장음표시 사용
171쪽
ter omnes Christianos. Nam latius propagatoEuangelio non potuit servari communitas exitura videlicet in seditionem. Hoc ad concordiam est, de accommodatius, ut rerum proprietas ac dispensandi ius sit penes legitimos dominos, charitas vero faciat usum communem. Nunc audimus, apud Bohemos exoriri novum Iudaeorum genus , Sabbatarios appellant , qui tanta superstitione se vant sabbatum , ut si quid eo die dii-ciderit in oculum, nolint eximere,
quasi non sussiciat eis pro sabbato dies Dominicus , qui Apostolis etiam erat sacer , aut quasi Christus. non . satis expresserit quantum tria buendum sit Sabbato. Beatus Paulus anathema minatur Angelo, qui et coelitus adferret aliud Euan reuum quam ipse tradiderat. Nunc multorum animos adeo conspicimus vacillantes , ut si vel obscurissimus homuncio proferat novum dogma, licet absurdum. , inveniat disςipu-
172쪽
ng Ee eLE S. couco RD. II unde lata vacillatio in animis Germanorum, qui semper caeteris nationibus fortitudinis & constantiae laude praecelluerunt Z Quid nobis feli- eius, si positis dissidiis concordes versemur in domo domini 3 Agit hoc summo studio Carolus Caesar , agit
Idem Romanorum , Hungariae, Bo- hemiaeque rex Ferdinandus , princeps singulari pietate praeditus. Nec Christianissimus Gallorii rex in hoc negotio suo cognomini non est responsurus. Nec Anglorum rex obliviscetur, se , non ita pridem, defensoris fidei catholicae speciosum meruisse titulum. Q ut Clementis pontificis ingenium propius norunt, pol licentur, illum ad aequissimas conditiones descensurum, modo sarciatur ecclesiae pax. Nec defutura est eruditorum Cardinalium aequitas. Res auspice Christo feliciter cessura est, si caeteri quoque principes ac civitates huc intendant animum.Iam nimium diu rixis indultum est: vel de lassati quaeramus concordiam. Si domini
173쪽
is ERAS. ROTER OD. lenitas nos provocat ad licentiam, quae ad poenitentiam debebat invitare, verendum est, ne furor fiat laesa
pius patientia, &, quod de Iudaeis scripsit Paulus, perveniat in nos ira dei in finem.Ne regum quidem mansuetudine abuti consultum est. Nona norant illi vires suas , seri, pro sua clementia, mollioribus si fieri possiere mediis huic malo mederi malunt quam cauteriis aut sectionibus. Fortasse nos credimus dormitare Caesarem . at is plane vigilat in hoc negotio. lentior est, sicut oportet princi potentia praeditum non
esse praecipitem in rebus gerendis: sed tamen ille tandem perficit, quidquid animo destinavit semel. Regis Ferdinandi bonitas animus plane philosophicus, qualem in principe requirit Plato, non meretur. contem
pium , sed abundantiorem reverentiam , ac religiosiorem obedientiam. Nunquam habuere felicem exitum ausus Cyclopici, & inconsulta temeritas : Sed, ut verissime dixit ille vates
174쪽
DE EcCLES. CON coRD. Is stes acutissimus , Vis consili expers mole ruit sua, Vim temperatam di quoque provehunt In maius. Erg si moderatis consiliis, affectibusque sedatis, incubuerimus ad sarciendam ecclesiae concordiam, fiet quod vaticinatur Esaias λ Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis. & in tabernaculis fiduciae, & in requie opulenta. Iamque simul omnes uno ore nobis invicem gratulantes dice-irius , Quam amabilia tabernacula
175쪽
F λcit charitas, in quam infixus
sum , ecclesiae, ut quamvis ipse
illi praesidium afferre haud possim ,
de omni tamen statu eius cogitare non desinam : ex quo certe ipso uberem capio fruictum , sive in mentem venit mihi quod consoletur , sive quod terreat. In quorum ego eogitatione ita versor, ut altero animus meus recreetur , altero vero muniatur contra casus impendentes. Malum enim cum advenit diu ante provisum , levius esse solet. Accedit eodem singulare quoddam officii vinculum. Nam cum publicum in Ecclesia
176쪽
AB URΑs. ROTERO D. III elelia munus sustineam , etsi ad eam constituendam facultas mihi non sippetit, voluntate tamen mihi eo best incumbendum. Itaque quum aliam ossicii tribuendi rationem inire nequeam , facile adducor, ut tuam tuiqtie similium, qui de doctrina deautoritate florent maxime , fidem implorem. Haec eo ad te scripsi, ut ad causam, quae mihi cum omnibus bonis communis est , intelligas, privatum etiam officium accedere, ut si nimius fuerim in urgendo , des verniam mihi, quum me illo assessio haud iniusta rapuerit. De statu autem . religionis est omnino ut seripsisti: id enim re ipsa experior. Nec mihi hoc tempore facile occurrit quod animum levet aegritudine: cum prae se tim scelerum eorum , ob quae plagas illas, & eas quidem iustas, deus nobis infligit , nullum faciamus finem. Quod autem cogitas rudem sumere, illud tibi profecto per eum, qui tribuit ut posses hominum generi praeclaram operam navare , nunquam
