De pellagra ... observationes in regio pellagrosorum nosocomio factæ a calendis Junii anni 1784 usque ad finem anni 1785

발행: 1786년

분량: 193페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

131쪽

2293. Inter tac crampus primum obtinet locum ;musculos enim pedis , surae , de manus cum atroci dolore contrahi , ac rigescere rest. II. III. VIII. XXVII. XXVIII. LV. passim in hoc morbo observavi r quod spasmi genus adeo vehemens aliquando fuit , ut e lepsiam Hist. VIII. , spasmodicam contracturam , Cap. dialgiam, & syncopen Hist. V. inde viderim oriri, 3. ao. Neque infrequens est alterum huius elassis symptoma , quod tetanus didetur , etsi plurimum ab e ritanuιό disserat , cuius apud Auctores extat descriptio . Dum aegri vel in lectulo comedentes sedent, vel progredi conantur .

Saepe evenit, ut tensae chordae sensum experti modo

amrorsum, modo ad latera , postrorsum modo inviti trahantur hinc iure tetanus opisthotonicus, emprostii tonicuS, pleurothotonicus, sive lateralis dici potest, etsi levis ut plurimum sit, & brevi evAnescens. In omnibus; fere Historiis huius adsunt exempla . M. 2I. Quod bis vidit Sau vagesius, saepe in pella-grosis, observavi ; aegri scilicet aliquando corpore anterius festam n . inclinato currere coguntur, donec vel aliquid offendant, cui adhaereant, vel humi concidant, nisi ab adstantibus sustineantur Cadam. NI. XI. , Hist. I. XIX. XXXIX. XLI. LX. LXXV. ). Paroxysmo huiusmodi, qui ad pauca minuta protrahitur, absoluto, summam artuum inferiorum debilitatem ut plurimum aegri conqueri solent. 3. a a Artus inferiores pluries quoque vidI Clonice Conrutilo. agitari Hist. III. XIII1. XXIX. Lo LII. Abdominis musculi ita subsiliebant in foemina Hist. LV. , ut manus ipῖa agitaretur imposita. Braehium ita extrorsum vibrabatur

132쪽

Tremor.

grosis occurrit , neque rarus est ille , qui convulsivus dicitur , alit coactus Hist. VIII XXIV. XLVII. XLIX. .

Primus artu sustentato cessat; in altero Sustentatae partes

adhuc subsiliunt . Tremor autem capitis, & trunci continuus, qualis in lepra Asturiensi observatus fuit a Thyery, nunquam mihi contigit observari . g. 24. Huic classi spectat trismus ille dolorifieus, quo Ioannes Vi mercati Cada v. V. laborabat, ac involuntarius labiorum instar hominis quid sapidum gustantis motus , quem in Hist. XIV. , & XVIII. Observavimus. Hoc spasmi genus , quod in aliis pellagrosis extra N socomium vidi , non in delirantibus modo , verum in iis etiam, qui animi pollent facultatibus, contingit. . . Anhelationes .f. 2y. Tussis, qua lacile corripiuntur pellagra. la horantes , idiopathica semper mihi visa est , a Caussa nempe intra thoracem latente Cadav. VIII., Hist. IX. XIII. XIV. XXX. . Sive sicca ea sit, sive humida, sive pulmonalis, sive gutturalis semper hoc habet commune , ut sensum inserat erosionis, & satis sapore sti-Petur , unde asserere non vereor , hanc a morbi caussa proxima immediate pendere . Sensim incipit absque manifesta caussa , coctionem' non admittit , chronice procedit , facile transit in phthisim De hydrothorace eminemate , aliisque huc spectantibus in pella grosis aliquando observatis symptomatibus, quoniam non nisi morbi aequelae sunt , non est cur longius disseramus.

133쪽

Dobi ἰt at ex . 13ras. Debilitas in pellagra vel tanquam toto corpori universalis considerari potest , vel Ianquam peculiarem partem assiciens. Ad primum spectat asthenia ,sive summa quaedam lassitudo, quam fere omnes pellam grosi experiuntur . Hic aurem non intellig' virium eam prostrationem, quae inediam sequitur , febres , phthisim, aut nimias quascumque evacuationes , sed illam , quae sponte absque manifesta caussa pellagrosis supervenit etiam in morbi principio . Etsi enim torosi videantur , Optimoque praediti colore, saepe talem virium languorem

conqueruntur , ut laboribus inepti, pigri, tardi, tremuli.

