxas hujusce evacuationis saepius reiteratae fugiamus, vis dolorum morbique missione sanguinis loco propria subigenda; quod certius praestabit, si tumor ruborque subfuerint. Hic modus sanguinis de- . trahendi potissimum prodest, cum dolorum duratio magis, quam febriS gravitas, aegrotum CX- .ercet. Hoc consilio adhibentur hirudines vel lcucurbiculae cruentae. Has illis anteponendas putamus, quia suos effectus citius edunt, et quantitas hoc modo detracta accuratius mensu- , Tari potest. a. A i purgatio. Haec quantitatem humo-TUm, quam corpus continet, diminuere saepe magnopere juvat. Igitur, secundum sanguinis detractionem, principem inter haec omnia medicamenta locum obtinet. Universum systema magnopere relaXat, et irritationem, quam stercus facit, tollit. Hanc ob causam, in hoc morbo plurimum proficit. Cum necessaria est, purgantia mitiora adhibeantur, qualia sunt cremor tartari, manna, pulpae tamarindorum et cassiae,
sal Rupellensis. 3. Ecfrigerantia. aec priori consilio quo que accommodantur. Horum acida utilissima sunt;