Des. Erasmi Roterodami De sarcienda Ecclesiæ concordia, deque sedandis opinionum dissidiis, cum aliis nonnullis lectu dignis, liber

발행: 1642년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

r ERAs. TOT EROD Pctoriis, in conviviis, nullum Christianae mentis vestigium. Existimant, ab unde satisfactum Deo , si per tem pus quadragesimae paulo vivant severius. sed imminente quadragesima, quam it religiosa licentia trursus exacta ea feriis Paschalibus , quanta aviditate reditur ad intermissas voluptates Atqui decebat Christiana gaudia non minus habere religionis quamluistum. Quam diu vertamur in his tabernaculis, sunt variae rerum vices. Est tempus nascendi , & est

tempus moriendi. Tempus nubendi , & tempus abstinendi a nuptiis . Tempus gaudendi de natis liberis,&. tempuς lugendi defunctos liberos Sed Christianis nullum oportet esse

tempus vacuum a pietate. Sub festum diem celebretur ieiunium, sed religiosum estus dies requirit laetitiam, sed spiritualem. Illic nonnihil contristamur, sed secundum Deum: hic

laetamur, sed coram domino. Quemadmodum de gaudiis Euangelicis

loquens Elatas cap. 9 ait: Laetabuntur coram te, sicut aut laetantur in messe.

22쪽

messe. Bene laetantur qui laetantur coram Deo , qui pura conscientia iuli pro tristibus pariter ac laetis gratias agunt. At qui laeticiae temporibus, aleae , temulentiae, turpiloquiis& scortis indulgent, coram mundo fortasse laetantur, coram Deo insaniunt. Sed his forsitan diutius immoramur, quam sat est, utinam αsine causal Absolvamus igitur tituli mysterium. Octavus Psalmus inscribitur David. quae vox Hebraeis sonat manu fortem. Octogesimus Asaph.

quae sonat, congregantem. Hic Octogesimus tertius, filiis Core, hoc est, calvariae. Iuxta sensum retrusiorem , tribus nominibus idem Christus signifieatur. Ille condidit hominem rectum : pater enim per filium condidit universa, quaeque in coelis, quaeque in terris. Id nemo potest nisi omnipotens. Unde Paulus scribens Hebretis, filium appellat verbum virtutis paternae Idem hominem eoulapsum, eoque deiectum, ut iam comparandus esset brutis animanti

bus , dc similis factus esset illis, ne di

23쪽

eam deterior, recollegit per legem ,& donec veniret plenitudo temporum, velut cancellis inclusit. Unde Mθnagog vocabulum. Et Psalmus Α- saph, increpando provocat ad legis observationem. Israel, inquit, si audieris me, non erit in te Deus recens.

Denique congregatoris per nam ipse dominus prontetur in Evangelio. Hierusalem Hierusalem, quae occidis prophetas, & lapidas eos qui missidunt ad te , quoties volui congregare te, sicut gallina cogregat pullos Iuos sub alast& noluisti . Tandem ubi venit plenitudo temporis, idem factus filius Core, in monte Calvariae sablatus in crucem universium orbem ad

se congregavit, & in eodem resurges devicto Satana triumphavit. Hic fortasse scrupulus aliquis laget animum

Iechoris , quomodo Christus filius Dei, dicatur filius Corae, qui quum

esset ex Levitis praecipuus, ambiit summum sacerdotium , & adiunctis sibi Dathan & Abiron, totam fere multitudinem concitavit adversus Mosen-Aaron , sicut resertur

24쪽

Numer. 16. Cui quotquot pertinacia ter adhaeserunt, parti in vivi a terra

dehiscente absorpti sunt , partim igni coelitus emisso absumpti. Sed nihil absurdi habet allegoria. Clitulus iux-

γ ta carnem ε gente Iudaica duxit originem, pertinaciter rebelli adve sus Deum. De qua queritur per Esaiam ' propheta: Extendi manus meas tota die ad populum non credentem& contradicentem mihi. Rursum in Psalmis: Quadraginta annis proximus filige uerationi huic, & semper dixi, hi errant corde. Quam pertinacem rebellionem exprobrat illis &Stephanus in Aetis Apostoloru: Vos se in per spiritui salicto resistitis. Complures autem Psalmi in titulis habet,

filios Core, nec ullius tamen nomen

exprimitur: quasi latis esset ad illorum laudem, dici filios Core: quum

iuxta communem hominum sensum ignominia videatur, scelerati patris& horrendo exemplo damnati cognomine designari. Quis enim sustineat appellari filius aut nepos Iudae prodi. ED. 6s. Rom. IO.

25쪽

proditoris λ Et tamen scriptura lata- dis gratia notat posteros Core, Pro genitoris nomine, cuius impietas illustravit filiorum pietatem, qui cum essent aristissimis natutae vinculis astricti seditionis autori, tamen in i I lis affectum naturae vicit amor- religionis. Si quidem, ut est probabilis coniectura, aut auscultantes Mosi respuerunt separaruntque se a patre, aut sic apud illum remanserunt, ut impio proposito nequaquam assentirentur, eoque illo cum suis absorpto filii servati sunt, ut legis Num. 26. nec ob patris scelus a tabernaculi ministerio submoti sunt, sed honorifico Ianitorum officio functi sunt, quemadmodum refertur I. Paralip. cap. 26.

