Specimina medica

발행: 1781년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

PRAEFATIO.

atque in scrinium suum sancte recondendam putet 8 Vtinam Vero omnes, qui cum morborum historiis magni viri consilia adhuc seruauerint, puluere forsan turpi , vilibusque chartis sepulta, quae scitudigniora videantur, in meritam luCem ederent. Nemo enim frequentiora et meliora dedit: nemo quoque WERLΗΟFIO unquam modestior fuit , vel negotiorum multitudine impeditior: quamobrem, Ut ipse, exemplo F. ΗOFFMANNI, tanto nos thesauro donaret, hortantibus amicis semper recusauit. De meis nihil omnino praesari decreveram, nisi forte lectorem rogaturus, Ut ea qualiacunque, licet epistolis praemisia, loco potius additamenti haberet. Ait men de primo specimine nonnulla mone re liceat. Quaedam modo titulus pro mittit: nihil de usu interno meΣerei. Qui quidem externo adhuc inter nostrates rarior, forte etiam utilitate inferior est. Sed non ubique eum medicis contemni, quam-

12쪽

vis haud amplam, in Germania certe, laudem acqvisiverit, passim testimonia exstant. Neque adeo corticem, sed potius radicem interne adhibent, quam tamen Cl. VoGEL mat. med. p. a o.) ob immoderatam purgationem plane dissuadet. Interiin Berolini satis frequenter eam Vel et corticem, in decoctis usurpari, a pharmacopola quodam mihi relatum est. Cel. quoque MVRR A Y apparat. medio. Vol. I p. 33δ. formulam decocti tradit, radicem meZerei habentis, quo medici Lisbonenses incommoda pos ptyali simum et liberaliorem mercurii usum residua tollere dicuntur. Atque ab hoc decocto nihil plane discrepat, quod in nodis venereis praeter opinionem profuisse vidit ALEX. RVS SEL, V. Medie. Bemere ung. und Vnterfuch. einer

Gesesipho it son Aereten in London III. Band pag. ι'.) qui deinde selam eam radicem

eximio cum effectu tentauit.

Vsus externus iam familiaris quodammodo esse seque probare coepit medicis

13쪽

ΡRAEFATIO

Suerinensibus; nec magis eum negligunt Rostochienses, quemadmodum ab eius loci medico, D. OERΤΗLING, amico meo honoratissimo, accepi; cuius hanc quoque repetitam obseruationem hic memorare fas erit, nempe tumores istos nodosos, quibusdam a cortice imposito excitari solitos, contra remedia eXterna plerumque rebelles esse, sibi relictos autem breui sponte evanescere. Diu iam elaborato specimine eX commentariis Helmstad. de rebus nori litterari Fasc. III. Scida XVIIII. vidi, Actis Acad. EL Μogunt. insertam esse RUMPELIi dissertationem de Daphnes meaerei viribus; cuius hanc commentator dedit epitomen: Cortex Daphnes meeterei ad brachium hominis adligatus viginti horarum spatio humores attraxit , quum cortex Daph. Gnidia intra quadraginta octo horas demum eundem essectum produceret. Fortius agit . Uterque cortex,

si non aceto sed aqua antea imbuatur. Cel. Auctor ophthalmiam serosiam, rheumatiS-

14쪽

mum, odontalgiam, hemicraniam, rhemmatismum cum epilepsia coniunctum, spasmum et paralysin, febrem ex retrogressa serpigine inueteratam et parotidis morbum, adhibito hoc cortice, curauit. Quamuis ergo superuacanea videri nunc vel maxime possit scriptiuncula mea, eam tamen abiicere nolui, cum et Proprius quasdam obseruationes addat aliorum obseruatis, et ad aliquos, sperem, perventura sit, qui et acta illa, aliaque, in quorum Vasto quasi gurgite rari nantes plerumque deprehenduntur commentarioli medici, tota volumina sibi comparandi

15쪽

CONSPECTUS SPECIMINVM

I. Quaedam de via corticis meeteret externo. Pag. I. II. De vertigine nausea ac Vomitu eorum qui curru vehuntur. Pag. a4. III. Historia vomitus chronici cum cardial- , gia. Pag. IV. Tumor linguae ex usu mereurii. Fag. 96. V. Febris tertiana complicata, aliquoties recidiua. Pag, IO3.

16쪽

ARGUMENTA EPISTOLARUM.

