Des. Erasmi Roterodami De sarcienda Ecclesiæ concordia, deque sedandis opinionum dissidiis, cum aliis nonnullis lectu dignis, liber

발행: 1642년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

ERi s. R OTERO in 'dere mercedem a me ac certius esse

Iucrum , sit, quod morientes Iegant, vivi ac sani in pios usus erogent. At 'qgibus hoc nondum persuasum est . ne obstrepant aliorum simplicitari, sed ipsi tanto benignius sublevent pauperum inopiam , tantoque ferventicis incumbant bonis operibus, minus credunt, defunctos vivo benefactis iuvari. Relisio si itemineistus est,credere,aetos ac sanetas, quos deus adhuc mortali corpore gravatos tanti fecit , ut ad illorum preces,daemones expulerit, mortuos ad vitam revocarit,nunc quoque non

nihil apud eum posse. At quibus di-

versa sedit opini O, pura mente, stu- ceraque fide invocent patrem, filium&spiritum sanctum, ne obturbent odiose iis, qui citra superstitionem

implorant divorum suffragia. Supe stitio, quanteor in invocatione cultuque divorum esse plurimam, coar-'-guenda est prius, ac simplex affectus interdum tolerandus est, etiam si sit 'cum aliquo coniunctus nostra rota non sentiant

tamen

152쪽

tamen Christus, qui&amat simplices animos: si minus per sanetos , certe pro sanctis dabit nobis quae petimus. Qui saevierunt in divorum imagines, non prorsus abs re concitati sunt aiueum zelum, licet immodicum , mea quidem sententia. Nam horribile crimen est, Idololatria, hoe est, simulachrorum cultus : qui tametsi iam olini sublatus est E moribus hominum , tamen periculum est, ne te esanis daemonum eodem revolvantur incauti. Sed quum statuaria dc pietura olim inter liberales artes h bita sit tacita poesis , plus interdum repraesentans affeetibus hominum ruam homo quamvis facundus posit verbis exprimere ue & Plato, agnoscens,ppesim plurimum habere momenti ad Remp. bene secusve instituendam, non omnes poetas submoverit ex illa quam fingi t civitate, sed Homerum tantum aut Homeri similem, qui diis ae deorum filiis attribuit adulteria, puerorum amores furta, mendacia, impotentes iras,

dissidia, aliaque vitia, quae nemo bo

153쪽

13 ERAs. ROTERO D. nus Reip. gubernator sera et in sui civibus , aut frugi paterfamilias in uxore, liberis aut famulis: corrigendum erat , quod per imagines irrepserat superstitionis, utilitas erat se

vanda. Utinam omnes omnium aedium parietes haberent vitam. Iesu Christi decenter expressam ue in tem plis autem , queadmodum in Aphri cano concilio decretum filii, ne quid

recitaretur praeter scripturas canonicast ita conveniret nullam esse pietaram, nisi cuius argumentum in canonicis seripturis contineretur. Inperistyliis, porticibus & ambulacris possent de alia pingi ex humanis historiis de inpia, modo facerent ad

bonos mores. Stultas vero aut ob secenas aut seditiosas tabulas oportuit non solum e templis vetum etiam

ex omni civitate sublatas esse. Et iquemab modum blasphemiae genus est, sacras literas ad ineptos ac prophanos detorquere iocos, ita gravi poena digni sunt, qui dum pingunt canonicarum scriptutaru argumenta , de suo capite miscent ridicula

, quaedam,. .

154쪽

quaedam, ac se mihis indigna. Si libet ineptire, a Philostrato potius petant argumenta. Quanquam si in t & ih etnnicorum annalibus multa argu menta , quae idiotarum oculis utilis utiliter exponi possent. Ergo cui persuasum est , divorum imaginibus quoniam non sentiunt, nihil habendum honoris, fruantur stio sensu: nista inen obstrepant iis, qui citra sim perstitionem sic venerantur imagines eorum amore quos reprς sentant, quemadmodum nova nupta sponsi absentis amore exosculatur anulum

aut strophiuin ab illo relictum atat missiim. Hic asseetus deo non potest ingratas esse, qui non e superstitione, sed ab abundantia quadam amoris proficiscitur. Idem Lentiendum est de iis, qui simili ata diu exosculantur ossa aliasue reliquias sanctorum. In his Paulus opinor concederet, ut in suo quisque sensu acquiescat. Novi Theologum, qui cum viderenquendam per coemeterium euntem, nam erat iter publicum, non aperire

caput ad signum crucifixi , haud qui

155쪽

336 ERAs. ROTERO D. dem de studio . sed in te tuum fabulis comitum , quibuscum deambulave rat,miro zelo dixit ad suos confabii )ones, ausim iurare illum esse Luteranum. Illud profecto non recte quemadmodum altera pars peccat, 'diose obstrepens, non superstitio

ni , sed simplici religiosoque assectui

nonnihil. tribuentium i imaginibus. Illud citra noxam omnibus potest insulcari, divos ae divas optime coli imitando vitam illorum. Itidem quibus nondum persuasum est, horum temporum sacramentalem confessionem fuisse ab ipso Christo institi tam, servent eam ut rem salutarem, multisque commendabilem utilitaribus , ac multorum secul'rum usu comprobata . ut autem illa tum tutior het, tum minus gravis, magna ex parte in nobis situm est. Videlicet si deligamus integrum, eruditum , ac silentii tenacem sacerdotem , nec eum ambiguis ac perplexis sermoni-.bus remoremur, ut percontando cogatur velut expiscari eri na, sed simpliciter tanquam coram deo aperiamus