177쪽
a18 Iu Lir PFLua E PIs T. quam licebit: & eo quidem minus,
quod ut extrema cygnorum vox conluevit esse suavissima, ita sanctissimae esse solent voces extremae optimi cuiusque, qui eas edit una prope cum spiritu extremo. Et si igitur habes; quo repudses typographorum postu
lata, non tamen reperies, quemadmodum ci , qui iure quodam suo imperare poterit , satis facias, nisi pareas. Sed quid agor Ita tecum quodammodo loquor, quasi senectus tua non &operosa sit,&plane talis, ut eam nobis diuturnam fore sperem. Quin animum ad ea, quae tu nobis praeclara parere non desinis, conferens, intellige, haud obscure iis, quae a te optimus quisque desiderat, non modo non orbari senectutem tuam; sed etiam augeri. Vigent enim in te omnia ea, quibus rei Christianae prodesse possis, & haud scio an magis etiam , quam in aetate florente. Quae quidem res spem ostendit, fore, ut inquam ecclesiam multa tua ossicia extant , de ea diu bene mereri possis. Atque
178쪽
AD ERAS. ROTERO D. I RAtque haec quidem amantissimis literis tuis provocatus scribenda putavi. 1aon ut te ista aetate atque autoritate virum ipse homo iuvenis atave rudis monerem, sed tit in quem me ducere S sermonem, sequerer. In quo ipsiodum brevitatem vito, verbosior &Ineptior nescio quo pacto fui, quam decere P. Venio nunc ad Iulium Ca-m1llum & Augustinum Eugubinum:
quorum alterum cum Venetiis essem de facie novi tantum, cum altero
vero congressus & locutus sum saepe. qui me ea re devinciebat sibi, quod mihi quotiescunque vellem faceret potestatem introeundi bibliothecam Antoninam. Amphitheatrum Camilli si eam nobis utilitatem afferre posset, quam pollicetur, libenter me facerem unum e spectatoribus in eo. Ac, si apud te disceptatuem cau-
in dicit eloquentia , iam vicit. Nam csi te bene novi in contra eam
nunquam tu statues, cuius beneficiorantuS es, ut vivaS in oculis omnium
re gentium. Itaque nihil attinuit Cana il-
179쪽
rso Iu L II P rLua E PIs r. Camillum, eam ad pedes tuos abiice. re. sed illi potius placandi fuerunt, qui negant, eum eloquentia cogni- tionem rerum coniungi posse : quasi vero inquinate loqui sit caperenam vero tuam ad Eugubinum episto. lam iamdudum legi. In qua tu illum amanter sane,& singulari cum igravitate mones. Qui utinam ob temperasset tibi. Nam sic fere fir, ud quam quisque voluptatem maledicendo capit, eam male audiendo a mittat. Qua in re eventus cum ipsa
iustitiae aequabilitate bellissime congruit. Quo magis miror, quid homini venerit in mentem, cunctam naistionem nostram tanta contumelia
assicere. Quod si te optima monentem audire noluisset, suam tamen ipsius rationem si adhibuisset in conastium , virus illud in nos tam turpi ter non evomuisset. Sunt certe in singulis nationibus qui sub figura hominum immanitatem gerunt belluarum. Sunt item , qui cum ingenio, tum vero etiam virtute excellunt. lHoc
180쪽
A D E R A s. Ro τε R OD. I CiHoc qui negat, nae is aut rudis est incognitione rerum humanarum , aut
plane impudens. Qui igitur univer-lae alicui nationi in opprobriis obiicit, quae sunt certorum civium labes, qua id tandem fronte facit Cur non potius laudat ob certorum civium virtutes id quod eum officio boni viri multo est coniunetius. Nonne
qui ita reprehendit, idem sentit, se
patriam quoque .suam cum in eo. dem vel simili sit crimine, premere creta cita quasi sententia sua damnare' Sed quid si non tam vitia exprobrat, quam virtutes in finitima vitia detorquet ut cum aut mi altitudo: ho, minum nostrorumpeque virtus, quae in periculis contem uendis lucere so let, feritati tribuitur. Quod si quis Germanorum , quibus ingenia Eu-zubinus adimit, vellet in hoc genere ingeniosus esse, nonne quae multo vel praestantissima sunt , ca ad speciem turpem facile orationis vi convertere polletὶ Nulla enim virtus est, cui non vitium aliquod sit finitimum.