장음표시 사용
21쪽
hreuiter subiungere liceat, quibus tamen nolo ad eXplicandos effectus uti. Corticis unciae duae, rite concisae et aqua niuis purissima infusae, post debitam macerationem frigidam exhibuerunt extracti gum-mosi drachmam unam, et grana quindecim, Uxceptis aliquot, Vasi adhaerentibus.
B) Eadem corticis quantitas, calide digesta dedit, praemissa destillatione, extracti gummosisere drachmas duas cum dimidia: pondus, priori illo duplo maius, quod et saporis vehementia nonnihil superat. Aqua destillata colorem habuit albicantem, odorem modo tenuem,
sed peculiarem corticis; saporem extracti valde moderatum. Nihil vero salis vel olei essentialis obtineri potuit. C) Ex siccato eodem cortice, spiritus vini summe rectisic. extraxit grana quadraginta octo hesinae purissimae; quo facto, residuum cum particulis solubilibus sapore simul urente plane spoliatum est. D) Denique uncia corticis, cum octo aceti vini destili. acerrimi unciis bene digesta, praebuit extracti grana triginta tria: subtractis labmirum, Ut par erat, quae ex ipso aceto, a te
22쪽
eXplorato, accesserant. Colore nigriori hoc extractum cetera, quae profunde fuscum hisbent superat. Cuncta Vero, praeter Odorem
haud ingratum, id quoque commune habent, ut moderate sumta tardius se linguae ui sinuent, at, post horae quadrantem, sat acri eam ac diuturno stimulo, instar herbae dracunculi masticatae, assiciant: vehementius quidem extrassi resinosum, lenius ultimum, aceto Pa
Iam ad morbos veniendum est, in quibus eortex noster ossicax se remedium praestitit. Mea vero commentatio ad hos saltem pertinet, quorum ipse curationem tentavi. Hic primum facile locum meretur audiendi disscultas , quam multiplicis generis esse, et aegerrime plerumque
sanari, nouimus. In ea curanda plurimum sane commendationis habet meZereum : sedulo. tantum indagetur ubique vera vitii indoles, ne auxilii loco damnum inferamus. Cum enim omnis, quantum Coi stat, corticis externe adhibiti virtus in copio , humorum euacuatione excitanda posita sit, prodesse nequit, ubi ex nimia siccitate suum auditus vigorem amiserit, cuiusmodi casum auctor resert. pag. I 09
23쪽
Contrariae naturae fuit surditas, cuius curationem, aliis remediis haud frustra inceptam, hoc seliciter perfeci. Mense Aprili Anni I 7s vir quidam precibus me adiit, ut, si fieri posset,
restituerem filium suum, valde grauiter audientem. Ipsi enim patri parum spei supererat; purgantibus nempe, vesicatoriis, aliisque sat multis per longum tempus in cassum adhibitis. Cachexiam quandam puer, duodecim annos natus, pallore testabatur, ipsi quoque parentes
infirmae sanitatis erant; mater praesertim deprauatis scatebat humoribus, unde etiam infantes, quotquot habuerat, lacteque suo nutriuerat, innumera mala patiebantur. Dudum puer fuerat tardior, parumque ad mandata attentUS; quod pater, cum postea nec stupidum, nec Contumax ingenium proderet, ex laeso iam tum sorte auditu deducendum esse coniecit. Quinto enim aetatis anno febre miliari correptus fuerat, quae id vitii reliquisse videretur. Luculentius autem apparuit , cum duobus post. annis, a casu grauiori vulnus chitaneum capite accepisset, iuxta verticem. Ab eo inde tempore malum semper increuerat, adeo, ut iam, coelo nubilo, vix perciperet, nisi vociferantes. Num
24쪽
itaque ab hoc casu, an ab illa febre primam traxisset originem , dubium mansit. Quod tamen, coelo sicco ac sereno existente, facilius audiret, indicio mihi fuit, stagnantes in aurium recessibus humores serosos proxime in culpa esse; spemque fecit, vinci posse vitium, quod minus fortasse ad ipsam sensus machinam pertineret. Vermium quoque erat suspicio, quibus ope mercurii dulc. et rad. ialapp. expulsis, Cogitaui de resoluenda obstructione, disssipandis derivandisque humoribus, denique de aurium