I. Haemorrhoides per vesicam. P g. II 3. II. Morbus cachectico - conuulsivus.

mentientia

17쪽

Quaedam de usu corticis meZerei eXterno. Remediorum eadem fere, quae vestium, sors

esse solet; in quibus nempe recipiendis iterumque abrogandis, magis plerumque dictat opinio et mos, quam quidem propria ipsorum

indoles. Sunt enim perpauca altioris laudis et adeo confirmatae virtutis medicamina, quae per unum alterumque decennium celebrata, etiamnum honorem, nouitate Olim adeptum, retinent, irnino in dies maiorem nanciscuntur.

Plebis quidem ingenium, ut suetorum in genere, sic et auxiliorum tenax reperitur, quo rum utilitatem semel experta est, vel se credit expertam esse; eiusmodi enim discrimina parum Curat. Contra medicorum nonnulli quaevis noua eo fere captant auidius, quo magis A famam

18쪽

famam suam, et artis dignitatem limitesque, quibus eam nimium angustis saepe viderunt circumscriptam, amplificare vel cupiunt vel sperant. Id vero dolendum est, per ingentem

experimentorum, quotidie increscentem, ube tatem non adeo veras artis augeri diuitias,

quam medentium animos distrahi. Ea enim inani consiliorum multitudine scientia nostra infirmior, delectus dissicilior, optatus in medendo successus magis semper fortuitus euadere debet: ut nesciam, an sani fa quorundam simplicitas praeferenda sit aliorum inconstantiae. Plerique etiam inuenta sua, agyrtarum instar, immodicis promulgant laudibus, qua conspecta scilicet commentorum nota, prudentes fidem iis vix tribuunt, timidiores plane ab usu deterrentur. Sed aliud quoque damnum, idque peius, eo essici videmus. Sunt enim nonnulli adeo hero1cae, nisi mauis stupidae et ignavae mentis, vi essicaciori, quod semel sox-tuito arripuerint, remedio plerosque morbOS, valde licet diuersos, aggrediantur, et Vix mala fortuna se coerceri sinant. Sic noui, qui modo

19쪽

gladio incantato ad quem uis fere hostem obisvium utuntur; hoc nomine Vagis, quo S Vocare solent, equitibus facile adnumerandi. Neque tamen cognitionum humanarum conditio amicum semper animorum consensum

admittit, neque in detegendo fines. Industria et casus noua quotidie praebent auxilia, vel nouas saltem usus rationes: de quibus non est

optandum, ut reticeantur, modo maiori accuratione et candore tradantur, quam quidem

a multis fieri solet. Sciant praeterea, qui de

arte nostra bene mereri cupiunt, non tanti esse, molem, quam dicunt, materiae medicae exaggerare, quam ipsorum morborum naturam meliuS exponere, et nouis experientiae suffragiis comprobare utilia. Verum, eiusmodi noua obtulisse, quae vel adhuc desideratum effectum vere praestant, Vel peculiare commodum habent, laudem esse censeo, eamque deberi cL. LE RoI, qui de cortice Laureolae scripsit. a . Ille enim cortex interdum non uno nomine aliis quibusque caute

inis facile praeserendus est, mihique eum e voto A et ali-

20쪽

aliquoties satisfacere, laetus memini; licet nonnunquam spem fefellisse, fateri debeam. Sed, cum multis nostratum vel minus adhuc cognitus, vel neglectus Videatur, non me actum agere iudico, si, quae de huius remedii effectis ipse experiendo didicerim, candide communicem; quo forte nonnullos ad rem, non adeo vilem, attentioreS reddam. Qui in nostris ossicinis habetur cortex,

quemque ego adhibui, fruticis est, Linnaeo Daphne meI ereum dicti; cuius nitidam, ut solet, delineationem dedit Cel. OEDEu b). Nostratibus vocatur Seidessast Baum, Telleiacis, tPfesserborum. Sparsim quoque in hortis colitur, ob florum suave ac solitarium decus: ineunte enim Martio floret. Noster vero et alterius illius speciei Daphne gnidium Linn. 9 cortex nihil fere, comparatis inter se virtutibus disse. runt ' Vt, pro nata Opportunitate, recte sibi invicem substitui queant.

Prius vero, quam ad narrandas meas qualescunque obseruationeS progrediar, experimenta quaedam chemica, cum illo instituta, - bre-b Flora Danii. Tab. CCLXVIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION