장음표시 사용
31쪽
Neque enim idem semper essectus sequbtur; cum, quod supra iam innui, quibusdam constitutionibus repugnet. Illud vero ambiguitatis vitium cortex meterei cum plurimis certe remediis, immo cunctis, commune habet. Scilicet natura, certis ubique adstricta legibus, nunquam non sibi constat; nostra autem rerum cognitio non satis definita est. Quam igitur indefessa obseruatione potius amplificare decet, quo rectius olim in diiudicandis versemur corporibus, quam reiicere remedium, cuius tamen eximia virtus negari nequit. Corticem nostrum, perraro licet, Omnem adeo exspectationem deludere, Vt nec rubo. rem excitet, eiusque inertiae causiam esse in
congestis densisque humoribus, corrigi autem amaris resoluentibus, purgantibus, testatur Cl. LE ROI. p. II. I 8. , ego nunquam expertus sum. Alia frequentior eius hic notanda est pra-Vitas, quam Obiter, tanquam ex incauta saltem applicatione oriundam memorat. Mihi vero natura sua quibusdam corporibus videtur adversus esse, cum nulla saepe circumspectione mala essecta evitari queant. Vim suam omni-
32쪽
no exercet, cutem profunde exedendo, cui tam pertinaciter nunc adhaeret, ut cum ipsa
quas coalitus, vix calidi lactis ope separetur. Dolores interim creat bene multos, seri autem ne guttulam elicis. Quibus non raro totius brachii tumor iungitur, vel et inflammatio: noui quoque exemplum abscessus, supra cubiti sexum contracti, qui plurimum puris fudit. Attamen horum taedio nullum fere periculum inesse solet; fomenta enim discutientia, liquor
VegetO - min. GOul. aliaque notissima remedia breui aegrotum membrum restituunt. His quidem ac tempestiua corticis remotione opus est, inflammatione orta; ne quid renitente natura moliamur. Si tamen minus seuere resistit, et placari posse videtur, tentare fas est, quid externe mollientia, intexnis resoluentibus iuncta, sorte iuuerint. Piget enim, tot frustra omnino sustinuisse dolores, leuiusque discrimen prudenter administrata opera forsan superabitur. Quo fine, praeter solutiones salium amarorum, vel decocta radi c. resoluentium, V. C. taraXaCi, graminiS, bardanae, Commendarem in primis auenaceum illud LowERI vel et serum lactis at sincerum. Sunt
33쪽
Sunt etiam, qui poeuliarem a meZereo es.sectum dii is absimilem, virtute medium, eX- periuntur , quibus, sonticuli instar, pus conficit, seri autem nihil vel perparum euacuat.
Verum dignoscere temperamenta, tuto
que quid futurum sit, prouidere iudicio, labor
est. Docuit tamen experientia, ex ipsa remedii indole intelligenda, hos, qui pallent, quique corpora laxiora, multisque humoribus seis rosis abundantia habent, plerumque et melius ferre corticem, et maiora inde emolumenta capere. Brachii tumorem plurimosque dolores creauit viro, cui cutis valde dura ac satio colore tincta, corpus siccum est. Idem accidit feminae seniori, cui cutis stricta, constitutio valde arthritica, pituitae vitreae copia, et
ad erysipelas iaciei procliuitas. Virgo, quae genis, nimium quidem rubentibus et corpore satis robusto gaudens, prauis scatere videtur humoribus, dum, suo ducta arbitrio, meherei in profliganda, ni fallor, odontalgia virtutem tentabat, tumore ingenti, insana matione, abscessu plexa est. Illius usum, quo molesta lippitudine et, quibus subinde vexari solet, pedum ulcusculis liberaretur, suasi nuper amico,
34쪽
sicca constitutione, sano faciei colore, cute autem Valde tenera praedito, vitamque docta semper sedulitate degenti. Sed profunda erOsione facta, acerbos dolores excitauit, pessimeque adhaesit, Vt cruenta interdum esset separatio, nee, praeter nonnihil puris, tantillum