graves ad sensum evadant . .

f. 27. Partialis debilitas artus ut plurimum. respicit inferiores ; passim enim occurrit pellagrosos videre aegre pedibus insistere, crura dissiculter trahere , & singulis passibus nutantes huc illuc inclinare prae summa debilitate , quam circa imum dorsum referunt experiri . Quinimmo non raro evenit , ut omning tua potes lecto assi-gantur, Itaque ne ream. quIdem aleant , ni SI a cus-

Asthenia Pataplegia,

todibus sustineantur .

g. 28. Huc etiam spectat alia progrediendi dissicultas, qua saepe huiusmodi aegrotantes assiciuntur. Haec autem non a paresi partium , sed a tendinum rigiditate pendere videtur crura enim ita Sensim rigescunt , ut admodum dissicilis eorum motus evadat e quod eo aliquando devenit ut pedibus ad nates appropinquantibus aegri in globum misere contrahantur. Cadav. VIII., '

134쪽

istinguenda est ab ea extreinitatum contractione . quam vidimus a crampo oriri ; illa enim utpote spasmodica sinito accedit , subitoque recedit, haec diutuma est, disensim augetur 49. et s. Caetera , quae huius sunt classis , pellagra symptomata , ut visus debilitas , cophosis, aphonia melancholica, paraphonia nasalis, cum praecipuum sympto-ma non sint , alio sunt transferenda . Dolo eae ames.. 9. 3 P. Dolores sunt adeo frequentes In hoc motis ς 2, i bo , ut mirer summopere , de iis ne verbum quidem adhuc factum fuisse. Et quidem quos miserrima hac aegritudine affectos examinavi, fere omnes querebantur dolores. Praecipuae autem partes, quae assici solent, sunt

caput, & dorsi spina . f. 31. Caput acubus pungi, elavis terebrari, imolerabili gravari pondere, rodi, lacerari pluries conqueruntur pellagrosi . Verum quae summam attentionem merentur utpote frequentiora , sunt capitis ardor, ac susurrus . Primus est Summa quaedam molestia , quam aegri flammae in cerebro accensae comparant Histor. I. IV. V. XVI. XIX. XX. XXIII. ; alter autem est quidam molestus 5onitus , quem aegrotantes in ipsa cerebri substantia experiuntur , quique ab iis modo rotae molendinariae circum rotationi , modo malleo- rum percuisioni, tintinnabulo, cicadae cantui, tritici cribrationi comparatur Hist. IX. . XI. XIV. XV.

XVI. XVIII. XIX. XXVIII. XXIX. XXXI. XXXI v. LII.

135쪽

1 3 3

MI.' LV. LVII., omnes. Isti dolores, molestaeque seno sationes nullam in cerebro determinatam sedem habent ;nunc enim frontem, Synciput, occiput occupant; nunc huc illuc vagantur; nunc alterutram capitis lateralem Partem prax caeteris assciunt. 3. 32. Dolor spinae dorsi est adeo frequens, &mirabilis , ut accuratissime hic mereatur describi. Hieetsi semper medullae spinalis decurSum Sequatur, attamen minime peculiarem ibi sedem habet , sed modo deorsum ad os sacrum descendit, modo iterum sursum ad caput attollitur, mira , & diversa producens phaenomena iuxta situs diversitatem, in quo ipse subsistit. Si dolor vertebras cervicales prae caeteris afficit, tunc facile ad brachia protenditur , unde eorum stupor, CrampUS , subsultus, formicatio. Si paullulum descendens inter dorsi vertebras subsistit, ad thoracem tunc saepe Se se propagat. Si autem ad lumbos usque descendit, abdo men in consensum saepe trahitur cum umbilici retractione, re extremitatum torpore , ut evenit in rachialgia Astructi. Quod si ad os Sacrum usque pervenerit dolortune artus inferiores subsultibus, Crampo , paraplexia , puncturis dolorificis assiciuntur . Mira huiusmodi doloris successiva mutatio cuius exempla videri possunt in

Historiis XXXIII. XXXIV. XXXV. XLII. XLIX.

pedetentim evenit plerumque ἔ aliquando tamen ita velociter, ut ipsi met aegri momento id fieri narrent, guttae delabentis , aut globi explosi sensum experti. Talis est dorsi doloris decursus, cui etiam spectat sensuS ardoris,& formicatio, quam in spina quinue plurimi experi

