장음표시 사용
161쪽
i L ERAs. ROTERO D. 'argumenta, missa de spinea corona,
in Isa de praeputio Christi, missa pro
havigan tibiis , pedestri aut equestri itinere peregrinantibus, pro sterili bus, pro gravidis, pro parturientibus, pro febri quartana aut tertiana laborantibus. Haec&huius generis multa facile possent vel tolerari vel corrigi. Nec erat necesse ut missam tot seculis receptam, quasi rem pesti lentem & impiam exigeremus. Iam quae quidam tradiderunt de quali fi- catione, de merito principali & secundario , de opere operante & ό- perato, poterant inter humanas opiniones seponi, donec super his quoque synodus pronunciaret, aut suo quenque arbitrio relinqueret. Sacri-ncii atque immolationis vocabuliam veteres sacri doctores non horrue runt. Christus semel mortuus non moritur iterum, fateor , sed unicum
illud sacrificiu mysticis ritibus quotidie 'iiasi renovatur , dum ex illo
fonte inexhausto nobis novam subinde gratiam elicimus. Immolamus
niostiam pro vivis ac defunctis, dum
162쪽
pro illis patrem per filii mortem obtestati vir. Ppstremo quum omnis Irecati , laus & gratiarum aetio, reditatur Grificium , maxime nomen hoc convenitan missam, haec Omnia sacratius continentem. Sunt qui requirant in missa communionem. Sic fateor fuit a Christo institutum, &olim ita consuevit observari.
Verum id quo minus fiat, haud stat per sacerdotes, sed per laicos,in qui-.bus heu nimium refrixit charitas. Coelestis ille cibus non est obtrudendus invitis, aut nauseantibus: avide petentibus non negabitur.Nunc quet possit esse communio quum quibus-aam in locis templa fere sint: vacua' aeommunionis tempore 2 Quidam aspersi mox abeunt domum , dc ante introitum faciunt exitum. Alii post auditum & non intellectum Euangelium abeunt. Atqui posteaquam sacerdos dixit, sursum corda,& gratias agamus, tum praecipuae populi partes erant , quando tacente sacerdote quisque cum deo loquitur. Atque
interim illi fabulantur in foro , aut
163쪽
orant ia popina. Quanquam & hix liiij tactuut iis qui toto C - in nugantur in templis.
tam et inter sacrificantem &assistentes non est signorum Saci t lium communio, quae nec ter omnes fuit, est tamen sacrae do- Arinae piae exhortationis, precario
quod vivificat; 'i' , quod sine illis nil ut pedest: et itur serupulus de adorando S
in, si eliaristia totus estChrillus, quur
Christias in eo sacramento est, sub
rauone cibisc potus, ut animi puritate sumatur, non ut ol
ompis eircumseratur, aut In equo arva vehatur: Id nequaquam
πi, affectui plues tri indui m
est Ouidam sibi valde pia videntur,
istulae, Merdos sinit videri corpus
domini undique accurrant, ac pximo defixis oculis
164쪽
DE EccLES. eo Ne ORD. I sQuanto religiosius crat, cuna Publis
cano procul a cancellis abstinere, &corpore humi fuso , mente adorare crucifixum Z Nullus est tam stolidus, ut humanam Christi naturam adoret pro divina , aut ut panem& vinum adoret pro Christo .
Quoniam autem nemo certus est, an sacerdos vere conlecraverit, praeter ipsum unum, nullus adorat ibi Christum , nisi sub tacita conditione : & tamen id quod in Christo pro prie adoratur, nusquam non adest. Adde hue, quod nullum sit sacramentum tam humile cui non assistamus nudis capitibus quum administratur , velut in baptismo, in confirmatione puerorum: quid sentiunt igitur, qui putant, idololatriam esse, si huic sacramento capud aperiant, etiam si Christi corpus & sanguis tantum ibi sint in sacro signo λ Quot porro videmus Sacramentariorum formas 3 Quoties ipsi suam mutarunt sententiam Z quoties alienam reiecerunt Nam & nuper exortus G est,
165쪽
est, qui tam impiam de hoc sacra
mento sententia commentus est, ut totum sustulerit sacramentum. Ne- . que enim sacramentum dici mere
tur, quod nullo externo signo, sed rantum animi cogitatione peragitur. Haec qui faciunt, utrum sibi videntur talis ludere, an de gravissimis rebus disputare Z Quod si ambigunt, ut ipsa declarat res , quanto salitis erat in eo perseverare, quod nobis tradiderat ecclesia catholica' Tradidie autem, ibi verum esse corpus & sian
guinem domini, haud dubie quin vivum. Quod si credimus, in sepul
chro divinam naturam non fuisse separatam ab exanimi corpore domini, quanto credibilius est, eam a vivo corpore non esse separatam in sacramento Itaque si in hoc concordes essemus, caetera quae disquiruntur, quomodo sit ibi corpus & sanguis domini, sub panis substantia, an sub speciebus panis & vini, α quid accidat sumpto corpori, & siqua sunt his similia, poterant in syn
166쪽
I odo definiri. Nunc dum quisque de
re tanta quod libet comminiscitur, si nonne illud unicum piarum menta, tium solatium ac delicium quodammodo in nauseam vertimus Z Turbam
zil festorum dierum , quos vel episcopi ob multitudinis assedlibus indulgentcs Ib induxerunt, vel Romani pontificest, i causis non necessariis instituerunt, at ipsit facile patientur abrogari. quod genus sunt festum conceptionis &dit nativitatis virginis matris, item fe- .s stum praesentationis in templo. Et ita haud scio an expediret, nullu omni-il, no festum solenne indici, nisi cuiusi, argumentum extet in sacris literis.