organis iterum corroborandis. Ergo bibere decoctum ex rad. graminis, taraxaci, foeniculi et cori. Culilawan; externe vero applicare iussi liquorem ex olei Chamo m. dest scrup. uno essent. succin. ord. scrup. quatuor compositum, gossy-
pio ad gutt. -6 excipiendum, supra datis
sacculis, ruta, scordio, chamo m. adiecta camphora, plenis. Oleo chamo m. quia valde vrebat substitui spirit. sal. amnaon. succinat. drach-
mae unius pondere spirit. Mindereri unciae admixtum; nauseamque excitanti decocto eundem spirit. Minder. in mixtura sumendum. Quibus licet notabile quid proficeretur, pallor tamen et segnities corporis eiusmodi adhuc
25쪽
remedia suadere videbantur, quae fibrarum compagem roborando, sanguinis conditionem emendarent. Quo fine placuit puluis cache l. Quercet. subiuncto, at mox iterum reposito sero lactis, quod scilicet, male paratum, male ventriculum assicit. Sat breui quidem tempore puer omnino valuit; immo, quod ipse miratus sum, cum tantum non plane surdus fuisset, iam acute audire coepit, tempestate quantumuis procellosa. Sed auditus vitia, ex sueto in primis humorum congestu orta, saepissime ex improuiso redeunt, Vbi plane victa videbantur; quod, quo diutius durauerat, eo hic magis erat
metuendum. Vescatoria non adhibueram; neque, quid multum profutura fuissent, video,
cum diuturna saltem derivatione recidivis praeverti queas. Corticem itaque me)erei, cuius fere oblitus eram, in usum vocavi, iuncto tantum, ad maturandum eius effectum, sussi migio ex gummatib. roborantibus bacc. iunip. cet.
Prodige serum euacuavit; post semestre tandem remotus est 'Acutissime adhuc audit, licet interdum, ne hoc silentio premam, instante procella susurru quodam vexetur. Audiendi tamen nulla dissicultas renascitur, quam, sine
26쪽
corticis longo usu dudum reuersam suisse, nullus dubito. Nonne eodem facile coerceri posse credatur, posthac forte reditura ΘIdem plurimum leuauit feminam, triginta
annos transgressam, tenerrimeque constructam,
quae iam per aliquot lustra, capite varie ac vehementer laborauerat. oculi erant hebetes, rubore suffusi, stillabantque liquorem, acrimonia sua genas rodentem. Is, coelo inclementiori facto, a ' aures vergere solebat, ut surda fere fieret, leuatis pro tempore oculis. Maxime autem vexabant capitis dolores, ex innato quasi fonte arthritico oriundi. Ueficatoria, saepissime licet adhibita, usus molestiam vix leuando compensabant; sonticuli sere nulla utilitas. Denique, me suadente, me)erei corticem adhibuit, qui breui quidem tempore id effecit, ut quinto iam inde labente anno, semper sere distincte audiat, voce tantum non nimis lap- pressa; oculi, margine licet superciliorum nonnihil rubente, aciem tamen pristinamque claritatem reCuperauerint, arthritici autem dolores supersint nulli. Cortice quidem, qui miram seri copiam fundit, nequit diu vacare; eadem vero fonticuli premunt necessitate: vesicatoria
27쪽
nec seruntur diu. In corpore iuniori, maloque minus inueterato, perfectam sorte sanationem praestitisset. Ad virum supra memoratum forte rusticus
quidam venit, dum filio brachium deligabat. Percunctatus ille, quid sibi vellet id remedii 3
eiusque laudes laete miratus, particulam sibi expetiit, suum quoque filium curaturus, malignis ubique redundantem humoribus. Puero enim magnum et rebellem abscessum esse in brachio, labia naresque semper valde tumere, oculos fundere acris lymphae copiam, eaque
genas depasci. Timidus ille quidem, ut modo hominem mitteret, dedit nonnihil fibrarum, quas nullius frugis esse putabat. Brevi vero
tempore hic redit, summopere virtutem remedii praedicans, novamque eius copiam poscit. Summas postea gratias egit, filium perfecte eo
restitutum esse, testatus. Alia iam exempla praetereo, quae non minus probant, quantum saepe meZerei cortex in debellandis malis valeat, vel saltem coercendiS, quibus vesicatoria, purgantibus iuvia, non sus-ficiunt. Quibus non leue illud momentum
accedit, quod in illa urbe, ubi nuper ipsum cor-
28쪽
lscis nomen ignorabatur, celebre iam sit remedium, quamuis et praeiudicio et vetularum auctoritate destitutum. Subiungere hic quaedam liceat de eius agendi ratione obseruata. Breuis enim repetitio nec iis forte displicebit, qui pleraque in libello, supra laudato, multis quidem verbis ratiociniisque intexta, legerint. Sic vero repetam, ut, quae mihi incerta, quae restringenda emendandaque videantur, praesertim moneam. Auctoris praecepta sequutus, applicui semper Corticem, quo loco musculus delloideus inferne annectitur; ita, ut interiecto aliquot linearum spatio, tria eius fragmenta imponerem, quae iunctim pollicem circiter quadratum aequarent. Cute nondum erosa, aceto; deinde vero aqua tepida molliri potest, quo fine pauca horae minuta sussiciunt. Longiori maceratione non opus es ; nimia forte vim minuit; multum enim gummosarum partium extrahi, saviis aquae color indicat. Secundo vel tertio die cuticula attenuari, rubere, punctisque sudantibus notari; quarto vel quinto plerumque, quinet prius, destructa esse solet. Tunc carne mortua, quam dicunt, vulnus tegitur, nihil
29쪽
tamen minante, cum paucis diebus continuato corticis usu sponte separetur. Quod si forte minus cito eueniat, Urgente interim dolore, lenient ipsamque corticis operationem
iuuabunt folia herbar. emoll. Vt maluae cet. vel lini mentum ex vitello ovorum cum mellis particula vel unguent. altheae Cum Cerato Saturn.
mixtum. Aucto subinde asiluxu lympha iam
intra quatuordecim dies sit largo riuo suere iis solet, quibus optime conduxerit. Quando que auctor pag. Is l. c. b ubi non leuare modo vel cauere morbum, sed percurare tentat, triplicem quoque corticis quantitatem sumit; at
nescio, an male 3 QUOrum enim temperamento inimicus est, his credam incommoda potius augeri, quam euacuationem. Fauente autem natura, auctum sane stimulum non facile desideraueris. Tantam equidem vidi seri copiam per diei noctisque ambitum excretam, ut vel quatuor et quinque UnciaS Videretur excedere, maiorem quis optaret 8 Immo etiam moderamine interdum opus est, certe in debutioribus; tum, quod nimia humorum iactura sanitatem pessim daret, tum vero, quia interdum , calida in primis aestate, molesta fit. Eo
30쪽
enim tempore, cum Calor natura sua humores
expandat, ad cutem propellat, pluribusque contaminet acribus particulis, largius plerumque excernuntur, ingratumque Odorem spargunt. Videndum igitur est, quid corporis conditio, tempusque suadeant. Aegrotus affatim bibat potum refrigerantem, lintea crebrius commutet, chartamque bibulam, pluries complicatam, qua plurimum liquoris absorbetur, superimponat: quae si omnino non sussiciant, cortex aliquantisper seponendus est. Dolores, quos ab illius usu fere abesse, ex auctore colligeres, licet non adeo duri sint, quam a cantharidibus excitati, satis tamen, duratione in primis vexant; donec copiosiori
lymphae profluuio sensim denique diluantur. Aculeatae quasi corticis fibrillae pag. 44. auct quid essiciant, non intelligo; quidni enim quilibet fere cortex eodem modo perforaret cuticulam 3 Quam exedi quidem, neque in vesiculas eleuari, cum limitatione verum est. Paruas nonnunquam natas Vidi, ob firmiorem forte tex. turam cuticulae, forte etiam ob proniorem seri assiuxum. Quod vero his, quibus nascuntur, aptior remedii usus sit, obseruare nondum potui. Neque