P. Aerodii Andega. I.C. Decretorum, rerumue apud diuersos populos ab omni antiquitate iudicaturum, libri duo qui ad formam Digestorum & Codicis Iustinianei redacti sunt, item usui forensi ac moribus Gallicis accomodati. Accedit tractatus de origine &

발행: 1567년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류:

441쪽

iactu esse.etenim ad eius terribile nomen, atq;

recentem Annibalis, Philippi, Antiochi ruina,

consternatos & attonitos hostes, cito aufugisse. Nam qui se hostes vicisse dicat, eundem latruculos Thracas,cum in eos incidisset, ferre ac sustinere non potuisse. Certe de his hostibus triu-phum postulari non debere, quos nec Senatus, nec Populus dedistet: quibus ipsis nedu ad praesidium aliquod,bellum nunciatum non esset. Et si iacturam religionis fieri placeat, tolli foecialia iura, nullos esse Foeciales: at certe ab iis tritiumphu impetrari non posse, quibus auctoribus bellum gestum non fuerit. Manlius respondit Tribunos plebis suae petitioni non aduersari, quibus, non Legatis, intercedendi ius sit. Legatos dispensandae cohonestandaeque victoriae

caussa Imperatoribus datos a maioribus , non ut eis pro aduersariis uteretur. Negari no posse

cum centum millibus ferocissimorum hostium saepius se collatis signis decert sie: plus quam quadraginta millia hominum cepisse aut occi- .disse. Revera a Senatu se non postulasse,ut Gaulis qui in Asia essent, bellum in serret, quia abit; quibus succenisset Imperatoribus, hi L.& P. Scipiones erant eos hostes accepisset, no feciΩset. Quinimo ubi Senatuscu Antiocho bellum decreuit,& Populus iussit: simul & decreuisse ac iussisse cum iis qui inter eius praesidia fuissent. Caeterum in exercitu Antiochi, Galloru legiones fuisse. Pace facta cum Antiocho,aliisq; omnibus qui cum eo suissent, reliqsos mansisse Gal

442쪽

gio DECRETOR vM LIBER ILIonquos posteaquam indomitos atque implacabiles vidit, vi atque armis censuit esse coercendos . Quod de ratione gesti belli obiicitur, iniquum esse calumniae subicit, quae Dii prospero euentu comprobarunt. Ad Thermopylas aequone loco M. Attilium cum Rese Antiocho pugnasseλNum Philippum iuga montium tenete, T. Quintium deiecisse3Caecam inuidia esse, nihil quicqua aliud scire, quam detrectare virtutes,corrumpere honores, ac praemia sortium uorum.Facere ac praestare non potuisse, ne alicubi notis sibi latebris cilitescerent latrones Thraces,nec ut non quid farcinarum raperent. Placuit cum sine exemplo esse dieeretur,ut Imperator et perduellib' deuictis, cosecta Prouincia exercitum reportasset, sine curru & laurea priuatus inhonoratusque Urbem iniret: triumphum Cn.Manlio decerni.

Tt.. XXXIII. Cessant Omnes immunitates,ubi non extra patriam bellumaeritur,sed ex paιria ipsa arcendus eriboyiis. I. Ex Tito Liuio, lib.v I I. ' deca. II. CVm Poenus esset in Italia, minusque iuue- tutis haberet Romani duces, unde scriberent milites:colonos maritimos milites dare, ac subuenire communi periculo, cogebant . Ilis, quia sacrosanctam vacationem habere se allegabant,dies certa edicta est, ut quo quisque istre vacationem haberet, ad Senatum deserret.

443쪽

Ea die venerunt Hostiensis, Alsica sis , Antias, Auxuras,Minturnensis, Sinuessanus,&a supero mari Senensis. At cum unusquisque Populus vacationes suas recitaret,quas ideo quidem sacrosanctas esse nucupatas apparebat,quod maritiamis incursionibus, oraeque It liae perpetuo intentas colonias,nefas esset alio euocare, aliisq; muneribus onerare: aut ita certe fidem eis Populo Romano fallere licere, quo modo antiqua sua priuilesia violasset: nullius tamen , cum iaItalia host1s esset,praeter Antiatis Hostiensis'; vacatione obseruari placuit: earumq; coloniarum iuniores nomina dare iureiurando adacti

In summa Populi penuria, O quandiu durat necessi

las,etiam Ῥiolari iura priuilegiaque Sacerdotum.

II. Ex eodem, lib. III. decade. o D. PENSIONE M. pecuniae collatas in bellum acedonicum,priuatis solui placuerat. etenim satius esse, quanquam in summa aerarii penuria fidem publicam unicuique ciui Reipublicae mutuanti & opitulanti conseruari, quam hostem vincere. Igitur Quinto Fabio Labeoni, & Lucio Aurelio Quosloribus Vrbanis visiim est,ab omnibus Sacerdotibus hanc pecuniam exigi commmodius esse,qubd stipendium nullum hoc toto

ac tanto bello cotulissent:quam a caeteris quorum iam pars maxima oneri serendo esse desiis. set. Sic magna cum Curionibus,Flaminibus, Au

guribus, Saliis, Foecialibus, Pontificibus aliisq;

444쪽

Ἀ DEc RETORVM LIBER II. hoc genus hominibus,contentio atque altera tio fuit:dum hi antiqua sua & sacrosancta priuia legia atque immunitates vel a Numa ipso, primisque Consulibus identidem repeteret: Qua

fores ex aduerso, necessitatem eos iuberet accusare,caeterum vit conferre, aut multam pati. Ergo Tribunos appellarunt. Pronunciatum est, Sacerdotes nequicquam Tribunos appellasse. omniumq re annorum per quos non dederant, ab iis stipendium exactum est. Augures a iudicandi munere vacationem no habuise.

III. Ex Cicerone, in Bruto. C v M de vacatione Augurum in Senatu agere- ur,iudiciis ne operam daret: AElius Tubero contra P. Africani auunculi sui 'testimonium iudicauit, vacationes Augures quo minus iudiciis operam darent, non habere. Non enim Augures eiusmodi sacerdotium nactos esse,ut nu- quam ab eo discedere sine religione no possint.

DE LEGATIONIBUS Tt. XXXIIII.

Legatum, ab eo ad quem missus es munera accipere, neque Regis sui dignit atem, locum . auctoritatem conseruare,capitale esse.

I. Ex Demosthene,Philippica, III. Plutarcho, in Pelopida:& ex Valerio Maximo, lib.YI.

capite. III.

AD Rege Persarii Artoxerxe legatus venit Timagoras, missus ab Atheniesibus. Hic, cum alii Lacedaemoniorum atque Thebano

445쪽

DELEGATIONI avs. rum legati, a Regiis muneribus abstinuissent solus inter ossicium salutationi Regi more getis adulatus, ad auaritiam usque, & infamem cupiditatem, auro, argento, vasis argenteis, lectis, supellectile , aliisque plurimas donis onustus plenusque abierat. Accusatum,Populus Α-tneniensium extremo supplicio condemnauit. Duras enim manus & abstinentes Legatu habere oportere: qui, ut mulier quae a non marito accipit, turpis quassius atque impudicitiae: sie proditionis maleque obitae legationis notam ac suspicionem non euitat, dum alterius apud se,quam Reipublicae suae, patitur amicitiae fideique pignora collocari. Nunquam esse in auaritia & cupiditate fidem atque costantia. Si qui sint qui munera inuiti acceperint, hos ea prius, quam le*atione referrent,in m alium detulisse. Po1tremo ita Iaumiliter & abiecte Regi Pe

serum blandiri & adulari, id fuisse, maiestatem

Atheniensium minuere, urbisque decus veluti Persicae dominatioui silmmittere. II. Ex Athenaeo, lib. v I. cap. v I. I D E M de Euagora narratur.praeterea &Demadem decem talentis multauisse, quod Alexandrum in legatione pro Deo habuisset. At in eo genere grauius omnium deliquit Epicrates,quε

Ideo tamen nemo accusauit. 'Qui legatos violauerit, hunc dedendum esse honbus, praeterea licere Mim ri repellere.

IIL Ex Dionysio Halicanaseo, lib. II.

- . , Cum

446쪽

14 DEc RETOR vM LIE En 1 I. C v M Laurentum legati Romam venissent e postulatum de Tatii Regis amicorii & familiarium latro iniis, abigeatu,sertis,omnique iniuriarum genere. etsi dedendos noxios esse Rohinius existimabat:gratia tamen & potentia Tatii factum est,ut nnllo aequo iure impetrato disce derent.Iidem in quos expostulatu aduenissent, eos abeuntes trucidarunt. ideoque missa tum a Laurentibus altera legatione, cum noxios iis Romulus dedidisset,lios persectit' Tatius vi r duxerat, ac nonnullos sibi repugnantes occiderat.Cuius facti indignatione, cu paulo post Rex ipse Tatius a Laurentibus per insidias necatus esset, Romulus & de Romanis qui Laurentum legatos violassent,& de Laurentibus qui in Totium conspirassent, ipse in iudicio amplissime

. cognoscens,tandem ita pronunciatiit, Placere..Romanis,qui Ius gentium violassent, aqua&igni interdici: Laurentes, quia violenta violetis viti essent, eamque iustissimam & ante omnia naturq conuenientem facti excusationem afferre videbantur, crimine absolui. En quanti est summum Regem ac Principem,a quo ius, iustitia,auxiliumquc expectari debeat, hanc subditis suis denegare velle.. IIII. Ex Tit. Liuio, decade. I III. lib. v III. ex epitome Liviana,lib.x v.& ex Valerio Maximo, lib. V I. cap. v I.

S I quis legatum hostium pulsasset, contra Ius gentium id commissum esse, semper existimatu

447쪽

est:quia sancti habentur Legati, ideo quod con ii en iens & 'tile est hominibus,non immortales esse inimicitias:quare inuiolabiles esse oportere,per quos de amicitia & scedere tractaretur. Itaque eum qui legatum pulsasset, dedi hostibus quorum crant legati, sicque publice eis satisfieri, utilius esse, plerumque responsum & iudicatum est, quam alioqui iusti belli occasionem laesae ciuitati concedere. Non alia ratione Corinthum dirutam,neque institutum a Romanis Iulyricum bellum. Igitur M. AEmilio Lepido,L. Flaminio Coss. L. Minutius Myrtillus,& LMalius, quod legatos Carthaginenses pulsasse dice antur:iussu Q Terentii Praetoris vibis per Foeciales traditi sunt legatis,& Carthaginem aduecti. Cum etiam legatos ab urbe Apollonia Romam missos, in Fabius, Cn. Apronius AEdile

orta contentione pulsauissent: eos Senatus continuo per Foeciales legatis dedidit, quaestoreq; decreuit cum his Brundusium proficisci, ne qua in itinere a cognatis deditorum iniuriam acci

perent.

Iegatum praeuaricari, O triuatim dissuadere id ad quod persuadendum missus est, atrocem poenam me

retur.

III I. Ex Plutarcho, in Lucullo. METRODOR vs Mithridati Regi qui tadem a Lucullo &Popeio Magno deuictus est ) adeo

chartis & familiaris fuit, ut Regis parente eum appellarent. Hunc Mithridates ad Tigrane re

rem Armeniae delegauerat,in bello quod adversus

448쪽

4is DE CRETOR vM LIBER II. sus Romanos suscipiebat, cum eo foedus ac cietatem ineundi caussa. Tigrani periculosum videbatur, ta potentes hostes praelio lacessere: imo vero tutius atq; utilius esse, his amicis qua inimicis uti frui. & ea de re consulebat ipsum Metrodorum.At ille respondit, se ut legatum, suadere:vt Metrodorum,dissuadere. Huius rei

nomine longo post tempore delatus ab ipso Tigrane Rege,capite poenas luidi quanquam id secisse se diceret, non odio Mitridatis, sed quo Tigranis auxilio destitutus, bellum illud omitte rei, quod vel iunctis iis sociisque graue, periculosum ac postremo exitiosum futurum esse prae- uidebat. --,

RUM AD GΙVΙΤΑTES PERTI- NENT IvM Τit. XXXV. Legatum transferre no permittitur, si non sit illicitum. praeterea Principem optimum, iudiciumseum legibus Senatuique summittere.