. Diem dominicum semper excipio. a Facile patientur, esse festa pauciora,
, modo ea quae supersint, maiore Te t. ligione celebrentur. Non est omnia, no prophanus dies, quo licito labore . citraque fraudem paratur, quod u- , Xorem alat, ac liberos aut proximi: sublevet inopiam. Festa quae sodat litates sibi privata constitutuat autΟ- . ritate, una cum ipsis sodalitatibus a. G a magi-
167쪽
i 8 ERAs. ROTERO D. magistratu tollenda sunt. Nihil enim aliud sunt quam Comi &Bacchi conventicula. Delectum ciborum ac ieiunia non indixit ecclesia nisi ad sanitatem corporis & animi. Itaque qui piscium esu periclitantur aut Ieiunio,& valetudinem corporis &animi vigorem laedi sentiunt, hos nequaquam obligat ecclesiae constitutio. hi vero sentiunt, se ex abstinentia carnium &ieiunio & corpore &animo melius habere , quae rogo contumacia est, velut in odium e clesiae hoc reiicere , quod tantam adfert utilitatem ὶ Hic igitur nullus alium diiudicet, vescens non insultet abstinentibus . abstinentes non condemnent vescentes , etiam si causa non sit evidens. Suo domino stant aut cadunt. Idem sentio de caeteris episcoporum constitutionibus:
quae si piae sunt, si utiles, si aequae, ob hoe ipsum servandae sunt, quod tales sunt: & si displicet legis vocabulum, amplectamur eas tanquam
salubria consilia. si servus de lapide emin
168쪽
de emptus dat tibi consilium utile, auscultas de obtemperas, non quia servus dedit , sed quia est in rem' tuam. Et nos eorum consilia reiici- is, qui publica dignitate praeminent, quique nobis patrum ac doctorum loco sunt Haec eo spectant, non ut quae dicimus pro certis haberi velimus, aut praeeamus ecclesiae
quid sit statuendum ; sed ut interim dum apparatur synodus, ipsi dissensionum causas omnes, quantum in nobis est, amputemus ; nihil per vim ac tumultum agamus , neque cuiquam hoc faciamus, quod si nobis neret, coelum ac terram ac maria in clamaremus ι neque quenquam ad novam. religionem a qua abhorret,
perpellamus. AEquissimum enim est, ut qui sibi religionis causa vim fieri nolunt, ab aliis eam abstineant: praesertim quum hic quoque melior sit causa tam longi praescriptione temporis sese tuentium. Haec admonitio ad utramque partem attinet: si moderata praemolliat dissi-G 3 drorum
169쪽
iso En As. ROTERO D. diorum paro xysmuin, fiet ut synodi medicina felicius operetur ad concordiam. Sic enim medici priusquam porrigant validum pharmacum, lexibus quibusdam ac blandis potiunculis , ii rupos illi vocant, praeparant
corpora. Hoc exemplum utinam omnes imitemur. At vereor ne sint,
qui vel ob inopiam iudicii, vel ut ipsi
sint in tuto, properent sic exulcerare omnia , ut frustra coeat synodus. Quis autem malus genius emascinavit infelices anabaptistas 3 Nam audio, hos ortore falli, magis quam incitari malitia , ut ad istum modum in proprium ruant exitium. Non sufficie illis baptisinus, qui mille quadringentis annis silifecit ecclesiae catholicae λ Nam temporibus Augustini tam
vetus erat consuetudo tingere infantes, ut huius exempli autor ignoraretur, admodumque probabile esset, ab ipsis Apostolis fuisse inductum. Quanquam enim non est, expressum in sacris libris, qui Apostoli baptizarint infantes, tamen ex his sumi tur
170쪽
tetur, se baptizasse tres familias, Crispi, Cati, & Stephante. Et apud Philippensest noetu baptiravit carcerarium cum universia familia. Et Petrus in Aetis io baptizavit Cornelii non solum familiam, sed etiam cognatos ac necessarios, quos ille sub adventum Petri convocarat. In his familiis probabile est fuisse nonnullos infantes aut pueros. Christus ait: Date Caesari quae sunt Caesaris. Et Apostolorum principes Petrus ac Paulus diligenter admonent, ut Christiani cives obtemperent regibus ac praefectis, licet idololatris.Volunt, servum baptizatum fidelius etiam servire hero suo, quam antea fecerat :& isti gravantur parere principibus, eodem lavacro tinctis, eandem professis religionem 3 Dicuntur exigere a suis
ista quidem fuit aliquandiu temporibus Apostolorum in primordiis ecclesiae nascentis, ne tum quidem in-