Des. Erasmi Roterodami De sarcienda Ecclesiæ concordia, deque sedandis opinionum dissidiis, cum aliis nonnullis lectu dignis, liber

발행: 1642년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

Quo facilius id quod honestum est

atque bonum, dice do, eo potest traduci , ut malum esse videatur. Recte igitur tu, qui prudentiam Eugu bini requiris: cum praesertim multi sint nostrorum hominum, si commoveant sese, sentiat ille, Germanis ne que ingenia , neque facultatem orationis , neque maximarum rerum:

scientiam deesse. Quamquam res ipsa pro hominibus nostris loquitur, etiamsi nullum faciant verbum e quod multa iam extant signa, eaque illustria, non solum ingenii illorum , sed etiam eximiae doctrinae. Adde, quod ipsumEugu bini institutum, ei acerbitatem istam exprobrare videtur. Quid enim ab officio hominis Christiani, sacerdotis, & theologi, alienius esse potest, quam in eo quo se profitetur religionem defen-

dure, tantum acerbitatis effundere & contra quam lex mutui amoris sancit, multos bonos viros de se nihil tale merentes tam insigni iniuria assicerer Sed de his Eugubinus ipse viderit:

182쪽

A D E R A s. . R o Τ E R o D. I 63 viderit: ego, quod ad me attinet, mallem, illum isto maledicendi genere supersedisse. Faveo enim hominis honori. mod si fecisset, maiorem proculdubio fructum industriae suae cepisset, nec eam, ad quam se excitavit bene audiendi rationem, ipse in dubium vocasset. De Guilhelmo Budaro quae scriptisti, ea me singulari a Fecerunt voluptate. Ille enim ita se gerit, & ea nobis amert, ut mihi videatur natus esse ad lucem rectis studiis inferendam. Laetor igitur, Vi-rum illum in eo etiam nunc cursu es.se, quem iamdudum magna sua cum gloria tenet. Hic si tantum apud scios aut8rita te valet, quantum excellens eius doctrina & virtus, quae

uno omnium ore celebratur, postu-& gaudendum est certe omnibus bonis,& praeclare cum Galliis ipsis agitur. Haec fere ad epistolam tuam. Iam vero ne is fugiat quo loci sint res nostrae, sic habeto , religionem aliquanto perturbatiorem esse, quam fuit antehac. Et ortus est nuper nescio

183쪽

16 Iu LII PFLuGEPIST. scio quis terrae filius, qui conatur novum malum invehere. Negat enim, necessaria esse ad Eucharistiam verba Christi , quibus ea consecretur: quin nec speciem panis aut vini necessariam esse , sed satis esse, si motu interiori cordis Eucharistia capiatur. Ita cum hic ad spiritalem manduca.tionem referat omnia , id agit u possit argumentum ipsum funditus tollere. Sed deus tamen pro sua misericordia nos respexit, cuius divino beneficio effectum est, ut authore in vineula coniecto, liqchaeresis oppressa sit antea, quam in vulgus proferretur. Novi praeterea, quod scribam, nihil sane est, & arbitror satis multa

esse haec, praesertim ad te virum man- quam satis vacuum. Sed malui, tamen multus esse, quam non declarare, me iis quae scriosisti, valde delectari : de quibus certe tecum quasi loquens quanta voluptate perfusus sim, inde perspicias facile, quod fine , dicendi aegre fecerim. Non igitur mihi visis es garrire, squa tu Voce

uteris

184쪽

uteris i sed aptissime gravissimeque

loqui, & tanto me vehementius ais mare, quanto longiores fuerunt haeliterae tuae. Quare tam me tibi beneficio adstrictum sentio , quam quem maxime: cumque mihi nihil esse possit antiquius, quam ut gratitudinem meam erga re quibuscunque possim rebus testificer, magnum mihi beneficium dederis, si ostenderis,in quare officium meum tibi prς- stari velis. Vale. Litii iii Non. Maii,

Anno M. D. XxxIII.

L Iterae tuae, vir ornatissime, quis bus&pro tua prudentia sagaciter divinas imminentes Germaniae

185쪽

is 6 PRECATIO calamitates , dc eas pie deprecaris , permoverunt animum meum, tu ad omnipotentem illum pacificatorem,&, ut Paulus vocat,μεσίHui, precatio- . nem conscriberem , qua simul omnes dominum , iratum quidem, ut videtur, sed exorabilem, appellemus. De non movenda Camarina , amanter tu quidem ac fideliter . sed sero, auones. Et merebatur hoc quorundam scurrilis improbitas ; nec deerant amici qui per literas huc hortarentur. Bene vale, amicorum candidissime. Friburgi, v die Martii, Anno a Christonat' MD XXXII.

PRECATIO Ad Dominum Iesum

PRO PACE ECCLESIAE.

D Omine Iesu Christe , qui pro

tua omnipotentia condidisti creaturam omnem, visibilem. paritet ' & invisibilem, pro tua divina sapi se tisa ordine pulcherrimo gubernas ac.

