Specimina medica

발행: 1781년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

191쪽

chondrium sinistrom valde infestant bus. In hoc rerum statu ancipiti suasi statim iniiciendum enenia, fricctiones pectoris pedumque, Vesicam decocto emolliente plenam lateri dolenti admouendam, et somni tempore exhibui pulverem ex nitro, diaphoreticis fixis et pauxillo

camphorae cum emuls. ex sem. card. n ar. et

aquis diapnoicis consata. Inde paullo tranquillior esse coepit aeger, somno etiam aliquot horarum refectus: quumque mane in abdomina adpareret essiorescentia quaedam culanea, ad quam valde procliuis est, instar purpurae rubrae, et podagrae dolores, antea prorsus silentes, in pede sinistro intermicarent, suas bis ante meridiem usum mixturae simpl. c. c addito liqU. an Od. m. H. ',i pomeridie Vero ter puluerem dictum leuiter camphoratum ex memorata emulsione. Quibus per aliquot dies continuatis, die XXX. iterum aegrotum visitaui, quumque dolores punctorii plane euanuissent, relpirandi etiam maior esset libertas, pedis vero sinistri tumor auitiis et dolor podagricus intensor purpura rubra per se mora magis effusa, adpetitus paullo melior, urina haud turbata, parum tantum mutanda censui medicamina, mane

192쪽

mixturam supra dictam, pomeridie bis vel ter puluerem dictum absque camphora cum ei Dulissione amygdalina, en emata frictionesque iterum commendans. Verum enim Vero, quatuor abhinc diebus, omnibus iterum turbatis, podagrico dolore una cum essiorescentia scorbutica subito retrocedente, pristinisque redeuntibus symptomatibus, asthmate, sudore frigido, urina turbida , nausea, accedentibus etiam vomitibus, heri tertia vice T. profectus, aegro tum valde debilem deprehendi. Paucis parcis que tamen dosibus emulsionis cum puluere ni troso - Camphorato , vsuque en ematis et frictio 'num, omnia iterum leuari coeperunt, praea sertim, quum podagrae etiam dolores sinis frumpedem denuo tentare viderentur. De hoc reruruin statu, quid Tu sentias, Uir illustris, iam rescire exoptat aegrotus, qui quidem consulere Te valetudinis suae, solida quadam ratione firmandae, caussa, dudum animo statutum habuit. Vale et perge fauore Tuo prosequi Nom. T. ili. Cet. Suerint. d. s. Dec. 17sq.

H. L. R.

193쪽

P. Ρ. Doleo vices generosissimi W. qui, ex arthritide anomala, grauiter laborat, et hucusque Tua et exCellentisi . LEYSERI Ope, sapienter adhibita vix sanatus est. Deus porro consilia fortunet, et integram reddat sanitatem iEgo iam hic eiusdem fratrem CUTO, Centuri O- rem cohortis Praetoriae, qui undecimum hodie

diem febri continua laborat, post venae in pede sectionem, cui phlegmone successerat. Spero, iuuante Deo, conualiturum. Sed, ut nosti, in acutis nihil ante morbi declinationem socuri est. Quod ad Tuum aegrotum attinet, probo omnino ab utroque medicorum remedia. Siquid addere licet, propono puluerem pleuriticum Mysichti, medicamentum blande aloeticum, ad scrupulum Vnum, quarta quaque hora, cum saecliari forte dimidio, dandum, et continuandum pro ευφορία Dici non potest ' , quam lenis

D V. WERLHO F. Oper. med. P. 732. 733. et not. DCur vero medicinam, et publice priuatimque tantopere a se commendatam, deinceps plane neglexerit, vix intelligo. E.

194쪽

lenis haec medicina evacuans pectus a materiae arthriticae congestione liberet, et hanc vel in artus detrudat, Vel e corpore eliminet. Neque essiorescentia culanea, modo adparen S, modo recedens contra indicat. Ea vero adhibenda est cautio, ut alui deponendi caussa aeger non praeter virium rationem lecto exportetur,

quum patina supponi possit. Interponi potest,

biliorio semper post puluerem, emulsio camphorata, si opus esse videtur, frictiones etiam simul adhiberi, immo et cantharides adimoueri cruribus, nisi oedematosus habitus obstet.

Continuare licet hunc pulverem per plusculos dies, pro ευφορία Sin asthma grauius urgeat, quam ut hac medicina vinci possit, si tumor oede malosus ad cachexiam hydropicam inclinare videatur, tunc ad illud ex scilla et ammoniaco remedium, quod eXCeil. LEYSERVS proposuit, confugere licebit. Caetera, et quae deinceps agenda sint, res praesens indicabit. Uale et feliciter omnia age. Dab. Hanno V. d. Io. Dec. An. I7Sψ

195쪽

Episola fecunda. P. Gratias Tibi ago maximas genero sissimi

W. et meo nomine pro consilio Tuo, quod mecum benevole communicasti, quodque ipsi mirifice profuit. Equidem post primam commendati pulueris dosin expertus est esset tum prorsus i nexi oectatum, scilicet sudorem, ad quem

antea minus erat procliuis, sat largum, cum euidenti etiam levamine: iteratae tamen doses mox coeperunt aluuin ciere ter quaterue quotidie, quum generosissimus aeger, ob aluum valde mobilem, nimiam purgationem, Viriumque iacturam metuens, non nisi tres vel duos tantum pulueres quotidie sumeret. Continuavit ita, interposita semper emulsione camphorata, quam optime fert, per trium fere hebdomadum interuallum, excrementis per plusculos dies naturalis consistentiae, non liquidis, tandem mucosis, redditis. Evanuit inde asthinatica adfectio cum reliquis molestis symptomatibus, rediitque somnus recreans Cum adpetitu viriumque resectione. Iam, quum ante triduum adessem, aegrotus nupere alterum se mur, mox Vtrumque tumore aliquali, initio

196쪽

duriusculo, mox molliori seu oede maloso, non aucto tamen pedum oedemate, per annos iam sueto, adfectum videns, ab hydrope. instante haud parum metuere coeperat. Licetne iterum precibus abs Te Contendere,'U. I. ut ne

dedigneris, nos porro consiliis Tuis instruere, quid agendum, nisi breui sponte diminuatur iste tumor; an non iam cachexiam hydropicam, de qua scribis, vere imminere et remedium illud ex scilla et ammoniaco indicari; an alia simul subiungenda censeas 3 Uale et per plurimos anno S ex voto omnia age nec unquam sa-

vere desine cet. Suerintd. 6. Ian. an. IIS .