156쪽

DE E cc LEM coN co It D. I3yriamus ea duntaxat, quae certo sunt

letalia vulnera. Quod genus sunt, adulterium , homicidium , furtum in

ebrietas enormis ac voluntaria : Obtrectatio maliciosa, quod homieidii aut veneficii genus est: periurium , fraus , rapina, aliaque huius generis seu facto perpetrata, seu certo animi proposito destinata: quibus enim nihil defuit praeter oc asionem , iam

perpetrarunt. Absit autem repetendi confessionem superstitio, absit anxietas numerandi commissa & circum. stantias , aut totam iterandi confessionem apud alium sacerdotem , si quod crimen in priore fugit. Praecipua cura sit, ut quod omissum est detestemur,&in pristinum remigremus affectum. Ita ud omnium caput est, sic instituere vitam , ut non incidamus in ullum crimen letale. Id qui potest, liber est ab onere confitendi. Leviores culpas vitare vix cuiquam concessum est in hac vita: at non dita ficile est, auxiliante deo , vitare crimina, ei qui semel sit radicatus in charitate dei ac proximi. Hoc igitur

157쪽

ER A s. ROTERO D. . fundam emum ante omnia iaciendum ac stabiliendum est in animis nostris. Quod si accidat, in crimen prolabi, non est necesse protinus adiacerdotem currere, sed ad deum ilico confugiendum est. Cum illo statim redeundum in gratiam. ut sacerdoti quoque confitearis, expectanda . est temporis oportunitas. Cosultu in tamen est, culpas, de quibus dubitas, criminales sitar necne , sacerdotiquum oportunum fuerit reserare. Idem di eo de saetis , de quibus ambigis, utrum legitima sint an non. Co- . plures enim perplexi casus incidunt invita mortalium, veluti de usura, de matrimonio, de restituendo, devotis. Qili credunt, eam, ut nunc est, a Christo institutam , tanto obseris vent religiosus , sinantque alios in suo sensu acquiescere, donec sacro- isancta synodus aliquid expressius de

hoc pronunciarit. Hoc patio fiet, ut nec scindatur omnino Claristiana concordia', nec mores infirmorum in omnem licentiam proruant. Inmissam si quid superstitionis aut sordium

158쪽

dium irrepsit, aequum est corrigere. Ipsana missana cluur iis lue adeo execremur non video- Constat psalmo dia, qui dicitur introitus, do Xolo - . ia, precatione, sacris canticis, recitationa verborum propheticorum aut Apostolicorum, quam vocant e.

pistol ni, recitatione Euangelii, pro- 'fessione fidei catholicae , gratiarum actione, quam appellant Eucharistiam , ac religiosa commemoratione mortis Dominicae , rursus precationibus , inter quas est precatio ' Dominica : dein sequitur pacis' Christianar Synabolum , mox communio , rursus sacrum canticum , dc precatio. postremo loco sacerdos torum populum velut in suam tutelam receptum , dei benedictioni tradit

atque commendat, ut perseverentia pietatis, mutuaque charitate.

id in his non prum ac veneran di dum Z cuos offendit sordida turbae

conductitiorum sacrificulorum, sub nioveant indignos, dignos retineant. inibus non placent pro se, praesertim indoctae, licet eas praetermittere Neque

159쪽

Neque enim Romana ecclesia ullas novit prosas. Similiter & cantionem quam nunc in nonnullis templis canunt , post consecratum corpus Se Ianguinem Dominicum, pro pace, aut

contra pestilentiam, ut pro felici proventu frugum, sine religionis detrimento liceret omittere. Id enim O- .mnino praeter veterem morem indu

ct um est. Nam id temporis olim populus non cursitabat ad videndum id. quod sacerdos ostendit, sed prostra-.tis humi corporibus , animis in coeluerectis , gratias agebat Christoire-jdumptori, qui nos suo sanguine lavit, sua morte redemit. Nihil porro. tale novit ecclesia Romana. In sacello pontificis, non est nisi unicum aurare , & unicum sacrum. Quin & hodie in multis ecclesiis Romanam imi . tantibus, non licet privatim sacrifi- care duntaxat id tempori ,. quum summum peragitur sacrum. Illorum an soletia est arguenda, qui cum sum- 'mi sacrificii tempore ambularint,nu-.gantes de rebus frivolis, proprium requirunt sacerdotem , qui ipsis pro-.

160쪽

prie sacrificet: aut in vespertino cultu, quemvis obvium arripiunt sacerdotem , qui ipsis separatim dicat vespertinas laudes, etiam si iam suas absolvit: qui si recuset, sic commoventur, ut periculum sit ne illi pugnos in faciem ingerant. Adeo quod publicum est contemnitur, &quis. que privata quaerit. Si non placet intemplis illud modulatae musicae genus , dc organorum cantus ue possunt citra pietatis iacturam omitti: si placet, curandum est ut illa quoque musica sit digna templo dei. Iam & illud non recte fit in quibusdam ecclesiis , ut ob musicorum aut organorum concentum omittantur aut decurtentur ea quae sunt praecipua. Hora Prope conuimitur in prosa, ac d curtatur Symbolum fidei, & omittitur precatio Dominica. Nec minimum temporis absumunt illae vocum caudae, ad singulos versus in longum productae. Atqui praestabat, cultum lolennem nullis sapervac meis verti in taedium. Ad superstitionem Vergunt toueculiaria missam m

SEARCH

MENU NAVIGATION