Des. Erasmi Roterodami De sarcienda Ecclesiæ concordia, deque sedandis opinionum dissidiis, cum aliis nonnullis lectu dignis, liber

발행: 1642년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

autem dissidia figurabat Core, qui

non recessit a tabernaculo Dei corpore , licet animo esset seiunctissimus. Siquidem haeretici affectant videri verae religionis assertores. Et quemadmodum ille conabatur Aaron a sacris submovere, ita isti persuadere conantur, catholicet doctrinet sectatores esse tyrannos &hostes ecclesiae. Et quemadmodum unus1uis que haeresiarcha clamat, hic est Cnristus,no isthic: Ita Core grex dicebar, omnis multitudo iam horuni est . in ipsis est dominus. Ante redemptoris adventum apud Iudaeos Sadducaei αHerodiani habebant sua tabernacula, sed nec amabilia, nec speciosa. Caetervmiam per orbem diffundente sese luce Euangelica, quam multa,

quam abominanda tabernacula haereticorum coiustiterunt adversus tabernaculum Deir Quis non inhoris

restat,s vel legat quae rurpitudinum feena fuerit in tabernaculis Ophitatum, qui serpentem pro Christo venerabantur Cainorum, quiCain parricidam dc Iudam proditorem inter

prae crin

32쪽

lui praecipuos habebant sanctos Z Nico

3b laitarum, quibus uxores erant cQm- l. munes 8 Adamianorum , qui nudial cum nudis foeminis ad sacra conve-il niebant, hac scilicet specie Adam&s Evam adhuc innocentes e paradiso: b nobis repraesentantes ξ Et tamen iidem nuptias aversabantur. do. c gmatum portenta, quae monstra turis pitudinum peragebantur in tabernaculis Basilidis, Colarbasi, Priscillae, ac Marcionis ξ Manichetorum foeda my-ia steria, quis posset absque nausea velis legere vel recensere ' ciis non exe-r cretur Sabellinorum , Arianorum , i. Eunomianorum blasphema in Chri- i. stum , aut in totam potius trinitat te , conventiculaὶ Quibus prς stigiis, i, quibus technis, qua crudelitate conati sunt catholicam veritatem ob- i. ruere ' Operaepretium fuerit unum& alterum illorum strata gema refera re, ut hinc fiat come itura, quantum malitiae texerunt illai tabernacula. A. thanasium invictum catholicae veri-- tatis propugnatorena, quoniam scris pluris & argumentis superare non . B value-

33쪽

16 ERAs. ROTERO D. valuerunt , fictis criminibus statu rant opprimere. Constantium Caesarem maliciosis suggestionibus sic irritarant in viru sanctissimum , ut ius pud Tyrum coacto conciliognosci de Athanasio, delegato ad id comite quodam a latere suo, qui cognitioni praesideret. Duo praecipua

crimina intentabantur, mulier vi c5ltuprata, & brachium homini defuncto abscissum in usum maleficaru artium. Conducere mulierculam quae huius tragoediae partem ageret, non erat dissicite: sed ad probandum maleficii crimen accersierant Arsenium quendam olim Athanasii lectorem, z veritus episcopi quem offenderatone ab eo profugerat. Hunc

aliquot abditum tervarant Ariani, ut cum fide mentirentur esse, mortuum. Is tamen ut intellexit,

. Quid in Athanasium molirentur, si vefacinoris atrocitatem, sive cupiens hac occasione cum episcopo suo redire in gratiam , noctu clam

profugit e lateoris, & Tyrum ad Α- thanasium navigio pervenit, eique

34쪽

re in omnem aperit. Ibi vir ut insigniter pius, ita mire solertis ingenii, quippe qui iuxta praeceptum domini columbinam simplicitatem cum serpentis prudentia coniunxerat, iubet Arsenio, ut ab dat sese, donec in rem praesentem evocaretur. Coacto concilio prodit mulier, insertur horrendo spectaculo loculus defuncti, ostenditur brachiumPhominis resectum loeulo impositum. Horror etiam bonorum animos pervaserat. Quis enim crederet, illa fingi a sacerdotibus λ Mulier, quae fuerat edocta, narrit, se quondam Athantisium excepisse hos bitio,&ab eo noctu, quum nihil ab illo metueret, per vim fuisse

constupratam. Athanasius introductus est, ad haec responsurus. Is qua praeditus erat solertia, submonet Timotheum presbyterum suum , ut ipso tacente mulieri respondeat. Sciebat enim, se mulieri ne de facie quidem notum esse. Quum illa perorans et accusationem, Timotheus, tu ne inquit, mulier, ais te a me vi constupratamὶ Tum illa muliebri pervica-B L cia,

35쪽

18 ERAS. ROTERO D. cia, Tu, inquit, tu inquam illo loco, illo tempore, per vim meam pudicitiam contaminasti. Erubucre quidam, tam facile detecta mulieris calumnia. Nec tamen absolutus est Athanasius , nec ad calumniae poenam vocata mulier, quod iidem essent iudices qui accusatores. Itum est ad secundum crimen: En, inquiunt , ipsa

res loquitur: hoc, est Arsenii brachiu, quod in quem usum amputaris , tu nobis Athanasi exponito. Hie simili solertia vir prudens rogat illos, num satis nossent Arsenium , cuius hoc esset brachium. Respondent quidam, se probe nosse Arsenii faciem. Petit Athanasius, ut liceret sibi accerserequendam, quoad eam causam haberet opus. Concessum est.Introductus est Arsenius .cuius facie nudata,Ecce, inquit, Arsenius vivus,ecce brachium dextrum, ecce sinistrum incolume runde vos istud brachium amputaveritis, ipsi narrate. Quid hic expectas, ut hic Athanasius fuerit expeditus Τ Ι-mo discerptus erat inimicorum manibus, ni Archelaus Orientis comes,

