Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

31쪽

scipitur, nihilque, quod posterprum memoriam mereatur.

PROOEMIUM ANNI 1778.

Cum praesens nos iterum annus jungat, quo intern issa aliquamdiu studia resumimus, pauca quaedam praefari oportere eXistimabam, quae huic loco & tempori, huic vestro spectato conventui convenire prae primis arbitrabar. Sinite ergo A. o. ut Vestram paulisper patientiam deprecer, & de erroribus quibusdam disseram, qui in in ilddiscenda medicina plerumque committi solent. Multa praepostere ab iis non raro fieri, qui artis hippocrati eae studia suscipiunt, vetus jam, multorumque querela fuit, eaque in hodiernum usque recocta diem, sed incassum plerumque, & non audita. Juvat ergo non solis tantummodo errorum criminationibus inhaerere, sed in ipsos adeo eorundem scaturigines inquirere, quo facilius malo obviam iri ab iis possit; quos redii studium tenet, & amor veri, & quibus cor sapit. Atque omnium primo in eo non mediocriter erratum existimo, quod quaedam perversa opinio non paucis insideat, medici

32쪽

nempe ieientias alias, 11 lisguae latine perfundioriam solum notitiam , per lanetoriam quoque logices cognitionem eXceperis, neutiquam esse necessarias. Pudet me liocce refellepd0, huic pessimae opinioni immorari, quam enim manca , & utroque orbata ocul O,. Omnis erit medicina, quae persecta logices physicaeque cognitione caret, 'quae mathesi, ordinate cogitandi dilucideque demonstrandi magistra, destituitur. Non id 0, medicinam Omnem gil mechanicca regulas revocari, aut algebre calculis subjici posse; at vero Omnem bonam methodum, seu erruere res anta incognitas, seu repertas in disciplina, ct re, dilucideque eXponere velis, Omnem inquam bonam methodum . e rigorola geometrarum tribu transferendam esse , id quidem sidenter, & totis viribus contendo. Atque has ego scientias ita necessarias arbitror , ut sine illis medicina nulla, nisi sitaemopere empyriea esse possit. Verum & aliae quaedam dantur scientiae, quarum cognitio non eXiguum medico ornamentum adjicit, eumque omnibus eximie commendat, artis taedia Γο- Iatur, fractum severis studiis animum oblectat. uid enim jucundius sessum labore multo ad Ρoetarum hortulos divertere, ibique

33쪽

deliciari γ quid ignominiosius, quam in incgenti nobilium corona quasi rudem rerum Omnium pulchrarum , & agrestem Versari, qualm in hominum dostorum conventu stut turpiter, quassi elinquem obmutescere, aut absona quaedam, & de sua solum arte proferre, historiae p0liticae, omnisque pulchrae eruditionis imperillim. Secundo loco commemorandus alius error venit, non infrequentior priori, &aeque perniciosus, atque is etiam jam anno praeterito a me, & iteratis vicibus confutatus. posse nempe medicinam addisci, atque comprehendi sola librorum medicorum lectitatione, optimorum praeeipue, nee esse opus longo, molestoque aegrotantium coinspectu, regulasque prae tieas hauriri ex solis libris posse. Errorem hune funditus vestris exanimis evellere adlaborarem, si vestrae perspicadiae dissiderem , nique persis asus essem, tempus ipsiim vos meliora edos furum. Μedicina non intra solas opiniones concluditur, sed agite Theologiam, jurisprudentiam, geO- motriam solo forsan aut magistrorum Ore, aut libris haurires, scientias nempe solam intra speculationem consistentes. Ars Vero medi- ea, p0stquam notiones qIlaedam praemissae,&

