Dissertatio medica inauguralis, de rheumatismo acuto : quod annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissim

발행: 1786년

분량: 38페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

31쪽

praesertim satis diluta, et hoc statu in ventriculum recepta. Nimium sanguinis impetum iiii minuunt, calorem sitimque compescunt, alvum emolliunt, et saepe urinam citant, diaphores m-

que movent.

. Sales Medii.-Hi magnas quoque Vires re-higerantes habent. Cursum humorUm cutem Versus faciunt, spasmum superficiei illatum tollunt, perspirationi favent, motus cordis arteriarumque abnormes tardiores essiciunt, et universum corpus frigidius reddunt. Ex his omnibus nitrum in usu maxime communi est, et summis laudibus a Dr Broh esby tollitur. Ille, protinus post primam sanguinis detractionem, a vi ad x drach mas, spatio Xxiv horarum, copiose dilutas, aegro alantibus suae curae demandatiS, praecepit; paucissimi vero sunt ventriculi, qui tantam ejus quantitatem possunt tollerare '. Hisce remediis jure accensetur Julapium salinum. Essicacius reddetur, si invicem athali fixi volatile. succo linionum adjunctum, sussicietur. Impetu flanguinis per haec remedia diminuto, quaenam

D consilio

' Observations ori military distases.

32쪽

consilio alteri accommodentur, proximum est, ut consideremus. Hoc autem est, Confrictisnem Caforum BVmodicam tollere.-Huic sudorem moventia maxime conVeniunt. Evacuationibus suprapositis factis, et per has, et alia remedia, quorum mentionem fecerimus, di-athesi systematis inflammatoria, vel ex toto sublata vel diminuta, sudatio in auxilium rheumatismi promptissima esse reperietur. Medicamentis tamen quam minime stimulantibus excitetur, et, dum hoc fiti quam minimum caloris moveatur. Namque, si medicamenta irritantia in usum revocantur, et calor coIporeus non parum intenditur, diathesis phlogistica quo que augeri consuevit. Medicamentum vi stimulante, magna ex parte, destitutum hodie lummis laudibus effertur, quod sudorem tuto et certo movet. Quod mihi ob oculos obversatur, id est pulvis Doverianus, qui ex opio et pulveretpecacuantiae sali medio adjunctis conficitur. Hic aliis omnibus sudorificis fere anteponendus est, quod actio ejus multo minus caloris, quam reliqua idem genus medicamenta, movet. PrOXI mum autem est, ut regulas certas, quae, dum operatur, sunt observandae, et modum ejus dan

di cui optimus este videatur, depingamus. , ri Mane

33쪽

DE RHEUMATISMO ACUTO. et

Mane, postquam aegrotus eXperrectus est, melius dabitur, quod omnes excretiones, inter Vigilandum, quam inter dormiendum, magis re gulariter pergunt. Praeterea, hoc tempus sumendi pulverem, hanc 'Ob rationem, maXime convenit, quod signa febrilia et dolores noctu in- tendi, et plus minusve interdiu remittere, Consuerunt. Insuper, et aegrotus et eum nutrientes

noctu in somnum incidere solent, adeo ut potio et rite suppeditari nequeat, sine quae sudor pergere non potest. Quinetiam, vestes stragulae, si, rebus ita sese habentibus, de corpore aegroti lectove fuerint delapsae, satis cito nequeunt reponi. Nihil quoque aegroto magis prodesse potest, quam partem sudationis majorem, ante nocturnam exacerbationem, absolvisse. In lecto, cujus stragula lanea sunt, collocetur aegrotus; namque lintea brevi madescunt, et a corpore in paucula minuta tantum disjuncta frigescunt; et igitur actionem remedii sudorisque progressum impediunt. Lanea stragula, contra, cursum humorum ad superficiem faciunt, et humiditateniquoque absorbent. Si haec nolit aeger, et, ut ad lintea decurratur, necesse fit, saepe mutentur; periculum enim a stragulor ina mutatione Iloriaeque, ac quidam putaVerunt, metuendum.

Adulto

34쪽

u3 DE RHEUMATISMO ACUTO.

