Specimina medica

발행: 1781년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

181쪽

ita infer haemorrhoidagoga, Vt hac Voce utar,

eminet. Antiquum illud acetum scilliticum, tot laudibus a Galeno aliisque mactatum, sua. serim, hac forte formula, vel simili: Rec. Aqu. Flor. paralys libr. I.

Ρ. C. Rcet. scillit. Unc. I. Ol. tart. per deliqu. gt. XXXX. Syr. s. tunic. Unc. II. Huius aquae tertia quaque interdiu hora, siue quinquies vel sexies quotidie cochlear unum maius exhiberi velim. Augeri vel minui, pro re nata, praecipue pro ventriculi tolerantia, potest do sis. Diu vero continuari debet eiuS- modi medicina. Chronica chronicis morbiS remediat Vix est, quod alui obstructio sub eius

usu timeatur. Praecipue quidem urinaS mouere solet, neque Vero ceteras, pro naturae nisu, excretionum vias tentaxe omittit. Sin aluus

non respondeat, laxari sale aliquo amaro etiam atque etiam potest. Frictiones pedum, Ventris etiam, quouis mane in lecto cum pannis asperis, per horae quadrantem, spinae etiam dorsi et nuchae, utiliter fiunt. De sanguine mittendo praesens medicus statuet Hirudines an o admoueri ex re sorte videbitur. Idque bis, ter

L 3 vel

182쪽

vel quater in anno, versus solstitia et aequin ο-nia, fieri potest, ad praecauendas vertigines et grauiora symptomata, derivandumque, qui ad haemorrhoides nititur, sanguinein. Deus omnia Drtunet, et virum reuerendum diu sospitem praefici. Vale. Plurimam ipsi meo nomine salutem dic s, gratiasque agas velim maximas ob superfluum, quod litteris Tuis adiici voluit, munus. Vale iterum. Dab. Hannov. d. 3I. Iul. S3.

IV. Symplomata, polypum cordis mentientia.

p p x tutor Tibitex infimo animi adfectu

de seliciter superata aegritudine, qua Te laborasse audiui et vehementer dolui. Adnuat Deus T. O. M. precibus eorum, qui pro salute Tua ardentissima vota fundunt, in quorum numero me quoque velim habeas, praestetque Te in seros usque annos saluum

sospitem quel

183쪽

Veniam dabis, Vir ill. pro singulari Tua in

me beneuolentia, ut iterum pro mea valetudine consilia Tua, ea, qua decet, obserUantia, expetam. Mensis Maii medio labris epidemica tertiana ex improuiso me invadit, regularis quidem nec grauioribus symptomatibus stipata post pax oxysmum tertium virtute corticis antilabrilis debellata. , Sed reticere haud fas est, me in ipsis saepe paroxysmis aegrotantium queo relis turbatum fuisse, nec intercalarius diebus, quamuis coelo admodum sereno, aegrotantium visitationem ipsaque itinera medica evitare potui ste. Interim, quoad eius fieri potuit, excretiones largas per sudores, immo et diarrho eam superuenientem haud neglexi: profligata vero febri, statim sese exseruit circa taleolos sedum

tumor Oedemato su S, quare corticem cum croco

Martis remixtum per aliquot dies continuauicum optato sticcessu. Repetendum vero debito tempore corticis usum noua prohibuerunt itinera; quumque post XIV. dies, praeter residuam leuem intumescentiam pedum, nulla plane infestarent incommoda, nimis de recidiva securus, sumsi sal Anglicanum, cuius usui medicationem ex serro subiungere animus erat.

184쪽

Uerum huius rei poenas mox dare iubebat reei- diua, tertio inde die superueniens, tumore pedum prorsus sublato. Opposita tamen salia media digestiua impedire haud valebant, quin non modo alter paroxysmus magis exacerbatus esset, verum et insequenti die, utpote intercalari, praeter exspectatio nem nouus adgrederetur paroxysmus. Quo finito, ob insignem virium defectionem, statim ad usum corticis, singulis binis horis continuati, ad cedere coactus effeci, ut febris haud rediret, et per aliquot dies, adhuc sudoribus nomirnis continuantibus, in melius iret valetudo. Corticis usu iusto tempore reiterato, exactius obseruata diaeta,

optime posthaec habui, nisi quod per vices leuis

pedum tumor recurrere Videretur, qui tamen frequenti eorporis domi rurique motu, ab Sque ulla medicina, ineunte hoc mense sponte remisit. Verum aliud successit symptoma, magis adhuc mihi suspoctum. Sensi die Xmo huius mensis in itinere palpitationem cordis systolen que per vices intermittentem: quumque postero die equo vectus, in vicinia aegro intum inuiserem, ad somnum me compositurus, ad mediam usque noctem pulsum cordis arte

185쪽

riarumque saepissime intermittentem et inaequalem obseruaui. Sequenti die, quum pulsus paullo rarius intermittCret, reuersia S, tertio die susscientem sanguinis in pede .missionem institui et ter de die sumsi pulverem temperantem, parcissimo simul usus victu. Neque tamen hactenus efficere potui, ut intermissio pulsus cum inaequalitate penitus remitteret, licet iam non nisi rarius obseruari queat. Ceterum vix habeo, de quo conquerar: somnus etiam bonus, licet subinde insomniis praeter consuetudinem inter turbatus. Adnotasse hic iuvabit, memet per aliquot fere annos hstolen

cordis, interdum unica vice, intermittentem obseruasse, rarissime tamen contingentem vix

attendisse; post priorem vero febris insultum iam debellatum, saepius post prandium vel ex

leuiori corporis motu, aut scalarum adscensio. ne palpitationem cordis pulsationemque arteriarum carotidum, quam vel auditu percipere

mihi visus sum, sustinuisse, ita, ut subinde gradum figere per aliquot momenta coactus Do-riro. In diaetetico regimine vix mihi excedere videor; ex calfacientibus, Vino, acribus, nimis nutrientibus, carniumque esu valde mihi tetmpero; potus ordinarius aqua est; potum Casiae, a quo nullum Vnquam incommodum expertus

L s sum,

186쪽

sum, his quotidie, satis tamen dilutum, bibero consueui. Ex C. H. qui iisdem saepius adfectibus, palpitatione puto cordis pulsuque intermittente vexatur, indeque polypum in corde vasisque maioribus reconditum suspicatur, pari me malo infestatum et sibi persuadet, et mihi persuadere conatur. Equidem scio, quod signa polypi praecipua sint palpitatio cordis et intermittens pulsus; an non vero bina haec phaenomena, praesertim, ubi sunt transitoria, ex aliis etiam causiis, sanguinis abundantia, spissitudine et maiori a spasmis infimi ventris ad cor congestione, excitari possunt 3 Neque tamen ideo omnino vana mihi videtur medici illius persuadio, neque metum, animo conceptum ipso mihi eximere valeo. Quam vellem, vir illustris, per negotia Tua licere, ut data occasione certiorem me facias, quid Tibi de enarrato valetudinis statu, eiusque per diaetetica praesidiast medicamenta correctione videatur. Vale et auori Tuo de meliori nunquam non commendatum habe

Nominis Tui illustiis

Sueri nid. I 2. Iul. 17S3. cultorem obsequiosissimum

H. L. B.

187쪽

Gratias ago maximas, quod valetudinis meae caussa et doleas amice, et gaudeas, prout ea varia est. Podagra laboraui, quam quatuor abhinc annis postremo antea habueram, iam belle valeo. Pro Tua vero et restituenda pen, tus et conseruanda diutissime sanitate, vota enixe fundo. Noli, quaeso, timere: equidem Tibi non timeo. Palpitatio cordis et pulsus intermissio, ex pressione ramortim nerui interco

salis, ob stagnantem sanguinem flatulentum in hypochondriis, vulgatissima sunt symptomata. Neque esse video, cur polypum Cordis, malum insanabile suspiceris. Ipsa rarotidum pubsatio, quam vel auditu percipis, sursum spas. mis ex abdomine determinatum sanguinem indicat. Ad hypochondriaci mali hydram pertinet hoc caput, et febris exantiatae reliquiis adnumerandum videtur. Mihi ante triennium, post febrem malignam superatam, diu eadem symptomata et molesta fuere, et polypi latentis fugitivam opinionem etiam atque etiam in mentem vocarunt. Sed salua res fuit, quum neruos, cortice PeruV. identidem repetito, penitus nativo robori restitutos praestiti. Liceat