Dolore spinae ἀ

136쪽

Dolo ε, - 3 3. Extremitarum dolores, etsi aliquandoticulos ipsos, ac musculos discrucient, plerumque tamen nervorum cursum sequuntur. Saepe enim evenit, ut aegri, dum cursum doloris , quem experiuntur, significare volunt , digito nervos ipsos commonstrent, quod frequentius occurrit in crurum doloribus, in quibus nervi ischiadici , aut cruralis situ; ab aegrotantibus exacte ostenditum ut in vera ischiade nervosa Cotunniic Hist. X. XII. XXVIII. XHX. ), a qua differunt

dolores , quos sentiunt pellagrosi , quod illa diuturna sit , hi autem plerumque subito oriantur , subitoque evanescant, ad dorsum unde venerant redeuntes . Diu tamen ischiadis exemplum videatur in Hist. XXV. 3 . Ex hiς igitur constat , dolorea in pel- Iagrosi A mirabilem systematis nervosi cursum Sequi in capite, & spina praeprimis saevientes . Quod autem admirabilius videbitur , dolores huiusmodi sibi invicem alternatim succedunt ita , ut Elare pateat, destillationem quamdam, ut verbis Veterum utar , a cerebro ad nervos Percurrere . Neque credendum est , nervosum System tantum aifici, cum morbus invaluit ; dolores enim initiatae sunt eclam; aegritudinis , & saepe caetera pellagru8ymptomata praecurroni. 35. Et si dolorem dorsi ad thoracem non mar do , verum etiam ad totum abdomen se se propagaret retulerim , non is tamen sum , qui omnium , quesbus per o- lagrosi laborant, dolorum originem a spina repetam, cum Vagos pectoris, abdomi ni sque dolores tunc etiam aliquando observaverim , cum nulla in spina dorsi molestia adesset. Hist. XXXII. XLII. XLIV. Neque extremitatum do lores

137쪽

Iores nervorum cursum perpetuo aequuntur; ipsi enim arthritidem , ac rheumatismum aemulantes articulos ipsos , ac musculos aliquando discruciant. Cadav. Hist.

I. Caput, & dorsum ardoris sensu non raro Ardor cruciari jam annotavi ; nunc autem sciendum est, eo etiam caeteras corporis partes aliquando molestari, quasi igne comburantur , etsi thermometro adhibito minime calos is reale augmentum appareat. Foeminae cuidam volamanus ita ardebat, ut pruna imposita ei videretur Hist. XXII. . Scintillas urentes quasi electricas a cerebro ad oculos, ad aures , ad nares velocissime transferri, sinistrumque brachium ardere vir referebat. Hist. XV. )Partes vero, quae frequentius hac molestia assciuntur, sunt pedes , qui adeo saepe ardent , ut insomnes aegri

transigant noctes. Hist. VIII. X. XIII. XIX. XXXV. XLV. XLVI. LX. LXXVII., Ne autem ardor hujusmodi confundatur cum eo , qui ab ipsa erysipelatosa

pedum desquamatione provenire potest, notandum est ;I. ardore , de quo agimus , eos etiam aliquando laborare, quibus nondum desquamatio apparuit a. deS-.quamationem dorsum adoriri , ardorem autem plantas, asscere; 3. illam vernali tempore ut plurimum. erumpere , & vita omnino umbratili evanescere; hunc fere

toto anno ad mortem usque perdurare . M. 37. Antequam ulterius progrediar, non est hic Dolores ai-

I. - o tantum

omittendum , non raro dimidiam lateralem totius Corinc oris latus

poris partem assici me vidisse ,. altero latere ilJaeso . Ad mirabilis huius phaenomenon quod, si necessarium quis iudicat nomen, lemiuauia dici posset , eXζmplabent

138쪽

hent Cadas . V. , &iHistor. VI. XI. XXH. XXmII. LVI. Etenim in Ioanne Vi mercati Cadav. V. gena

dextera trismo dolorifico assiciebatur, & dolor dorsi ad brachium dexterum , dexterumque crus protendebatur. Christophorus Figini Histor. VI. molestum ardorem in sinistro capitis latere , dolorem imi dorsi ad pedem usque sinistrum se se extendentem , & brachii quoquo sinistri stupiditatem conquerebatur. In Margarita Paganini Histor. XI. cram pliaderant sinistrum corporiῖ latus assicientes . In Magdalena Delia Vedova Histor. XXVI. dorsi dolor ad sinistrum corporis latus ita sese propagabat , ut sinistra tantum tibia , sinistrumque brachium assiceretur. Carolus Cangi Histor. XXXIII. ardoris sensu in dextero capitis latere, & dexteri brachii , dexterique cruris summa debilitate laborabat. In Antonio Barbagna Histor. LVI. I latus cerebri sinistrum dolebat,