I. Ex Suetonio Τraquillo,in Tyberio. ca.XXXI.

idam Reipublicae Trebianorum pecu

niam in opus noui theatri legauerat. hac Trebiani ab Imperatore Tyberio postulabant,ut ad viae munitionem sibi transferre permitteret. satis operum ciuitate habere. itaqcommodius esse,pecuniam quae in opera noua Iegata sit,in tutelam & refellionem eorum operum quae sunt,conuertere, quam ad nouum inchoandum

449쪽

Dx λDMINIsTRAT. κERVM. Arrchoandum opus, erogare. Verum ex adverse, testabatur haeres pecuniam se condicturum, ni Τrebiani parerent testatoris voluntati. Etenim quod ad certam speciem ciuitatis relinquitur, in alios usus consumi non licere: sed toties s

quedam esse defuncti voluntatem quae semper potissima esse debet) cum in id quod liceat celebrari, neque sit in ciuitate fieri prohibitum, pecunia relicta est. nihil hic quod non liceat,

legato contineri. Censebat quidem Imperator id Trebianis concedendum. Victus tamen consilio&auctoritate Senatus, pronunciatum est, Ratam videri testatoris voluntatem esse oportere. Quae ad voluptatem O lasciuiam magis, quam ad Ornatum Reipublicae relinquutur,admitti non debens:

imos admissa fuerint,tolli oportet. II. Ex Caio Plinio Nepotriti. III r.epistolaru-G Y M N i C V sαγῶν apud Viennenses excuiusdam testamento celebrabatur. hunc Trebori . nius Rufinus in Duumviratu tollendum abolandumque curauerat: Cum negaretur ex auctoritate publica secisse , eumque restitui haer des postulassent : egit ipse caussam suam apud Daianum Imperatorem, C. Plinio Nepote in consilium adsumpto. Dicebat, eas potissimum liberalitates priuatorum hominum, esse omni Reipublicae valde suspectas, quae cinitati nulluornatum, nullam utilitatem: plebi solam duntaxat voluptatem atque delectationem afferat:

D qualia

450쪽

18 DECRETOR vM LIEER II. qualia sunt enationes,spectacula,aliaque huiusinodi certamina.His apprime muneribus a duci,rni,compelli ciuium animos. quam vim atque auctoritatem qui sibi parare cupit,necesse est eum aliquid magnificentius sentire de se. Praeterea accidisse quod perpetuo Blet)Vt hoc

nudo & impudico certamine, propter ocium &voluptatem, mores Viennensium inficerentur. Placuit agona tolli.

DE DECRETIS AB ORDINE

FACIENDIS, Tit. XXXVI.

Decreta DecurionumpΟΠ Ῥiginti annorumstatium impugnare non licet.

I. Ex Plinio Nepote,lib.x epistolarum. IVt 1 o Pisoni Comune Amisenoru publice

atque ante viginti annos, cum omnium d

creto , quadraginta millia de publico dederat. Actor municipum a Pisone apud C. Plinium Nepotem pecuniam codicebat. etenim largitiaones de publico fiexi, siue prsdia, siue aedes,aut certa quantitas praestetur, mandatis prohiberi: nihilque valere huiusmodi decreta,ut ambitiosa. Piso contra,plurima se in Rempublica b neficia contulisse,ac prope facultates uniuersas eo erogasse proponebat.addebat etiam temporis spatium:& postulabat,ne id quod pro multis suis beneficiis, & longo iam interuallo accepis. set,cum euersione reliquae suae dignitatis restituere cogeretur. Si largitiones omnes,nulla tmporis

SEARCH

MENU NAVIGATION