Insuper & prophetico spiritu praecelluerunt. Ergo quum Deus non imputet parentum commissa filiis, nis, facta illorum imitentur, inique facit hominum vulgus, qui liberis non liter exprobrat progenitorum scelus ac supplicium, ae si ipsi perpetrassent.. Tuus inquiunt pater de peculatu co- victus, in crucem actus fuit, &audes hiscereὶ

26쪽

- θε

hisce te Z audes venire in conspectum hominum Z Sed pulchrius est, ex malis prognatos virtute claros evadere, qua si quis bonus nascat ir ex bonis. Caeterum iniquius etiam faciunt, qui filiis non sces era parentum, sed fortunam aut calamitate probri graria obiiciunt. Novi inquiunt patrem illius servum , aut vidi mendicum. Et qui haec dicunt, ipsi sibi ignoscunt, quod dediti vitiis turpissimam servitatena

serviunt Satanae, quod pauperum rapina ditescunt. Ex patre servo nasci non est turpe, sed servire libidini .avaritiae, caeterisque vitiis, turpissimum est. Mendicare panem si urgeat egestas, non est turpe, sed egenis non. impertire necessaria, ac rapto vivere crimen est exprobrabile. Et qui sibi igi Oscunt vera propriaque eommisi proximis exprobrant alienam fortunam. Quanto Deus civilior erga nos 'Non imputat nobis nostra delicta, quarum se inel poenituit. Quod facinas execrabilius quam fuit Core 3 aut

quod supplicium detestabilius 3 haud illud quidem homine iudice, qui no

nunquam

27쪽

nunquam fallitur, sed Deo. Et tamen huius filios sermo propheticus honoris gratia progenitoris nomine signare maluit quam propriis vocaba lis. Similis inhumanitatis cst quod qui ex Iudaeis progeniti, a parentum impietate conversi sunt ad veram pietatem , contumeliae causa vocamus

Maranos, quam ea gratia plus illis honoris debeatur. Sod si iustum, maiorum vicia impingere nepotib us, unde nos pro3nati sumus Z Nonne ex his qui in veri Dei contumeliam, coluerunt ligna & lapides λ qui martyrum Lanc uinem emtiderunt 3 Sed ad

rem. Core, Dathan, Abiron,& Hon, conati sunt dividere tabernaculum,

quemadmodum haeretici& schismatici semper conati sunt ecclesiam discindere : sed ut in illos praeiens ira Dei desie Viit, ita qui moniti nolunt ab impiis seistis ae seditiosis conatibus resipiscere, hos sine dubio manet gehennae incendium. Atque in simili

rerum statu , oportet omnes este filios Core, ut nec filius contra pietatem adhaereat patri, nec frater fratri,

28쪽

DE Ece Lx s. cONcΟRD. 2Inec uxor marito, nec gener socero ,

sed ab impiorum tabernaculis secedendum est , si non corpore, certe animorum dissensione: &si quid e roris per incogitantiam obrepsit, auscultemus Mosi,&moniti meliora sequamur: quo post exantlatos huius vitς labores , in monte domini bibamus mustum sempiternae laetitiae, &concorditer viventes in tabernaculo dei, quod est Ecclesia . recipiamur in eoeleste tabernaculum ecclesiet triumphantis. Video, me in explicando titulo prolixiorem fuisse, quam pro- p osueram. Ad Psalmum igitur properabimus.l mam dicta tabernaculat- δε-

mine virtutum I

ABruptu huius Psalmi exordium

declarat impotens animi desiderium. Quod genus est & Psalmi γα. Quam bonus Israel Deus iis qui reet unt cordes Aptius est 'uod legitAugustinus, m amabiliasGr est milest pulchrius,ni- bu

29쪽

hil amabilius, nihil tutius aut firnaius bonorum in bonis consensu ; ut contra nihil turpius, nihil abominabilius, nihil infirmius conspiratione malorum in malum. Habent enim &impii tabernacula sua, quorun,& hac Psalmus meminit,&is qui hunc proxime praecedit. Quoniam cogitaverunt unanimiter , simul adversus te testamentum disiposuerunt: Tabernacula Idumaeorum &hIsmaelitae,

Moab & Agareni, Gebal & Ammon,&Amalech, alienigenς cum habitantibus Tyrum. Et Psalmus secundus,

Principes convenerunt in unum, adversus dominum & adversus Christum eius. Sicut est unica ecclesia. Et

tamen Paulus ita loquitur: Sicut in omnibus ecclesiis doceo , sentiens , esse multas distinctione locorum ac personarum , unicam professione fidei, & sacramentorum communi ne. Ita multa leguntur tabernacula Dei, quum revera sit unicum tabernaculum universos electos comple

eteias , quoniam omnes in Christo sunt idem. Contra impiorum , quOl niam

30쪽

niam in religione ac fidei dogmatibus dissentiunt, nullum est commune tabernaculum, sed impii cum impiis sic dissentiunt, ut variis quidem modis ac nominibus , sed tamen pari impietate dissentiant a tabernacu lo Dei. Olim Graeci & Romani doti debantAegyptios,bovem serapim, ,& Cercopithecos, atque adeo cepe pro diis colentes: sed ipsi interim lapides ac ligna, aut in his latentes dς-

mones pro vero Deo colebant. Sic Lacedaemonii habebant sua tabernacula,diversa a tabernaculis Asianoru.

Habebat & Gallia Druidas propriae cuiusdam religionis magistros , sed

cum vera religione pugnantes. Horum typum gessit Dathan, Abiron,&Hon. In suo quisque tabernaculo sabat paratus ad pugnam. Erant inter se divisi, in hoc concordes , ut

Mosen expugnaret. quemadmodum diversarum gentium diversae religiones, inter se discordes, mira tamen concordia& syncretissimo, persequebantur Iudaeos, ac post maiore conspiratione Christianos .Haereticorum

autem

SEARCH

MENU NAVIGATION