188쪽

idem Tibi, vir excellentissime, remedium ita proponere, ut quinquies quotidie, siue quarta quavis hora, drachmam dimidiam pro do si sumas per hebdomadem, qua ita unciae II cum II drachmis confirmentur; tum cesses per hebdomadem accurate Vnam, Vti in tertianis, qui typus morbo TVo originem dedit, moris est, repetas deinde, Ut prius, per dies septem, at que ita tertiam quartam que intercapedinem repetitionemque saeias, pari tempore, paribus do sibus. Sponsorem, deo iuuante, me sisto,sore, ut et a symptomate, quod metuis, et ametu ipso hoc pacto libereris: ne quid dicam de prioribus morbis, quibus praecauendis, uti

roborandae in V niuersum naturae Tuae, haec medicina apprime apta est. Diaetam non improbo, neque ipsum potum Casseae tenuiorem. Fortiter nutrientia, pinguia, lacticinia, acria, excalfacientia exsulabunt. Curis vacuum animum praestabis pro viribus , corpus moderate exercebis, cavebis humidi ventosique aeris iniurias. Deus omnia fortuneti Uale et me redama. Dab. Hannov. d. 2 O. Iul. An. IIS 3. U. Mor-

189쪽

Morbus ex arthriti de anomala in cacheriam hydropicam transiens. Episola prima.

p p Ex itinere redux non possiam, quin,

veredis properantibus, festinante etiam crena, consilia Tua pro viro optimo, humanitate sua meratisque nemini non perquam caro, genero lassimo W. expetam. Qui quidem

XXXVI. Circiter annos natu S ευσαρκος, tempe

ramenti cholerico - sanguinei, nativa fere dispositione paullo asthmaticus, parente podagri eo, qui, pari fere aetate, a podagra retrograda obiit, genitus, inde a XXIV. aetatis anno podagrae insultibus subinde acerbissimis vexari coepit, ceterum sat bene valens, licet non semper diaetae legibus obtemperans, vel ipsis subinde paroxysmis podagricis negligentius habitis. Superiori aestate, variarum potissimum

altercationum , refrigerationis etiam , aliorum que errorum diaeteticorum culpa valetudinem labefactatam metuens sentiensque, medici cuiusdam suasu potauit aquas Pyrmontanas. Super

190쪽

Superuenerunt Vero inter potandum, nescio, utrum frigidi nimis, tempestate simul impense frigida, potus, an cruditatum ventriculi, quae sorte vomitorio praemittendo eliminari debui sent, culpa vomitus: abstinuit hinc potu per octiduum; pollea vero eo repetito medicationem absoluit, euphoria tamen, inde exspectata, minus ex voto insequente. Abiit tum, publicorum negotiorum causta, Rostochium; ob varias vero aegritudines, quas plenius recensent adnexae litterae Exc. LEYsERI 'b T. ipsius praedium, redire coactus et morbi symptomatibus valde variantibus, ab omni sese abstinuit medi. Cina. Arcestitus ego una cum Iurisconsulto, qui absque mora testamentum ipsius conderet, die XXIV. superioris mensis, deprehendi insignem respirandi disiicultatem, summam inquietudinem , adpetitum plane deiectum, manus pedesque, quorum extrema tumor OedematOsus Occupauerat, frigidos, frigidos etiam sudo. res intercurrentes, agrypniam, pulsum debilem varium, urinam crassam, turbidam absque sedimento, cum doloribus punctoriis, hypo

Medici Cellensis celeberrimi et Archiatri regii, tum temporis medici aulici Suerinensis.

SEARCH

MENU NAVIGATION