장음표시 사용
171쪽
siccitate continua et maxillae inserioris motu dissiciliori. In apice linguae insolitus obseruatur rubor, cum linguae a quouis dentium contactu dolore molesto et saucium subinde constrictione, ipsam deglutitionem dissiciliorem
reddente, cui saepius superuenit singultus. Nostia sudor effusus, licet nec antehac insolitus; pedum, alias interdum sudore manantium, iam perpetuum frigus et dolores tensivi: capitis subinde, praesertim occipitis, dolores tran-storii; alui obstructio frequens. Haud ita pridem faucium aliqualis adfuit inflammatio, breui tamen resoluta. Ante aliquot hebdomades praescriptum fuit insus. theiforme sp ccierum sanguinem depurantium, sed absque ullo salutari effectu. Ab usu pulueris errhini Hispanicie tabaco, alias familiari et valde copioso, iam prorsus abstinet aeger, nec omnino in diaeta peccare persuasus est, ceterum huc usque negotia, quae ipsi incumbunt, concatenata domi et foris sedulo, quantum fieri potest, curans.
Equidem Tecum omnino sentio, dissicilem esse et periculi minus expertem morbum, cuius
172쪽
mecum communicasti historiam. Uellem per negotia Tua licere, ut aegrotum Coram videres
vel ex ipso peritissimo medico, qui praesens
eius curam gerit, penitiorem rerum omnium, et medicationis praecipue, quae adhuc adhibita est, eiusque effectus notitiam nanciscereris, et collatis in commune deliberatisque con siliis opem ferres. Vertigo, qua laborat, Ceteraque capitis et neruorum symptomata, etsi radicem in impeditiori circuitus sanguinis secretionumque in visceribus abdominis ratione et moliminibus haemorrhoidum anomalis habeant idiopathica tamen iam etiam aliqua ex parte esse videntur, ex colluvie seri, scorbulo, quem vocant, vitiati, in ipso eerebro. Non dubito, quin il L D. optima quaeque rhinedia, pro renata in usum vocaverit. Atque illa et adhi-hendi methodum et victus rationem nosse omnino expediret, si quid praeterea in medium consulendum esset. Dicam tamen aliquid, quia ita iubes. Numquid fonticulus in nucha excitandus esse videtur 3 Numquid bis sorte in mense, circa nouam plenamque lunam aluus ducenda remedio aloetico, sed quo serum simul evacuetur, verbi caussa, pitulis de succino ad scru
173쪽
scrupulum, stimulo addito gummi guttae ad grana duo, vesperi sumendis 3 Numquid serum lactis, ex lactis libris tribus, quouis mane cum
cremoris tart. drachmis tribus coquendo et
coagulando paratum, limpidissimum, medicebibendum , simulque succus nasturtii aquatici, qui iam recens haberi potest, expressus et subsidendo depuratus, ad uncias quo utS mane quutuor iungatur 3 Haec ipsa medicina, serum i ctis, acidularum more, mane ita, pocto haustum succi eius epotum et diu pro ἐυφορία eo Π-tinuatum, pluribus satisfacere videtur indicationibus. Aluum s liberiorem non faciat, lac sulfuris vesperi ad drachmam dimidiam, cum saccharo tritum, in usum aduocari posset. De diaeta dicere vix attinet, quam praesens medicus exquisite, dubio procul, praecepit. Id
vero monendus videtur aeger, ut obseqens sit, neque meditationibus, lucubrationibus, curis indulgeat, et moderationem in esculentis, po tulentis , aerisque temperie adhibeat. Vale et hunc aegrum, aliosque innumeros, Deo fauente, saluos praesta. Dab. Hannouerae d. 3. Decemb. An. I7S2. Multo enim serius aduenerunt litterae Tuae, nudius tertius, quam ut eodem
174쪽
eodem die, quo veredi iam abierant, rescribere licuisset.
