Des. Erasmi Roterodami De sarcienda Ecclesiæ concordia, deque sedandis opinionum dissidiis, cum aliis nonnullis lectu dignis, liber

발행: 1642년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

ERAs. ROTERO D. Quorum encomta per universum resonant orbem , & angelis applaudentibus sempiternum cum duce suo Christo triumphum agunt in coelesti Hierosolyma. Quanquam & hi qui Paulo auscultantes amore Christi mortificant membra sua, quae sunt super terram, libidjnem, avaritiam, iracundiam , aliosque id genus affectus, spiritui reluctari solitos, non

incruento, bello vincunt Satanam.

Iam & in ipso psalmo fie mentio Tabernaculorum , sive tentoriorum.

quod militiae verbum est.Porro quod in titulo additur, pro torcularibus , nonnihil torsit Divum Augustinum, eo quod in Psalmo nulla fiat torcularium mentio. Itaque confugit ad allegoriam. Verum animadvertere poterat, Psalmorum titulos interdum indicare argumentum ex historia, velut in Psalmum 33, Psalmus David cum mutavit vultum suum coram Abimelech, & dimisit eum, dc abiit.Interdum diem festum quo decantari selet. velut Psalmus si titu

lum habet , Psalmus eantici in die, Sabbatbi

12쪽

DE ECCLES. CONCORD. sSabbathi. ya, Laus cantici David in die ante sabbathum. 93, Psalmus David quarta sabbati. Nec oportet historicum sensum reiicere , quo locus fiat allegoriae, quum ille sit huius basis & fundamentum,qui cognitus facit , ut aptius tractetur intelligentia

retrusior ac mystica. Itaque titulus propheticas, quum addit, pro torcu

laribus, indicat mensem lsaeptimum, qui apud nos: September est. Nam prisci a mense Martio quum sol ingreditur Arietem faciebant anni initium : & ab hoc numerantibus, quoniam quintus erat is qui post dictus est Iulius, Quintilis appellabatur,&huic succedens Augustus, Sextilis, ac caeteri item usque ad Decembrem, ex ordine sortiti uini nomen. Quoniam autem mense Septembri vindemiae tempus est , significaritius erat, &ad mysterium accommodatius, dice, re , pro torcularibus , quam mense septimo. Sic Horatius initium veris indicans non inamoena figura dixit,

Zephyris & hirundine prima. Simul autem indicantur dies festi, quibus

13쪽

hoe canendi certamen inter prophetas celebrabatur. Hinc est quod aliquot Psalinorum titulus habet mentionem Liliorum sive Rosarum,

vernum tempus indicans,&eius temporis festa.-Nam quum Iudaeis tria fuerint festa praecipua, Pascha in memoriam prodigiose transmissi maris,& Pentecostes in memoriam legis in

monte Sinai latae ac receptae, & tabernaculorum,de quo mox dicemus:

Primu incidebat in veris initium, Secundum in ver iam adultum, Tertium in autumnum. Nam Septimi mensis die xv festum erat scenope -giorum, a figendis tabernaculis dictum. Septem enim diebus iubebantur commorari in tabernaculis, inmemoriam veteris historiae, quod ex Aegypto profugi, pervastam &. horridam solitudinem peregrinates, annis quadraginta habitarint in tentoriis, Deo viam monstrante , nocte per columnam igneam , i merdiu percolumnam nubilam , cuius interim beneficio , nec potus nec cibus illis defuit , nec vestes aut calceamenta detrita

14쪽

detrita sunt. Quo tempore & te iu-plum ipsum erat tabernaculu, mansitque donec Solomon extrueret illud templum Hierosolymis, ipsis etiam ethnicis venerabile. Huius tam benignae numinis providentiae ne vel

ipsi possent oblivisci, vel ad eorum

posteros non perveniret tanti miraculi notitia, iussi sunt quotannis circa vindemiet tempus tabernaculorum

festum agere per dies octo , idque mense septimo: qui quodammodo sic in mensibus est Sabbathum, qaε- admodum in diebus dies Septimus,

in annis septimus annus, qui terris quoque suum dabat ocium, in annorum hebdomadibus, Iubileus septem annorum complectens hebdomadas. Ex his ergo septimi mensis octo diebus primus erat Sabbatum , utpote tertiae hebdomadis initium,& item Octavus quartae hebdomadis initium. Uterque ieiuno & ocio peragebatur. Caeteri qui inter hos intercedebant, sacrificiis, hymnis, gratiarum actione & gaudiis solennibus transigebantur. Octavus tamen dies

A. . velut

15쪽

relut novi festi principium erat, videlicet coetus sive collectae , quod tum praeter impendia sacrificiorum ac donorum nonnihil a singulis colligeretur in sumptus tabernaculi. His de rebus tractatur Levit. 23. &Numerorum 29. Proinde quanquam in titulo non est expressa mentio tabernaculorum, est tamen tacite comprehensa, designato mense, quo Scenopegiorum festu celebrabatur, colin lectis iam omnibus terrae frugibus.

