P. Aerodii Andega. I.C. Decretorum, rerumue apud diuersos populos ab omni antiquitate iudicaturum, libri duo qui ad formam Digestorum & Codicis Iustinianei redacti sunt, item usui forensi ac moribus Gallicis accomodati. Accedit tractatus de origine &

발행: 1567년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류:

411쪽

DE RE MILITARI. 37 De militaribus delictu. Inter haec quoque est ibido a que impudicitia. Licet Mim Di repellere.

XVI. Ex Plutarcho, in Alexandro Magno. P o Τ A M urbs Τhebanorum ab Alexadro capta est , dum multa hostiliter a militibus ibi comiti utur rimo clea soror Theagenis, qui cum Philippo rege patre Alexandri fortissime pugnando ad Chqronesum ceciderat, primaria a que antiquae virtutis & pudicitiae foemina, direptione omnium bonorum, atque suarum etiam aedium ruinam ac vastationem aequo & forti Mnimo tulit: amissam vi pudicitiam non aeque tulit. Itaq; a violatore Tribuno interrogata iam quid amplius auri vel argenti in oculto retin ret: habere se respodit, atque prodituram, si s motis arbitris secum una venire vellet. Eunt ambo, & puteum ostendit, quo se affirmat paulo antequam urbem occuparent, Omnem mundum, ornatum, & quicquid precios possideret, deiecisse. In eo cum miles pronus & praedae cupidus inspiceret, retro stans Timoclea, rapi rem suum pellit in prosundum, atque lapidibus obruit. Ob id recta ad Alexandrum ducitur, trahitur . eam homicidii accusant. Si quid in se durius sit experta,odio hostili, licentia militari, more belli,atque iure victoriae euenisse. Cotra, se Timoclea dolore,& ea quae maxima in muliere optima esse potest, indignatione & iracundia tuebatur. nihil foeminae salvi esse, amissa pudicitia. Ergo magnus Alexander pro pudicitia pronunciauit, iureque illum caesum videri. vim recte

412쪽

3go Dac RETOR vM LIBER II. passiim esse , qui vim & violentiam attulerit. Simile facinus & aeque memorabile ac illud de moclea,n rrant Valerius Maximus lib. v r. capite I.& Lucius Florus,in bello Gallograeso, de Orgiagontis Reguli uxore. nam & ea a Centurione violata, pudicitiam suam viriliter vita est.

XVII. Ibidem.

IMpvDICI nec apud Dictem nec apud milites ullius momenti esse possitnt. quare vetus illa militaris disciplina in hoc etiam suit, ut seuere in eos animaduerteret. Damon & Timotheus Macedones, uxorem commilitonis stuprauerat. iussu Alexandri Magni Parmenio quaestione habita,rem extremo supplicio vindicauit. In iis quae sunt cotra naturam non minus delinquitur,s ex utriusque consilio G animo delinquitur. XVIII. Ex Valerio Maximo, lib. V I.cap. I. CArvs Fescennius Triumvir, C. Cornelium sortissime militiae stipendia emeritum,uirtutis. que nomine quater honore Primipili ab Imperatoribus donatum: quod cum ingenuo adolescentulo stupri commercium habui siet, publicis vinculis onerauit. a quo appellati Tribuni, cum de stupro nihil negaret, sed sponsionem se lac re paratum esse diceret, SI NON A DoLE-

intercessionem suam interponere noluerunt.. Itaque

413쪽

DE RE MILITARI.

Itaque Cornelius in carcere mori coactus est. Rectissime placuit, nulla ex caussa hoc mast Iosum nefas excusari posse: quia quod natura, Iegibus & moribus sit prohibitum, neque dum in volentem committi oporteat. XIX. Ibidem. M. LECTOR Io Mergo Tribuno militati Cominus Tribunusplebis diem ad Populum dixit, quod Cornicularium suum stupri caussa appetitasset. Is iudicium non sustinuit: & sibi mortem attulit. XX. Ibidem. C A I v s Marius Imperator Clusum sororis sussilium Tribunum militum, a Caelio Plocio m nipulario milite iure caesum pronunciauit, quia eum de stupro compellare ausu erat.