P. P. Nescio, an recorderis morbi, qui sollicitum habet reuerendum G. CuiuSque propterea historiam, superiori anno Tecum communicatam, pace Tua iterum adiungo. Optabas tum temporis, Vt aegrotum coram viderem, omniumque rerum penitiorem adquirerem notitiam. Vidi iam eum, iteratis ipsius precibus adductus Rostochiumque prosectus, et in omnia, pro virium modulo, inquisiui.'Iam septem abhinc annis aliqualem obseruauit linguae imbecillitatem , quam licet loquela haud obscure prodiderit, nulla tamen medicatio adhibita fuit, donec natura, sponte suppetias serens, sanguine ex interiori genae parte lateris sinistri largius prosiliente, reddidit liberiorem linguae
usum. Ante biennium vero iterum linguae, immo etiam manuum aliqualis per vices impotentia sese exserere coepit, de quibus symptο-matibus valde sollicito aegroto, aliquoties curam, quam dicunt, auenaceam Low. medicus ipsius ordinarius, ili. D. Praecepit. Primo quidem
175쪽
dem anno prodesse parumper, altero vero nihil prorsus iacere visa est illa medicatio. Senses itaque incrementa cepit morbus, ad eum usque gradum inualescens, qui in historia adnexa rite descriptus est. Superiori quidem hyeme, quae medicus praescripsit, medicamenta, quantum mihi constat, potiora suerunt i) puluis epilept.
march. cum nitro, tartaro vitriol. Tach. mille
ped. et pauxillo camphorae liquor anod. m. H. 3) pitulae laxantes ex extr. panchym.
nip. et aloe paratae q) decocta ex rad. Sarsae, chinae, polypod. enui. bardan. aron. liquirit. s) eleff. ex conserua rosar. puluere Cori. Peruv. rhab. et Syr. de cich. c. rhab. conflatum, cuius quidem usus haud plane irritus fuit, saltem aegroto vires addidit. Posthaec, ineunte vere, praemissa sanguinis missione, medico consentiente, serum lact. antiscorbuticum, abs Te commendatum, potum quidem fuit, verum, quod improbare oportet, non amplius mensem continuatum. Lac sulphuris ad drachmam midiam aliquoties repetitum, nullos edidit essectus; in locum vero pitularum de succino , additis gummi guttae granis duobus, vomitus inde
176쪽
lade aut nimias alui euacuationeS metuens, medicus decoctum lenius laxatiuum putauit substituendum, neque sonticulum, quem iam in
brachio gerebat aeger, in nucha etiam excitari passus est. Abrupto seri antis corbutici usu, medico iubente, acidulas Pyrmoni. in usum vocare coepit aeger, sed sine effectu conspicuo, ita, ut aliquoties adiuncto aquae Sedilhensis usu, Pyrmontani fontis operationem secundare, aluumque valde segnem mouere fuerit coactus.
Adparuit quidem largus haemorrhoidum fluxus,
superuenit etiam in dextro interioris genae latere sanguinis cum impetu saltuque essi uxus, utrumque vero absque levamine. Linguae ima potentia perstitit, et caput simul aquarum potatione grauatum sentire aegrotus coepit. Finito aquarum potu, suaserunt alii balneum ex aqua dulci paratum, quod quidem, medico or dinario non obstante, alternis diebus, per octi- duum et quod excurrit, continuauit. Succepsit sub finem medicationis, magisque adhuc durante balneorum usu, in toto fere corpore scor-butica essiorescentia, verum nec inde melioris
valetudinis spes adfulsit. Conqueritur per vices aegrotus de doloribus pedis sinistri, balneo
177쪽
subinde paulisper leuatis; pedes quoque interdum , nisi cautius incederet, lapsum minantur, oris saepe siccitas molesta est; lingua aegrius ossicio respondet, ita, ut iam minus audeat ille e suggestu concionari: memoria interdum prae ter consuetudinem vacillans ab iis, quibus L. miliariter utitur, haud dissiculter obseruatur Ceterum adpetitus bonus, nec somnus deficiens , nec pulsus, qui ipsi naturaliter valde magnus est, a consuetudine multum recedens, aluus vero perquam segnis, vix biduo, nisi enemate excitata, ossicio satisfaciens. Diaetam, in cuius etiam rationem sedulo inquisiui, admodum negligenter habitam hactenus accepi, aegroto adpetitui omnique esculentorum generi pro lubitu indulgente. Quibus se se habentibus, ut ne consiliis plane deessem, inculcandam in primis putaui diaetam magis ex iubstam, commendans tenuem Victum, abstinentiam a cereuisiis, imrno sere curam, quam dicunt , per inediam, praeterea motum corporis, quoad eius fieri potest, frequentiorem, ani naumque a curis liberum. palia eorum conti nuatum usu in suad ere non ausus sum, ob aluit testam segnitiem, acidularumque Pyrmoni. L esse.