34쪽

rindeeunqne suerint c6llectae, agit& in ageu do quasi tota quanta versatur. uid, puta

ne rem tormentariam de te dextre tractare posse, moenia, turresque munitas, atqUe arces te eversurum, si quidem pulveris pyrii confectionem ex libro recitaveris, comprehenderisque, quae tormentis bellicis materies insit, quae singulorum gravit's specifica, at vero tormentum ipsum bellicum videris num quam, neque unquam ipse exploseris. Certe exercitio opus erit multo, laboriosoque aeque in arte medica funditus perdiscenda, at que in re tormentaria rite tractanda; atque in illa quidem studium erit pertinaeius collocandum, quanto ars medica comprehensa dissicilior est alia quaeunque. Verum cum non sumuere librorum nectionem assero, eam nihilominus necessariam dico, ipsique aegrotantium sedulae visitationi una jungendam. Sed hic oportet non irruere in quosque aiaetores Obvios, eosque famelici instar, qui oblata quaevis non masticata

absumit, devorare quemadmodum a meormae, ita ' librorum , cum utrisque enim aeque conversamur, & magnam vitas partem 'consumimus, delectum oportet instituere.

35쪽

Legendi a vobis sunt libri practici, quos

unanimi calculo meliores noVimus, quosque ordo & concinna perspicuitas commendat, notos non ex vent iis hypothesi, sed experientia multa, & intemerata. Ρuto vos scire velle, quibusnam auctoribus ea commendatio competat. En , quorum modo memoria subit.

milhelmus Grane librum scripsit de fe-

Iribus ex anglicano idiomate in tiostram ver nacillam conversum, egregium lierete & lectu dignum. Tigoti instructio, avis au Peu sis diecta; item libellus pulcherrimus defebre bilissa Lot annensi. Egregium & sat completum nostri Idustris Praesidis compendium medicinae practicae. His addi & P ingue a debent; eaque, quae de febribus eximius noster Quarmius dedit. Tandem his jungi Bassin- libellus debet de morbis militum, maxima

cum eruditione conscriptus. Paveos nominavi, sed qui interea sussciunt, qui ve tyroni praetico magis videbantur necessarii. Etsi probe sciam , quanta bonorum librorum hucusque sylva succreverit, sed quorum lectionem in futura vobis tempora aptius reservabitis. Alium errorem novi nigerrimo aeque calculo notatum, & in artis perniciem natum,

meae

36쪽

medicinam nempe levi brachio comprehendi posse, & quasi aliud agendo consectari. Hunuerrorem non ego, sed ipsa vos artis exercitatio, infinitis propemodum difficultatibus ob. septa, doeebit. Nemo Aselepiadeas disciplinas sectetur, nisi laboris improbi atque assi, dui & plerumque vel ingratissi summe patiens, nisi aeri judicio, subactoque: nis1 emi. nenti morum integritate spectabilis, nisi vel in juvenili aetate sapientiam viri, maturita. temque praeseserat, & nisi animo. erecto gesublimi supra plebem sepiat. PROOEMIUM ANNO 178o.

Cum praesens annus nos denuo jungat. praefari quaedam oportet de instituti nostri ra tione, ut, ct quaenam nobis sint perdiscenda,& quonam modo, & quibusnam potissimum

eX causis, innotescat.

Praxin nimirum medicam auspicabimur; pathologiam nempe universam, qΠstin annis praeteritis ex ore magistrorum diligentissmo. rum didicistis, eam nunc in ipso aegro homine inostris oculis usurpabimus. Certe, utut summopero nece e est has pathologi eas praeeeptiones seorsivit quasi, atque eXtra aegrum antea

37쪽

2stea didicis e , ita neutiquam suffieit his solisi instructuin ad aegrorum lectos accedere, &suo marte velle morbis mederi. Nee Iectio sola, nee filiaeelinque praeceptio tanti est, aut

esse potest, ut vices supplere possit collegii praestet.