Qv I D de Sertorio, qui ob unius militis lasciuiam luxuriamque nimis infamen atq; importunam erat inimica mulier attamen uniuersam cohortem , quia istius argumento necesse esset& deteriores alios continere, ultore gladi0 deleuit

O v I N I v s, corrupta Calvisi Sabini uxore, di in habitu viri usque ad Praetorium deducta: non iure aut caussa, sed Iulii Caesaris morte,certam & debitam poenam,cui in vinculis seruabaar, effugit.: Quali

414쪽

Qualitas rei facit ut idem crime nunc paganum,nunc militare videatur itaque sit Nel Iudicis, Nel Tribu ni cognitio. Porro in iudiciis tum optime agitur,cum Princeps in iure dando, sinit omnia more paιrio via ordinaria,am,transigi.

XXIII. Ex Plinio Nepote,lib.vs.epistola. G A L I Τ T A nupta Tribuno militum, & suam& mariti dignitatem Ceturionis amore macu lauerat. maritus Legato Consillari, ille Caesari scripserat. Traianus excussis probationibus,Ceturione exauctorauit, & relegauit. Maritus at monitus ut perageret accusationem, peregit inuitus,nempe vitandae ignominiae caussa.Itaque uxor damnata,poenis legis Iuliae relicta est. Sed ne Imperator omnes eiusmodi causas reuocare ad se velle videretur, nome Centurionis,& commemorationem disciplinae militaris, sententiae adiici voluit.

Imprudelia nonnunquam dolo comparatur: tempusque esse quo crimini Nertitur,dicere, Non putabam.

X XIIII. Ex Appiano in Mithridatico. Iri, ICEM nauali praelio pugnantibus Rhodiis atq; Mithridate: huic ex insula Chio naues

auxiliariae aduenerat. Is cum in ipso certamine huc illucque suos exhortandi caussa circumiret, ex Chio nauis ei sic temere occurrit, Praetori que nauem in qua vehebatur, ita rostris impulit, ut eam grauiter vulneraret ac conturbaret.

Sive casu,siue consulto hoc admissum est,idric

certu

415쪽

eerte Mithridates sapientissime dissimulauit. At finito bello, quia nihil per imprudentiam,

aut cum ista excusatione, No putabam,a milite, nauta, aliove erga Ducem aut Imperatorem suum committi debeta imb imprimis hunc o seruare,idque unum ante omnia intueri conue-Niat, manus cum hoste, an cum ciue sociove co-serat: exercitorem nauis atque magistrum supplicio affecit,nec no se insensum perpetuo praebuit iis omnibus qui insulam habitabant: quasi id prosecto a quouis nauigandi perito euitari potuisset, si non aliquod prodendi, nocendique

consilium latuisset. Eius, quod patriam suam tutando quis hostiliter fecit. nulla poena est. XXV. Ex Diodoro Siculo,lib. x I. THEMIs To CLEs du profugus uiueret cum Xerxe Persarum Rege, a Mandane Regis sorore fili)que Darii qui Magos deleverat, cuius duo, filii in praelio ad Salaminem duce Themistocle obierant, accusatus est. Petebat, ne Xerxes orbitatem suam despiceret: ne nunc inultos filios suos sineret, quando ciuissimum hostem a quo intersecti essent, in manu sua Spotestate haberet. Cum multitudine concitata Themistocles dehosceretur, Xerxes principibus Persarum iudicium reliquit. quod illi re cognita iudicasset, id se fieri permissurum. Ita sedato tumul tu, dies longior instruendae atque ordinadae accusationi piaestituta est.quo interuallo cum Themisto

416쪽

37 DECRETORYM.LivER ILcles linguam Persicam didicisset,ita pro se dixit

apud Satrapas, ut quod hostiliter secerat, tui do patriam , atque propellendo iniuriam, iure belli, iure naturae secisse videretur. itaque omnium sententiis absolutus est. XXVI. Ex Xiphilino, in Seuero. CAPTO Byzantio, cum Priscus artifex ob innumeras summi ingenii machinas, quas ibi cω struxerat Seuerianae oppugnationi infestissimas, Imperatori delatus esset: tamen quod id

custodiendi municipii sui causta fecisse se diceret, denique propter Eius artem eximiam, qua vix Archimedi concedebat, absolutus est. De desertoribus O transfugis. deni ue in omni delicto

animum atque consilliu delinquetis inspici vortere. X X V 1 I. Ex Plutarcho,in Artoxerae. ET set quae delinquuntur,atrocitatem eX Ioco, tempore,causa,persona, qualitate & quantitate recipiunt, & ideo sint, exempli gratia, quae in

pagano aut nullam aut leuiorem poenam irrogant , in milite vero grauiorem : tamen horum

vnunquodque animo, consilio, & delinquendi proposito discernitur. Hoc adeo sapientissime Artoxerxem in caussa Medi Arbacetis tansfugae atque desertoris militis iudicasse memora tur. Nam in eo bello, quod Cyrus minor frater aduersus eum grauissimum susceperat: Arbaces prius, dum praeualere Cyrum viribus existimaret, ab Artoxerxe Rege ad Cyrum defecerat: rursus-

