장음표시 사용
161쪽
II. Morbus cachectico - conuulsitius. p p Fgo Vero Cum omnibus sis, qui maxima Tua merita, TuamqUe singularem Minanitatem norunt, haud exiguo adfe-inis sui dolore, quum de graui, quocum Conflictatus es, morbo tristis rumor percrebesceret. Neque ideo dubitabis, Vir ili. quanta fuerit animi laetitia, qua nuntium de valetudine Tua, in melius eunte, exceperim. Gratuloriam Tibi de periculo seliciter superato ex intimo cordis adfectu; sed num Tibi solum 3 gratulor et maxime iis, quorum adhuc saluti servatum Te voluit summi Numinis gratia. Gratulor denique et mihi, sperans fore, ut in pOsterum quoque liceat mihi tam esse felici, ut in casu ancipiti ad expertissima Tua consilia conafugiam. Qua fiducia fretuS non modo mei ipsius statum, adiuncta historia morbi nupere
superati, enarrare audeo, Verum etiam nullus
dubito, quin pro Tua in me beneuolentia salutari consilio vacillanti meae valetudini succur. ras. Vale atque ulterius faue
162쪽
Natus XXVIII annos parente haemorrhoidario, puerili aetate narium haemorrhagiis, maxime Vero catarrhal. ad caput defluxionibus obnoxius ab aliis morbis huc usque immunis
exstiti, nisi quod, septimo abhine anno, parum abesset, quin posci infelicem dentis caestirpatio.
nem , haemorrhagia gingiuarum enormi exspirassem. Pos: haec Ienam deueniens grauissima vertigine correptus sui, quam tamen Vsne in pede debellaui, ex quo tempore quotannis vere Usectionem in pede rei teraui, atque moderatum victum obseruans semper bene habui. An
nus iam es , quum, hospitio mutato, lautiori diaeta uti coepi, inuitus licet, quum talem diaetam colligendae pleihorae, ad quam valde procliuis sum, nimis fauere intelligerem. Accedit, quod praeterita hyeme multis morbis epidemice gras antibus, perpetua platearum
conculcatione, turbulenta tempestate, meditatione atque lucubrationibus corpus mentemque nimis sorte fatigauerim. Factum hinc reor, ut, vere vena secata, essiuens sanguis alias semper floridus obseruatus, iam praeter exspectationem pessimam proderet indolem, unde statim imminentem corpori morbum metuere coepi. Interim per aliquot adhuc menses vix ullum praeternaturale adparebat symptoma,
163쪽
nisi quod languorem quendam omnium actionum sentirem. At Mense Iunio, cum solus inmus eo potum Catiee biberem , subito de sella in terram prolapsus, tandem quasi ex profundo somno eχsuscitatus, ipse nesciebam, quid mihi accidisset, nisi quod oculum lapsu valde laesum atque vestes prunis, in foculo adstantibus, combustas viderem, nausea simul mentisque obnubilatione infestatus. ') Paucis post diebus, iterum vertiginosa tali correptus sui capitis assi-Hione, cum qua aduocatus statim D n. H. Ducis nostri Archiates, conuulii uos motus coniunitos obseruauit. Adplicatis enim enemat,bus ad me redii, sed infestantibus frequenter pavoribus in somno, atque insomniis terrificis, tertio die VS. in pede, suadente Archiatro, fa-
Veram eamque grauissimam fuisse epilepsiam.
qua tum temporis paucisque post diebus et pluries posthaec correptus fui, aliquot demum post- haec annis, quod adhuc miror, quum morbum ipse sat adcurate descripsissem suspicari coepi, et a sorore, quae mihi durante morbo adstiterat, certior factus sum. Ill. WERLΗoFIVS, quemadmodum in casu simili semper facere sueuit, nomen epilepsiae sollicite me celandum suaserat, et ipse in litteris responsoriis usumi.