178쪽
esseelus frustra exspectatos: contra pedum, qui plerumque frigidiores deprehenduntur, frequentes Commendaui frictiones. Neque improbauit qualiacunque haec consilia ili. D. quocum conferre haud neglexi; ceterum post acidularum usum irritum de aegroti salute Die de sperans, ipseque, Ut Tu, Vir illustris, consiliis Tuis nobis succureres, valde exoptan S. Itaque et aegroti, eiusque moestissimae fami liae, et medici meique ipsius nomine omnibus,
quibus possum, precibus Te obtestor, si quid
superesse consilii Tibi videatur, id nobis bene.
vole impertias, Tuumque de morbi curatione rite instituenda iudicium expertissimum , quam primum fieri possit, nobiscum communices. Aegrotum, crede mihi, praeceptis Tuis habebis exactissime obsequentem. Vale, Vir il l. et perge fauore Tuo dignari. cet. Suerintd. 27. Iul. An. I7S3.
Doleo vices reuerendi viri, cuius causia meae tenuitatis consilium etiam requiritur,
179쪽
quod quidem, medente Tecum illus fri viro D.
superuacaneum videtur. Obsequio sum vero me et hac in re, et aliis omnibus, habebitis. Pauca proponam, iudicio Vestro vel probanda, vel reprobanda . vel moderanda. ScorbuticuS est aeger
et ad haemorrhoides pronus. Aberrare videtur sanguis, qui per haemorrhoidum vasa exitum molitur, scorbuti labe inquinatus, et caput neruo Sque tentans. Semiparalysin scorbuticam dixero vitia illa linguae, maxillae in serioris,
manuum, pedum, eorumque etiam ne orUm,
qui memoriae seruiunt. Et est in neotis imperfecto solutis id saepe symptoma, Vt, quemadmodum in hoc aegro fauces et pedes spasmis
doloribusque laborent. Ipsa etiam vertigo ad spasmos pertinet, grauiorem dein neruorum resolutionem minantes. Sic quoque spasmi pectoris et scapularum linguae debilitatem auxerunt. Mucias oris et siccitas et linguae in apice rubor dolorificus scorbuti, Cuius natura esst ad ostendere, soboles videntur. Eodem spectat haemorrhagia genae ex haemorrhoidali et scorbutico sanguine aberrante: spectant etiam exanthemata. Antion indicationes fuerint, scorbuticum vitium emendare, sanguini
180쪽
liberiorem ad iusta loca motum conciliare, nervos ab eius et inacescentis seri pressione liberare 3 Egregia hanc in rem remedia adhuc adhibita sunt. Victus etiam optimus praescriptus. Diaeta herbasse a magis, quam carnosa, vitatio indigestorum, pinguium, muriaticorum, cereuisae potuumque, qui caput feriunt; seequens, pro Viribu S, corpori S motUS, in aere puro, qui clausus, humidus, vaporibus inqui. natus etiam in domicilio cauendus est; animi vacatio a curis grauibusque adfectibus aliis, immo et a studiorum meditationumque, praecipue temporibus, cibo vel somno destinatis, excessu, necessaria sunt. Potui dari vellem radicem caryophyllatae, cuius uncia in aquae libris VI. ad tertiae partis consumtionem cocta aquam colatam haud ingratam praebet, saccharo, si lubet, condiendam et pauco vino albo iungendam. Pro medicamento, post tot exbmia alia usurpata, proponere liceat stillam, eo modo diu dandam, qui nauseam non moueat. Ita et inter scorbuti antidota ex praecipuis est, et sanguini eiusque sero liberiorem fluxum conciliat, et oris vitiis medetur, et neruos liberat, solutosque excitat, et ' Vti inter em menagoga, ita