H. L. u.

Ρ. P. Solamini mihi est, quem memoras, successus medicationis in generosistimo W. Uestro. Frater eius, eheul de quo nuper scribebam, decimo quarto morbi die pie et placide obiit. Inuenta post mortem hernia, quam semper occultauit, in dextro inguine et scroto, spha-

197쪽

sphaceto corrupta. Neque tamen colicae vel iliacae signa adfuerunt, neque aluus fuit obstructa, neque dolores questus est aeger. Solum biduo ante mortem nouus horror febrilis, in ipsa febris continuitate, per quadrili orium duran S, cum vomitu invasit, et exinde omnia in peius ruerunt, calore insequente summo, cum anxietatibus, deliriis vagis, pulsu celerrimo paruo, tremulo, Comate demum, et sudore frigido, in mortem placidam terminata. Pridie excessus vesiculae nigrae duae auellanae

magnitudine, in manu sinistra adparebant, siderationis indices. Sed de his hactenus. Aegroti Tui generosistimi tumor non vide tur hydropem minari, sed ex arthritide residuus esse, quandoquidem asthma cum reliquis

symptomatibus euanuit, et cum adpetitu reduce, somnus recreans rediit, viresque refecit, neque auctum est vetus pedum Oedema. Crediderim tamen, blandiori quodam ex scilla re. medio, nisi sponte interim cedat semoris tumor, rem agi posse, dando nempe quinquies vel sexies interdiu, per trihorii forte interuallum, cochlear unum aquae cerasor. nigr. libr. I.

M 3 acet.

198쪽

aceti scillit. drachm. VI. olei tart. per deliqu. gutt. XX. quae potio, pro lubitu, saccharo vel strupo aliquo condiri potest. Uale, et selicitate utere omnigena et me porro redama. Dab. Hannov. d. IO. Ian. ITSS.

Episola tertia. P. P. Quam vellem iam laetiora reserre de statu generosissimi W. at, proh dolori fefellit

hucusque spes de meliori ipsius valetudine semel iterumque concepta. Equidem, quod Tu, V. I. suasisti remedium scilliticum omne id praestitit, quod per corporis aegroti, per pessimam diaetam dudum eneruati, conditionem licuit. Quum peruenirent ad me superiores

Tuae, non modo adauctus admodum erat tumor utriusque femoris, verum et ipsum abdomen cum scroto occupauerat, immo facies quoque tumida adparebat, abeunte simul somno et adpetitu, qui antehac vix satiari poterat, intercurrente asthmate spasmodico - flatulento, cui tamen adleuando sussiciebat en ematum usus repetitus . Non dubitaui statim adcedere ad usu* commendati remedii scillitici, cuius quidem

199쪽

dem priores doses insignem sudorem, subsequentes vero largissimam secretionem urinae, quae antehac erat intense rubra, seu flammea, iam aurantii vel citrini coloris, excitarunt, eum euidenti tumoris decremento. Interponendam simul suasi, urgente asthmate, dosin potiunculae asthmaticae, ad modum Brunnerianae consa ille, tum etiam pro re nata clysteres. In eodem statu versabatur adhuc vir generos si mus, qUUm ante quatriduum cum amicisii moLΕusEno adessem. Iam vero nouum morbus

induit schema, quum intensissimus dolor, aegroto asserente, vix tolerandus, tum manum sinistram cum manifesta intumescentia, tum praecipue genu dextrum, subinde etiam sinistrum , inuasit. Arcessitus iterum heri, aegrO- turrique quondam etiam chiragrae insultus acerbiores sustinuisse certior factus, pulsum citatum, urinam turbidam, obscure rusam Cum

sedimento crasso deprehendi, et desiderio aegroti, doloribus nimis fatigati, satisfacturus, suas sacculos siccos ex farina secatina, flor. Cham Om. et samb. ad genu dextrum, in primis dolens, adplicandum, tum etiam puluerem

200쪽

, num alterumque nitroso - beZoardicum cum lictu. anod. m. H. gutt. XX - XXX. et emulsionem amygdalino - papauerinam, sepositis interea remediis scilliticis. Remiserunt etiam hac nocte dolores, et per Vices somnum con es sere: aegrotus antea de vita dolorumque leuamine desperans, paullo tranquillior esse coepit, urina rufa crassa sedimentum demittente. Inscio aegroto, in cuius domo adhu commoror, haec scribo, certissime tamen persuasus,

nihil ipsi sore tam gratissimum, quam si in hoc

mutato rerum statu, nouis Tuis consiliis suc- Currere haud grauatus fueris. Vale, Vir ilh et fauori TUO, CELSuerintd. 3I. Ian. ITSI

H. L. B.

P. P. Doleo vices generosissimi W. quem partim cachexia hydropica, partim dolorifica et ano mala arthritis excruciant, et in pericula inducunt. Egregia sunt et innocua, quae pro levamine dolorum, urgentis indicationis caussa, medi-

SEARCH

MENU NAVIGATION