Adulto hoc modo parato dentur pulveris Do veriani, forma boli, grana xv, et eadem dosis omni hora secunda, donec sudor proruperit, repetatur. Hanc medendi viam laudibus effert illustrissimus Gregorius, et in eam, summo cum

fluctu, ipse procedit. Si dosis, ut vulgo fieri

consuevit, ad quantitatem semidrachmae vel scrupulorum duorum provehatur, nauseam Vel Vomitionem fere semper excitat. Effectibus hujuscemodi optime occurretur, si doses exiguas praescribemus, et aegrotanti omnium fluidorum usu interdicemus. Tantum humoris cujuslibet solummodo concedendum, quantum medicamento pro vehiculo inserviat. Cum humiditas in fronte apparebit, et sensus caloris in corpus universu in semet diffundet, tepida diluentia necestaria evadent. Cum multum potionis requiratur, ut quam maXime pala

to grata sit, agendum est. Igitur liquores, qui bus nonnihil aromatis fuit adjunctum, infusum salviae, serum vinosum, et alii idem genus, surat adhibendi. Cum sudor non tantum nihil commodi secum: adducat, sed etiam noceat, nisi eX omnibus partibus profluat et liberalis fit; cum 'que in artubus inferioribus dissicilius caecitetur, hic ope plurium stragulorum, somentorum calli dorum,

35쪽

dorum, utriculorum aqua repletorum pedibusque applicatorum, moveatur. Si pulvis Doveri, in tres quatuorve vices datus, aliis rebus supra relatis non neglectis, nihil sudoris excitet, aeger calescat, cutis ei arida adhuc maneat, anxietas adsit, sitis urgeat, pulsus arteriarum duri et frequentes sint, caput doleat, et delirium accedat, in usu pulveris non perstet medicus, sed eo desistat. Rebus enim ita se habentibus, nihil

boni, multum mali, expectandum est. Si, contra, sudor libere profluat, votisque ex toto respondeat, nullis malis signis comitantibus, calore non multum aucto, per idoneum temporis spatium, ad minimum per xviii vel xxiv, et aliquando per xxxvi horas, si ita requirent aegri conditio et morbi signa, continuetur, omni ratione promotus. Quo sudatio magis tuta et efficax

sit, alvus eodem tempore soluta teneatur. Sudore ad finem perducto, aeger sicca vestimenta induat, frigus diligenter caveat, quod certissime, semet aliquod horas lecto continendo, faciet; id enim hoc tempore facile prompteque colliget. Emetica quoque sunt necessaria, quod cursum humorum ad superficiem faciunt. His vel plenam vomitionem vel nauseam tantum moveamus. Uterque modus emetica adhibendi commodum

36쪽

modum aegro adfert; posterior vero effcacissi mus esse videtur. Namque hoc actio vasorum extremorum diutius excitatur, et non raro aliquantum sudoris movetur; contra, effectus Vomitionem eXcitantium magis debilitant et citius

evanescunt. ι

Dispasica in hoc morbo multum laudantur. Spasmum partis affectae tollunt, et fluida inde detrahunt. Si vero dolores huc illuc

Vagentur, parum proficiunt. Alia rubefacientia idem praestant. Ranunculus recenS CODtUsus, et partibus dolentibus admotus, Storkio judice, dolores articulorum saeVOS et graves magnopere lenit et mitigat '. Experientia, compertum est , fomenta tepida partibus dolentibus applicata, si notae febriles limgravescunt, ut sub initia morbi incidere consue-Vit, potius nocere, quam prodesse. Morbo vero longius progres , et diathesi phlogistica diminuta, signa in tempus levant. In hoc tamen casu non saepius admovenda sunt, quod partes laborantes relaXant, et easdem rheumatismo chronico opportunas efficiunt. Praecipuis remediis, quae utrique consilio conveniunt, enumeratis, paucula tantum de Cortice Peruviano tradenda supersunt. Cum

37쪽

Cum hocce remedium vires admodum tonicas habere ab omnibus concedatur, ambigi nequit, quin in rheumatismo acuto, ubi tonus systematis jam justo major et auctior est, datum multum noceret, morbumque graviorem essiceret. Finem vero morbi versus, et diathesi phlogistica imminuta vel sublata, si statis temporibus ingravescunt signa, si, e. g. pejuS noctu, melius interdiu, sese habeat aegrotus, ad corticem Peruvianum tuto potest decurri; et essicacius etiamnum, si, morbo ineunte, evacuationes copiosae et liberales, propter signa febrilia, fuerunt adhibitae.

Argumento nunc ad finem perducto, tantum restat, uti omnibus hujusce Academi e celeberrimae Professoribus, quorum fama totum terrarum orbem iam pervagata est, ob plurima et utilissima praecepta medica, quibus me imbuen dum curarunt, gratias quam maAimas. et sinceras persolvam.

FINIS,

SEARCH

MENU NAVIGATION