Rogo Vos A. o. peream, quam quaeritis vitae selicitatem , per quidquid Vobis earum , amatum , per quidquid vobis sacrum sanctum. que, ut medicinae praeficae ipsa sola exercitatione sub magistri ductu rite addiscende omnem vestram diligentiam, atque Omnem animi contentionem dicare velitis; aut, si id vobis incommodum , nimis laboriosum, &viribus vestris gravius videatur, rogo atque obsecro, ut studium medicum ex toto seponere, illi penitus valedicere, eamque totam artem ad ulti imam usque Tllulem amandare, vel relinquere illud valitis hominibus fetici ori sydere natis. Hon novi perniciosius malum medi eo ina. peritor novem aegros imperitia sua mactabit. servabit fortasse decimum casu fortuito, &benigniore natura perversum medelam superante. uoties parentem eripiet carae prOli, aut integrae prolium caterVae, quam Natura a medicastro ejusmodi non subversa ser.

38쪽

vasset 8 quoties hominem miseriis tradet ipsa

morte miserioribus PMetuo mediocritatem medicorum, inserno pejorem; cum multis paras angis praestet nullum habere medietum, quam mediocrem, quem haee ipsa mediocritas malum facit, &reipublicae perniciosum. iUt hane turpem mediocritatis notam fortunato vitemus, non sufficit remediorum nomina, doses, & λrmulas scire, easque ubique conquirere. Eo 'eris perniciosior thostis humani generis, quot valentiora arma comparaveris, si desit tibi scientia iisdem dextreutendi. Non sufficit collegium practicum de .gustasse, canum more, qui cursim praeterlabentem undam lingunt. Requiritur attentio indefessa ad ea, quae in ipsis aegris & circa aegros geruntur, ut non artis quaedam solum fragmenta avulsa, & male colluerentia colligantur, sed artis, ut ita dicam, spiritum hau

riamus.

Cur, & quid discendum sit audivistis:

supererest, ut & quo ordine. simus usuri, adhuc paucis CX ponam. Ab iis morbis nempe exordium sumemus, qui frequentissimi, & frequentius per-nieiosi, & medeatis dexteritatem, eamque promp-

39쪽

pr0mptam praeprimis exigunt; a morbis nempe omnium aetatum, cujusque seXus, climatis; quos qui probe noverit, reliquos, utpote & pauciores, & sanatu cognituque te. Viores, sua propemodum marte noscet, & se liciter sanabit sanandos. ordiemur nempe amorbis labrilibus, quos annis praeteritis pertractabamus ; verum tamen cum dies diem doceat, spero me integram, atque in aph0rismos redactam febrium labrilium morbo.

rum doctrinam daturum, illis'. quae de hoc eodem subjecto per annos praeteritos dicta

sunt, multo diriorem , & practicoteram. Hac autem febrilium morborum theoria finita ad explicandos alios morbos gradum faciemus , quos ob temporis penuriam, ob multitudinem

aliarum rerum eXplicandarum per annos hosce omittere, & in futura tempora seponere

cogebamur.

Supremum nobis Numen adspiret, ut eum scientiae hujus, qua divinior nulla est, gradum assequ8mur, quo bonorum omnium humanorum praestantissimum, sanitatem nempe, aut aliis conservemus, aut ablatam aestituamus, atque hoc modo aliquid ad humanae felicitatis augende aerarium contribuamus lDixi.

40쪽

Ultimam medicinae partem auspicamur A A. OO. cujus tanta necessitas est, ut sine ea medicus clinteus cogitari omnino nequeat. Medicinam clini eam, praxin nempe clini eanauspicamur.

Est: autem medicina clintea, tali praxis clinica ea scientiae medieae pars, quae doeet adplicare praeeeptiones pathologicas & therapeutieas: seu quae docet ipsum morbum in aegro oblato dignoscere ab aliis, cognitum. que sanare. Aliquae mediet irae partes ceXcepta Anatome I chemia) utuntur methodo synthetica , a gela oratibns,'& quae pluribus communia sunt, ordiuntur; causas, symptomata, signa, diu ferentias, essectu salie contemplantur in genere. Tandem ad particularia progrediuntur, & morborum variorum imagiaes quasi

quasdam, aut ideas condunt.

Verum Medicina clinica morbum ipsum contemplandum assumit, illum in sua quasi elementa dissolvit, causas, symptomata, signa , disserentias notat, & analytice progreditur, a particularibus ad universalia.

Veru

SEARCH

MENU NAVIGATION