164쪽
cta est. Aderant praeterea adpetitus prostr tu S, nausea, vomitus aut potius, ventriculo vacuo, Vomendi conatus, singultuosa ventriculi commotio, perpetua in somnum procliuitas, mentis interdum post somnum aberratio; se-briles tamen motus obseruari vix poterant. Quibus symptomatibus a medico laudato anti- spasmodica, analeptica, et temperata stomachica, nec non alui segnitiei frequens enematum usus opponebantur. Plus simplici vice, quoties urina saturatior sedimentum deponeret,
optima conualescentiae spes adsulgebat, ita, ut lectum subinde desererem , quem tamen Obsummam virium prostrationem mox repetere cogebar: urina Vero tenuis, aquosa et copiosa,
pristina symptomata et spastica in infimo ventre
incommoda certissime praedicebat. Tunica oculorum albuginea icteritium fere offerebat
colorem, sicut facies ipsa liuidum, et elapsis
XIU. circiter diebus apparebat circa taleolos pedum tumor Oedemato suS. Tum Vero, suadente Archiatro, qui absque frequente CoipOris motu, animoque a studiis meditatione negotiisque solitis aliquamdiu libero, medelam constantem vix sperandam esse iudicabat, iter
165쪽
in urbem patriam institui. Vbi quidem quotidie motu leni corpus exergen S, anim timque quouis modo re Creans in dies melius me habui; redibat adpetitus et somniis naturalis: vires quotidie magis resaciebantur; aluus tamen adhuc segnis, nec Oedema, licet per viceS euanesceret, taleolos pedum deserebat. Suerinum tunc reuersus pristina incidi symptomata, virium languorem, membrorum lassitudinem, torporem et indomabilem, siue solus, siue in consortio amicorum hortis ruri essem, in
somnum propensionem, animi Circa res aduersas aeque ac iucundas indisserentiam summam, nauseam, adpetitum prostratum, vomendi conatus. Itaque per sextiduum ab omni sere cibo abstinui: quo effeci, ut, licet vires corporis valde extenuati nimis diminui viderentur, animi tamen vigor cum adpetitu sensim rediret. Quo facto , aluus quoque, quae per octi duum fere neque laxantibus, neque suppositoriis atque clusteribus reserari poterat, sponte ossic o satis faciebat. Itaque corpus iterum leni equitatione
vel Ambulatione quotidie exercere coepi motusque eximiam experior utilitatem. Adpetitus sat bonus est, ita, ut ipsi indulgere lis ud
166쪽
auderem; ceterum a calidis, aromatibus, spiri- tuosis, crudis abstineo. Uexat me adhuc Oedem a pedum ad suras usque excurrens, cluod saepius plane euanuit, iam Vero increscere videtur. Instrui itaque optarem: I) an non opus sit, ut ad praecauenda maiora mala corpori medicamentis adhuc subueniamus, et an non
martialia, quae mihi suadere nolunt alii, et quanam adhibendi ratione. huic fini aptissima sint 3 et) An oedemati topica sicca vel sacculos furfuribus, milio et sale vel absinth. exsiccato Tepletos tuto adplicari liceat 3 ')
Gratulationem Tuam de recuperata qualitercunque ex grauissimo morbo sanitate grati sinus accepi. Gratulor vicissim toto animo,
D Litteras illas una cum historia morbi mei non sine labore multo nasgnisque molestiis, ob sum-
Inum corporis mentisque languorem eXarare me
et describere quum inter scribendum subinde adhuc motus spastici manum cum calamo auellerent) memini. Medicationi e ferro, quam aliquoties ob recursus tumoris pedum cachectici trepetere opus fuit, vitam debeo et sanitatem, nullis unquam posthaec epilepticis insultibus obnoxiam.