186쪽

digeris universa , pro tua ineffabili

bonitate servas, tueris, ac vegetas omnia, pro tua immensa misericoria dia restituis luxata, reformas collapsa , mortua revivificas: dignare qii sumus tandem ad unice dilectam trubi sponsam Ecclesiam flectere vultum tuum , sed illum placidum aepropitium, quO. serenas omnia quae in coelis, quae in terris , quae supra coelos infraque terras sunt: flectere digneris oculos illos mites ac mis ricordes , quibus Petrum ecclesiae tuae summum pastorem intuitus es, ac mox resipuit, quibus turbam palantemtaspexisti , & misericordia commotus es , quod ob inopiam pastoris erraret, velut oves dissipatae disiectaeq;.Vides, pastor bone, quam varia luporum genera irruperint iis caulas tuas, quorum quisque clamat, hie est Christus, hic est: Christus: ut in errorem pertrahantur,si .fieri poc.

sit , etiam perfecti. Vides , quibus

ventis, quibus undis, quibus pro-icellis iactetur tua navicula , extra quam

187쪽

quam nulli vis esse salutem. Quid superest, nisi ut illa demersa flucti

ctibus , pereamus omnes Hanc tempestatem accersiverunt nobis se tera nostrae agnoscimus & confitemur. Agnoscimus tuam iustitiam,vinostram iniustitiam deploramus, sed appellamus tuam misericordia, quς, iuxta propheticum Psalmum, superat omnia opera tua. Multum iam

poenarum dedimus, tot bellis attriti, tot exactionibus exhausti, tot mo borum ac pestilentiarum generibus afflicti, tot inundationibus concus si , tot portentis E coelo minantibus territi: nec inter haec mala subinde nova lassescentibus, ullus undecunque portus apparet, sed atrociora viis dentur impendere. Non querim ut de severitate tua, mitissime servator, .

sed agnoscimus hic quoque tuam misericordiam , longe si quidem a

trociora merueramus. Verum no

li, clementissime Iesu , perpendere quid nostris meritis debeatur , sed quid tuam deceat misericordiam, sine qua

188쪽

ΡRo p Ae B Ee eLESIAE. I 6'qua nec angeli possent sil bsistere, nedum nos lutea vascula. Miseret e. nostri, redemptor exorabilis , non

quod ipsi simus digni , sed hanc

sancto nomini tuo da gloriam. Ne

permittas, ut Iudaei, Turcae ac caeteri, qui vel non noverunt te, veI

invident tuae gloriae, perpetuo glorientur de nobis , dicantque, ubi est deus eorum ξ ubi redemptor rubi servaror ubi sponsus , quem

iactant Z Haec opprobria in te recidunt , dum ex nostris malis aestimatur tua bonitas. Desertos credunt, quos non intelligunt emendari. Olim quum in navi dormires, & exorta tempestas minaretur omnibus exitium , ad inclamationem paucOrum discipulorum experrectu S e S,& mox ad vocem tuam omnipotentem, subsedere fluctus, consiluere venti, tumultus subito urisius est: in tranquilli ratem magnam. Agno Verunt elementa muta conditoris

imperium. Nunc in hac longe graviore tempestate, qua periclitantur H non

189쪽

I o P Rac ATIO non paucorum corpora, sed innumerabiles animae, ad totius Ecclesiae tuae periclitantis clamorem rogamus ut expergiscare. Tot hominum milia clamant, Domine serva nos , perimus. Tempestas vicit humanam industriam : imo videmus, opitulari volentium conatus in diversum cedere. Tua voce opus est, domine Iesu. Tantam dic verbo , Consileste , tempestas 3 & protinus illucescet 'optata tranquillitas. Parsurus eras tot sceleratissimorum hominum milibus si in Sodomis reperti fuissent decem iusti. Nunc tot sunt hominum millia, qui diligunt nominis tui gloriam, qui

suspirant decorem domus tuae e an non ad horum preces , iram tuam remittes, ae veterum misericordia rum tuarum recordaberis Non

coelesti tuo artificio nostram stulti-siam vertes in tuam gloriam ὶ Non improborum mala vertes in Eccle-sae tuae bonum 3 Solet enim tua misericordia tum maxime ade me, quum

190쪽

PRO PAeE ECCLESIAE. III quum rebus maxime deploratis, hominum nec vires nec prudentia po sunt opitularii Tu solus res quamlibet discordes redigis in concordiam, unicus pacis & autor & tutor. T u Chaos illud vetus, in quo nullo ordine nulloque decore confusa iacebant discordia rerum semina,

digessisti admirabili ordine : quae

natura pugnant, aeterno foedere sociasti. At quanto turpius est chaos, ubi nulla est charitas, bulla fides, nulla foedera , nulla legum, nulla praepositorum reverentia, nullus dogmatum consensus, sed velut in discsono choro suam quisque canit cantionem Z Inter c estes orbes nullum est dissidium, elementa suum quaeque locum servant, suis quaeque funguntur muneribus. Et sponsam tuam, in cuius gratiam condita

sunt universa, sines perpetuis dissidiis ire pessum Patieris ut impii spiritus discordiarum autores , in

tuo regno tyrannidem exerceant

impune Patieris illum fortem. , H-2 quem

SEARCH

MENU NAVIGATION