36쪽

qui & ipse ei consilio praesidebat, vi

tum sanctum E manibus illorum extractum per occultos meatus dimiasisset. Quid autem tergiversari poterant, tam evidenter confutati Z Vociferabantur,hominem esse magum, ac praestigiis imponere oculis hominu, nec ullo pacto commitendum esse, ut talis artifex viveret. Rursus coatio concilio, perinde quasi legitime convictus, c5demnaturAthanasius. spargitur per universum orbem foedus rumor: per imperiales praefectos, per omnes latebras, terra marique, quaeritur vir coelo dignus, propositis etiam

praemiis, qui vivum adduxissent, aut si minus id possent, qui mortui chpat attulissent. Quia 3 simile Iudaei moliti sunt in Christum. Imo quis

fando audivit inter ethnicos facinus execrabilius 3 specimen dedi: talia sunt schisinaticorum de haereticorum tabernacula. Quid nunc commemo rem de Circumcellionu furiosa crudelitate λ Quid de Donatistarum vafricie, technis ac violentiaὶ Haec non

ignQrant qui legerunt Augustini de

37쪽

3o E R A s. R o T E R o D. his actis commentarios. Sed laxe vetusta. Magis deplorandum, quod nostra etiam memoria , reperta sunt conventicula, in quibus noetu post decantatas Dei laudes, extinctis lucernis , promiscua venere viri cum foeminis miscebantur. Sit hoc leve. In quibus matres ultro tradebat suos infantes occidendos, & tam immane facinus hilari vultu spectabant , Per

stata, sic intersedios inter pret cipuos sanctos habendos. Quae dementia videtur ex hqre si quq dicitur traxisse originem, qui Eucharistiam

ex farina sanguine infantis macerata conficere solent. Eum minutis punctionibus excipiebant. Quod si puerum eu mori contigisset, pro maru re colebatur. Vides, in quae portenta devolvantur homines, qui semel deserto Dei tabernaculo, sese mancipa Iunt tabernaculis impiorum. Iam si praestanti forma puellam, cu anu deformi componas, & illa videbitur amabilior,& haec aspernabilior. Ita propheticus ac spiritualis oculus co- ferens synagogas Satanae cum tabernaculo

38쪽

naculo dei , in quo regnat coelestis

illa veritas, in quo exuberat pax exu perans omnem sensum, in quo fervet charitas fuci nescia , triumphat fides invicta, in quo uno ore unaque anima canuntur laudes dei, magis erumpit in vocem , Quam amabilia tabernacula tua, domine virtutum Z Piorum enim concordia coelestis illius ecclesiet imaginem nobis repraesentat, in qua nulla est opinio num dissensio: Iam enim gloriam domini non aenigmate, sed revelata facie speculantur: summa animorum. concordia, summa charitas: uno ore eademque mente deum hymnis celebrant. Adde huc, quod spiritualis oculus, quem perspicacem reddit tu men fidei, plus cernit quam oculus corporis. Quid igitur ille videt praetereaὶ Videt Christum, in medio suorum residentem, ac benedicetem coetui suo. quemadmodum ipse pronunciavit in Evangelio: Ubicunque suntdito rei tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Videt Anaelos protectores ac ministros

39쪽

ER A s. Ror ERO D. sanctae congregationis, magna frequentia summaque reverentia versantes. In tabernaculis impiorum omnia diversa sunt: in quibus praesi. det satanas , nunquam nocentior , quam quum se transfigurat in angelum lucis : intersunt impii spiritus ad omne malum instigantes. Ut ne iam commemorem diversum exitu. id Core & illi coluratis acciderit, sciuntvmnes. Horribile spectaculum erat, terram deluscere, ac viva corpora de- Vorare, aut igni coelitus emista, aut fulmine, consumpta tot hona in umil- .lia. Nam postridie recrudescente populi seditione , quatuordecim millia perierunt incendio coelesti. Sed horribilius est,& animam & corpus mitti in gehennam. Nec omnino falsum est. quod dicunt quidam,invisibilem

esse ecclesiam. Solus enim Deus introspicit corda hominii, ac vere no- vir , qui sint ipsius. Multis tamen argumentis saepe deprehenditur, ubi sit ecclesia Dei, ubi Φnagoga satanae. Multorum enim peccata pr cedentia sunt ad iudicium. Sed haec ipsa eccle-

40쪽

sia visibilis quς bonis habet admixtos

malos, quantum habet alacritatis ac maiestatis, quoties ad pietatis cultum convenit Z Ubi is cui datum est donum prophetiae, syncere tractat ac dispensat verbum Dei, populus religiosa attentione ac reveretia auscultat , non ut verbum hominis, sed ut verbum Dei. Qitum interim qui docet, sic assicitur, ut sentias Christi spiritum peros hominis loqui. Interea videre est praesentem spiritus energiam in auditoribus. Alii suspirant, aliis erumpunt lachrymae, aliis hilarescit facies. in summa , dicas omnes transfigurari. Rursum quum in solenni cultu, suo quisque munere fungitur, alius recitat sacrani lectione, alius decantat laudes Deo, alius . rat totius multitudinis nomine, tractatque mysteria , alii haec agenti subserviunt , populus interim reli gioso silentio veneratur haec omnia. Dis haec spectans non fateatur , amabilia esse tabernacula DeiῖItidem quum procedit solennis ecclesiae

SEARCH

MENU NAVIGATION