sinistrumque brachium convellebatur. Praeter huiusmodieXempla etiam extra Nasocomium pellagrosam vidi foeminam , quae ardorem , & dolorificas puncturas in tota dextera corporis parte, illaesa altera, querebatur , & Vi rum pellagrae quoque morbo laborantem , cui dexter a. capitis pars flammae sensu assiciebatur, eiusdemque late extremitates frequenti crampo laborabant .

ρ. 38. Dicendum nune est de iis pellagrae sympto' maribus , quae internos animi sensus respiciunt , &Primum de delirio , utpote trisni huic morbo iacile superveniente . Delirium hujusmodi duplex est, unum

139쪽

ueu tum , diuturnum alterum . Primum ad paucos protrahitur dies non sine vitae discrimine, febri stipatur irregulariter exacerbante cum pulsu celeri , & duriusculo,& quocumque morbi statu , ac qualibet anni tempestate per vices recurrit. Dolores imminuti , maior cerebri susurrus , vertigo gravior , frequens exspuitio accessum praenuntiant . Non autem eodem modo se gerunt huiusmodi delirantes; alii enim tristes, & attoniti cibum,& potum recusant, ne verbum quidem interroganti respondentes ; laeti alii clamant ,& vociferant; alii aspectu truces obmurmurant ; alii tandem, quod frequentius vidi, caput huc illuc velociter agitantes tintinnabuli sonitum ipsi met voce imitantur . Declinante paroxysmo sudores peculiarem odorem exhalantes Saepe per totum corpus erumpunt , & maculae rubrae in brachiis , & facie non

raro apparent Histor. XVIII. XXXIV. LVII. ) . Quod

si in pejus ruat aeger , tunc carphologia , nyStagmuS, totius corporis instabilitas , trismus , pulsus formicantes mortem imminentem portendunt. Cadau. Il. III. M.

Adhuc de delirio acuto; nunc de diuturno, quod modo amentia , modo mentis stupiditas , modo melancholia dici potest . In prima pellagrosi ad recte ratiocinandum inepti omnia praetermittunt, rident , tu gent . In secunda , cui etiam amnesia spectat , stupidi, di obliviosi ne objectorum quidem impressiones attendunt. Tertia tandem, quae est frequentior, saepe religiosa est , attonita , errabunda , & tristis . Etenim nonnulli judicia Dei metuentes diem , & noctem preces fundunt ; alii cogitabundi, imm0biles interroganti minime respon-S dent;

140쪽

dent; plurimi, hominum frequentiam fugientes, quo M.

dant nesciunt ; nec desunt, qui eo deveniunt, ut vitae pertaesi se laqueo suspendant, aut praecipites in puteum descendant. Haec in aquas se praecipitandi effraenis cupiditas , quae, si licet noWos terminos procreare, bdromauia dici potest , etiam in illis aliquando observatur, qui animo compotes facinus hujusmodi probe noscunt , ac fugiunt. Has omnes delirii species diuturnas diximus ;saepe enim ad plures menses perdurant. 3. 4o. In pellagrosorum vertigine non obiectorum externorum , Sed cerebri tantum , ipsiusque corporis apparens adest rotatio , quae visus obscurationem , inter dumque tantam nutationem inducit, ut humi aegros prosternat. Hic tamen notandum est, non semper Ver

tiginem adesse , quoties humi concidunt pellagrosi ; fit enim aliquando , ut absque rotationis sensu caput adeo grave aegris videatur, ut anterius ab intolerabili pondere tracti corruant , caput ipsum in terram impingentes. Symploma hujusmodi, quod praeprimis tunc eis evenit, cum soli expositi antrorsum se se flectunt , an em Nosthoton ps species Θ Nullus adest spasmus, nullus contractionis

sensus.

f. 4 I. Pellagrosos intensa time ut plurimum vexari notum est e depravatum autem appetitum bis tantum mihi contigit observare in duabus foeminis . Prima carinhones, calcis fragmenta, ovorum testas in deliciis habebat , & ad tantum devenerat, ut faeces ipsas devoraret alvinas i Histor. XLII. . Altera cibos onmes respuens otium avide apotabar . f. 42.

SEARCH

MENU NAVIGATION