liquidi apparuit. Enimuero ex his, si quid
recte opinor, concludi potest, saccuratius tamen usum limitare non audeo) m eZerei corti-Cem minus plerumque conuenire hominibus valde siccis et macidis, et quorum sanguiS COm- pactus est, viscidiorique pituita resertus. Notari velim, neminem eorum, quos corteX adeo infestauit, nimia eius quantitate usos vel unquam insoliti quid a vesicantibus expertos esse. Illorum igitur prauorum esse suum caussa neque in cutis quadam peculiari irritabilitate, neque etiam in stimuli ipsius vehementia videtur quaerenda esse, qui profecto in cantharidibus
potentior est, multoque atrocior. Nonne vero, ex parte saltem adscribantur operationis tarditati, qua fit nimirum, Vt, quae, consum pta epidermide duro cortici immediate exponenda est, cruda cutis diutius rodatur 3 Peiora sane continuatam vesicantium applicatio
35쪽
nem sequerentur mala, quae praenerea, ut nuperrime in sene soporoso obseruaui, urethrae ardorem mictumque cruentum producunt. Fieri quidem non potest, quin tam arcte adhaerente nudosque neruorum apices rudiori modo premente cortice, vis stimuli ideoque dolores augeantur. Hinc obturatis vasculorum lymphaticorum orificiis allectisque simul
humoribus, praesertim acrioribus, nascuntur facile tumor, atque inflammatio. Cessant denique dolores, quam primum lympha uberius fluit, qua, puta, adhaesio, stimulique atrocia
Vesicatoriorum mentione facta, cum verus remedii valor optime decernatur Comparatio ne, paucis hic attingere liceat, quid discriminis illa infer et corticem nostrum intersit, ratione effectuum atque utilitatis. Quemadmodum enim in cultistima quaque lingua non duo facile reperiri vocabula debeant, omnino aequi- pollentia, quin certe subtiliori quadam, haud omnibus sorte intellecta significatione unum ab altero disserat: sic etiam in castigatiori remediorum delectu vix admittenda sunt, quae nulla peculiari ac notabili virtute a similibus B i qua
36쪽
quodammodo recedant. Atque dantur reuera,
quae, dum non uno nomine sibi inuicem substitui posse videantur, vigore tamen, agendi modo, variisque adiunctis viribus, ideoque diuersa ad singulos casus opportunitate discrepant. Verba quidem ad verum rationalemque usum reuocare, philosophi est; medici autem, quae vulgo aequiparari solent, remedia secundum priuatam cuiusque actionem , lege in primis experientiae prudenter dirimere, ne iudicii desectu circulatorum inepte vestigia sequatur. Equidem non, quae coniectura suggerit, sed ipsius experientiae estata curo. Quibus in
Comparanda utriusque remedii natura nixi, non est, cur circa quaestionem illam, ab auctore quasi assirmante prolatam pag. 3O. Cons C. pag i 9 haesitemus; num plata cortex me-χerei eadem, qua Vesicatoria, quantitate applicitus, toto horum munere commode fungi possit Z Utrumque enim humores per cutem
corpori abunde subtrahit; quod maxime inter se commune habent. Id quidem experimentis explorandum, interimque vesicantibus in morbis acutis praerogatiuam deberi, haud negat. Sed, quid scrutinio opus est 3 Maturum ab eo
37쪽
auxilium expectari nequit, cum ad exserendas
vires suas plus sibi dierum, quam illa horarum,p stuleti Scilicet agendi modum parum, siquid, mutat copia, etiam si effectus deinde
aligetur nec minus promte agit vesicatorium,
exiguum locum occupans. Quod si tamen, aucta corticis quantitate ipsam quoque actionem accelerari ponam US; quid, quaeso, vesicantibus vel sic praestaret 8 Non laederet vesi-Cam urinariam, concedo; at sorsan tumoresphlogisticos, qui ab illorum usu abesse solent,