167쪽
quod Tua, quam labefactatam audieram, et impense indolueram, valetudo in melius restituta est. Deus porro benedictione sua adiu. veti Adfectus, quocum confli flatus es, cachecticus et spasmodicus fuisse videtur, ex hypochondriorum obstructorum, neruorumque debilitatorum vitio . Caussas procatarcticas egregie ipse recenses, diaetam solito lautiorem,plethorae genitricem, exercitia clinica violentiora, sub turbulentae tempestatis iniuriis ; praecipue etiam lucubrationes, meditationesque profundiores. Ista omnia post haec moderanda esse, res ipsa indicat. Abstinentia a repletione omni, adUris, calidis, acribus, potus tenuis
et parce Vinosius, exercitium Corporis moder
tum, animique tranquillitas et ab immodicis meditationibus studiisque remotio, omne ferent punctum. Remedia, quae ipse proponis, Martialia penitus probo, per longum tempus, sesquimensem vel menses duos continuanda. Liceat proponere formulam pulueris, hora ante ientaculum evsexta vespertina quotidie, si placet, sumendi.
Rec. pulta. stomach. Birci m. dr. sem. Mart. c. suis calcin. scrup. sem.
168쪽
Sperauerim fore, ut, sine purgantium liorumve remediorum, nisi quid sorte pro re nata indieari Tibi visum fuerit, usu, hoc medicamineo edem a pedum superetur, et natura contra pristini mali reditum obfirmetur. Neque vellem eX- ternos solus oedemati admouere. Ueredi proporant, nihilque addo, nisi vota, quae pro sanitate et felicitate Tua fundere nunquam desino. Vale ex animo. Dab. HannOV. d. 7. Aug. I7s O.
Adfectus vertiginosi et semiparalytici
scor butici. 'sola prima. p p F n, quas hori Rostochio accepi litteras,
quibus consilium rogor. AegrotuS, cuius medicus ordinarius est ili. D. vir optimus est, munere ecclesiastico strenue fungens, vitae sedentariae ac meditationibus sorte nimium in.
dulgens. Temperamenti est cholerici, habitus vero corporis laxioris, seu spongiosi, qualisphlegmaticis solet esse communis. Adfectus
169쪽
meae tenuitatis iudicio est periculi minus exispers, paralyticos aliosve grauiores insultus minitans. Ex seri vitiosi adcumulatione, neruorum debilitate, atque humorum, ob alui segnitiem haemorrhoiciumque molimina, ad caput congestionibus explicandus est, ni fallor, sym. plomatum concursus. Quo minus aegroti,
quem plurimi facio, votis satisfacere, et praesens ipsi adesse quisen prohibent in praesentiarum aegroti huius loci, quibus sum a tuenda Valetudine, neque melius, scio, rebus ipsius consulere possum, quam salutaribus Tuis, Uirili. fultus consiliis. Itaque dabis id meis precibus, quibus To obtestor, ut, quid de medela
ipsius malis adferenda sentias, benevole mecum communices. Vale atque fauere perge ceti Suerint d. as. Nov. I7 2.
Aegrotus LV annorum ad dyscrasam scor-buticam nullo non tempore pronus aliquoti essiorescentia culanea leuiori maculosa in mani-
170쪽
bus pedibusque adfectus, ante triennium in suggestu vertiginoso insultu corripitur, ita tismen, Vt Concionem, quamuis non sine molestia finire posiet. Ab illo inde tempore virium
decrementum euiden S, Cum languore artuumque torpore sese exserere coepit; quo non obstante aeger molestissimis et impense cumulatis, quos ossicii ratio exegit, laboribus perifungi perrexit. Superiori anno recurrebant vertigini similes adsectiones capitis grauiores cum languore artuum perdurante animique subinde, praesertim, quum aliquoties linguae accederet dissicultas, abiectione. Inchoatum tum in horto suburbano decocti avenac. LOW. usum, praeuiis conatibus haemorrhoidum, ipsorum suxus subsequebatur, at mox iterum ce sans. HOC anno repetitus, sed domi et sub
continuis laboribus, decocti illius usus nihil prorsus adtulit utilitatis, ingrauescentibus potius molestis symptomatibus, capitis obnubilatione, languore artuum, in primisque pedum, dissicultate loquelae euidentiori et frequenti,
sensationibus tensiuis colli et scapularum, nec non gingiuarum dentiumque cum muco tenaciori, labia sere conglutinante, orisque interni sicci-