Mensis autem ille ferme totus festis di sacrificiis peragebatur, quo simul vi Levitis provideretur, & populus agnosceret se quicquid terra produceret divinae munincentiae acceptum ferre debere: ut nec ad luxum abuterentur, si cluando annona provenisset largior, nec de sponderent.animum , si quis annus extitiiset sterilior: ab ipsis admoniti tabernaculis , quod quum per steriles arenas ac sitientes facerent iter, dominus non

past is sit illis quicquam deesse, sed

manna demiserit e coelo, aquam e

sederit E petra .i Nam qui fieri possit,

16쪽

ut qui sic vestit agrestia lilia , qui pabulum suppeditae passerculis, sinat

famulos suos esere necessariis, praesertim quum piorum sobrietas paucissimis sit contentaὶ Quo turpius

est, quod hodie Christiani quidam,

ubi divina benignitas uberiorem au nonam effudit, non ad gratiatum a-inionem , non ad liberalitatem in sacerdotes & pauperes, sed ad lasei- viam, luxum ac libidinem convertuntur. Contra si paulo malignior fuerit proventus, obliti superioris abundantiae, ac defutura dissidentes,

intendunt rerum pretia , contrahune manus in egenos, accidunt quod debetur sacerdotibus, frustrantur creditores. Quanto dignius erat iis qui Christi titulo gloriantur, ut quo par eior fuerit anni proventus, hoc effusior esset divitum in pauperes benignitasὶ Non enim Deus in hoc dedit messem uberiorem, ut in tuis horreis frumenta computrescerent , sed ut quod superest in usus pauperum dispensatetur. Ita fieret, ut superiore fertilitate videare non indi- A s gnus

17쪽

io UR A s. ROTERO Dignus,& in sequuturis annis maiorem domini liberalitatem promerearis. Porro festum illud tabernaculorum quod olim a Iudaeis celebraba. tur , τυπικῶ e designasse celebritatem Ecclesiae Catholicae, non obscure declarat propheta Zacharias capite I . Erit ruina, qua percutiet Dominus Omnes gentes quae non ascenderunt ad celebrandam festivitatem tabernaculorum. In eodem Capite fit mentio torcularium : ut huius Psalmi argumentum ex eo prophet loco sumptum videri possit. Illud vigilanter

annotatum est ab Hieronymo, tres esse Psalmos, quorum titulus meminit torcularium. Octavus, qui inscribitur David. Octogesimus, qui inscribitur Asaph. Et hic octogesimus tertius, qui inscribitur filiis Core. Quibus & hoc commune est, quod Omnes meminerunt victoriae. Ogdoas autem resurrectionis gloriae dicata est. Hic est enim dies quem fecit dominus a mortuis resurgens, in quo iubemur laetari & exultare tripudiis

spiritualibus, Nam ubi resurrectio,

18쪽

D E E c c L E s . C o N c o R D. ri: ibi vita est. Vita autem est innocentia, quemadmodum peccatum mors.

Primus igitur dies plausibilis erat hominis ad imaginem Dei conditi,

de quo tractat Psalmus octavus, ontendens, hominem ita conditum, ut angelis esset proximus. Secundus erat hominis per legem ad innocentiam revocati, quod indicat Ogdoas decies multiplicata , decalogum figurans. Hic tertius ostendit homi-uem per Euangelii gratiam eo perfectionis evectum , ut licet corpore degeret in terris , per fidem tamen acipem conversationem haberet in coelis. Eoque decem ogdo adi Uus additur ternio , quod per Euangelicam lucem mundus universus cognovit dilucide mysterium sacrae Triadis. Patrem noverant 3c Iudaei, sed posteaquam filius assumpta natura humana in terris visus est,& cum hominibus versatus est, moxque receptus in coelum, emisso coelitus spiritu innovante linguas ac mentes omnium,tum demum dilucide mundas agnovit,in tribus personis unum A s Deum,

19쪽

ia ERAs. ROTERO b. Deum , & in cadem natura divina tres personas, patrem & filium dc spi- ritum sanctum. Quoniam aute gentes solent vindemias prophanis de impiis ritibus in honorem ridiculi Bacchi celebrare , incompositis ludis, indecoris saltationibus, & obscoenis verbis lascivientes, cuius insaniae dolemus in hodiernum usque diem nonnulla conspici vestigia: Moses publicam laetitiam ad religiosam

gratiarum actionem, petulantes mΟ-tus ad propheticas saltationes, Nam& David in honorem Dei alite Arcam saltasse legitur j impios hymnos& impcticos sermota es ad mysticos

Psalmos convertit effecitque, ut impurus cultus , quem aliae nationes daemonibus exhibebant, in veri Dei cultum verteretur. Habebant&gentes in his festis sua certamina , in ovibus homines parum sobrii, facie faecibus oblita de plaustris ridicula

carmina iaciebant: victori praemium erat hircus, dignum ut aiunt patella Operculum. Hic inter prophetas erat certamen , plenum religionis ac re

20쪽

verentiae. Unde Psalmi complures in titulis habent, pro victoria. Tale

certamen & Apostolorum temporibus erat in coetibus Christianorum: Unus loquebatur linguis;plures,pro

phetae officio fungebantur. Nec hic fervebat indecora contentio , sed si cui alteri fuisset revelatum, prior tacebat. Nec victus sibi displicebat,

sed gratias agebat spiritui , qui per

alium hoc docere voluit, quod ipsum fugerat: Nec vietor cfferebatur animo, sciens, totum hoc esse divini spiritus energiam , qui cuique dividebat sua dona prout volebat. Tale canendi saltandique certamen erat inter hos prophetas. Hoc exemplo nos erudimur, uidive laboramus & affligimur adversis, sive rebus prosperioribus delinimur, omnia in gloriam Dei faciamus. Nunc complures Christiani tantum in morbis, bellis, aliis re periculis Deum invocant, & ita distinguunt tempora, ut tristia secent Deo , laetiora tribuant Satana. In funere charorum videas aliquam

pietatis spectetm : in nuptiis , in vi

SEARCH

MENU NAVIGATION