nimio autem corticis usui, ipso testante auctore, facile superueniunt. magno aegroti incommodo, vel et detrimento produceret. Ergo nullum dubium est, vesicatoria, quotieSCUnque stimulus potentior ac citior requiratur, merito praeferri: contra vero feliciorem esse meZerei usum in chronicis affectionibus, ubi multa euacuatione seri, ac diuturno stimulo opus sit: quo nomine et vesicatoria, et magis etiam sonticulos, multis adeo formidatOS, Valde superat. Clementius tamen simul agit, quia tardius, ut ex voto semel succedens, seri su-Xus per mentes, immo annos, sustineri queat, B 3
38쪽
nec fantas creet molestias, quantis stipari s lent vesicatoria, aliquoties reiterata. Nolo
vero haoc adeo stricte intelligi, ut nullius plane chronici morbi exceptionem admittere videar, ubi vescatorium praeferri fas sit. Sic forte in herpete praestat, ipsius sedi impositum. Nee semper votis corticem respondere, supra dixi. Immo sano nimii esse in laudibus meχerei possumus, ot fuit fortasse Cl. LE ROI, qui ipsum, non satis moderate quidem, ad melancholiam,
arthri hidem fixam, morbum hystericum, cet. commendat, quibus, Cum eorum caussa non semper in latice seroso existat, saepius non medebitur. Praecipue autem conducere eredo in pertinaci aurium oculorumque affectione serosa; doloribus arthritico - rheumaticis, ex acrium humorum ubertate; in asthmate, a similium collectione in pulmonibus orto, aliisque malis, a temere repulso quodam exanthemate, vel Ulceribus perperam curatis; in curando potissimum ulcere culaneo serpiginoso, vernacula Sala usi vocato; ad hemicraniam forte, denique ad cauendos hemiplegiae suturos insultus, quemadmodum in seno hemiple
39쪽
ctico obseruasse mihi contigit. Num sorte
etiam in tumoribus lacteis 3 ob Suntne alia forte remedia, nostro virtute atque agendi ratione aemula Θ Ego non noui, nec video, quanam necessitate coacti, multiplicatis experimentis attentionem nostram magis semper diuideremus. Stimulantium sane rodentiumque magna copia existit; unum illud numerosum ranunculorum genus quot causticas offert plantas 3 Atqui in ipsa horum virtute opprobrium est. Legantur modo, quae Cl. B A TIS- ) Vegeta is semper ad septuaginta iamiam annos
sanitate fruitus, subito totius dextri lateris resolutione corripiebatur; non periecta quidem, mem- bra enim, licet plumbeum ipsorum OnUs con
quereretur, mouere tamen poterat. Larga venae-
sectione, purgante et praestanti illo, quo in hemiplegia recenti nil noui praestantius, quemque
Summ. WER LAOFIVS laudatione sua tantopere
ornauit, Vid. oper. med. pag. i 69. 737.) spiritus corbutico Dravi. paucis diebus profligabatur fere morbus; reliquias vero sustulit reditumque prohibuit cortex, brachio sinistro per sesquiniensem applicatus, facto inde non exiguo seri dispendio. e Schobeli. in Perlin. Sammiung. etur Γ orde Uder Arzene wiff. IX. Baud IV. Stuch.
40쪽
x1sso T d) de pessimo effectu ranunculi palu- densis usurn secuto, notauit, ne in locum re medii et tuti et pollentis adeo ferocia surrogare tentemur.
De vertigine, nausea ac VOmltu eorum, qui curru vehuntur.
bl olo quaestioni operam inutiliter impende
re, an in ualetudo ista, cui considerandae hasce paginus destinaui, sat congruenter symptomatica audiat, nec ne 3 Equidem, si quid mea valeret sententia, accidentem siue fortuitam nuncupare mallem: quoniam mihi a vera et usitata symptomatis finitione alienum Videtur, quae non alium morbum praesentemPonunt, cui accedant, symptomaticorum titulo insignire. a) Sed de nomine dissentiamus: nemo enim facile negauerit, et huiusmodi fugaces assectus medico esse considerandos. Iam