417쪽

DE R E MI L 1 T A R r. 38 sirursusq; Cyri accepto interitu, ad Rege se couerterat. Accii satus, poena desertioni videlicet capite, puniedus esse videbatur. Sed cum Rex ipse eqgnosceret,religiosissime iudicauit, hanc varia& incertam quς plerisq; in bellis ciuilibus accudit)partium contentione & mutabile studium, magis e pusillanimitate,molitie &ignauia, dubioque discernetis animo nasci, quam prodere& machinari quid mala mente & dolo malo cupientis. Iussit igitur Arbacem notari duntaxat, numerisque nudam meretriculam quae summa

apud Persas ignominia fuit) in via publice tota

die serre atque traducere. Si acsta ferre seditiosum est porro militum seditione

ita optime comprimi, fi hanc, Nnum aut alterum puniendo,Magistratus attamen ignorare se disiim lauerit.

XXVIII. Ex Xenophonte, lib. I I. rerum

Graecarum.

MILITEs qui cum Eteonico duce Lacedo moniorum in Chio relicti erant, cum penuria coepissent laborare, inierant tacita consilia, Chios,qui socii ac foederati erant, cum bonis ac facultatibus omnibus occupandi..Quibus haee coniuratio placeret, ut sese inuicem agnosceret, singulos arundine serre manu aut pileo, conuenerat. Eteonicus huius rei certior factus,sapientissime iudicauit, non aperta vi agendum esse: quia magna esset frequentia coniuratorum, resumptis armis periculum erat ne Chii e sociis a-B eerrimi

418쪽

' DEc Ra Tollv M LIXAR II. cerrimi hostes euaderent.Itaque hanc rationem secutus est. Quindecim assumptis militibus per urbem ambulando, qui primus ei arudinem libbens obuius factus est,hunc protinus obtrunc ri iussit: atque sis citantibus quam ob causam intersectus esset nihil aliud respoderi, quam quod gestas et arundinem. & ita factum est,ut reliqui factiosi arundinem continuo proiicerent. Sed ScEteonicus conuocatis Chiis , ac perpetuo milia tu dissimulata coluratione, pecunias imperauit, quae militib', nequid noui moliretur,distribueretur. Illi quaprimu paruere. & ita comitissime unius suppicio, magnae seditioni occursum est. Si tota legio aut tota cohors defecerit iussu Τribuni,ad

huncinou ad milites,=ioxam pertinere.

lo Orosio, lib. II. cap. IIII.

Icto foedere sub Tullo Hostilio Rege, inter Romanos & Albanos:Fidenates,Veientibus sociis consilii assumptis, sub pacto transitionis inter eos inito,& Metium Sustetium ducem Albanorum, a Romanis desciverant. Τullus, Metio exercituque eius ab Alba accito, suos direxerat aduersus Veientem, Albanos contra legionem Fidenatium collocauerat. Verum ex composito Metius pugnam deseruit, sensim ad montes se cedens, eo consilio, ut fortunam belli experiretur,ac sequereturriqua fortuna rem daret,ea inclinaret vires. Tullus sua virtute atque sapientia nihilominus parta victoria,dum, ut nec, suis

419쪽

D E RE M II. I T A a I. 387 ignorantibus se deseri, auerteretur a certamineae inus,&hostibus circumueniri se a tergo ratis

terror ac fuga iniiceretur: id Albanos suo iuisuct imperio facere clamitat: concione aduocata,

milites quidem nihil peccasse pronunciat: etenim Ducem secutos esse, & Imperatori suo paruisse. At Metium ductorem huius itineris, huius belli mac natorem, ruptorem Albani Romanique scederis, eo siupplicio multatus est, ut qui paulo ante animum inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem gesserat, ita corpus suum passim distrahendum daret,duplicisque nimi noxam poena diuisi corporis expenderet. Itaque duabus admotis quadrisis in currus earum distetus & alligatus Suffetius,in diuersum iter concitatis equis, laceratur, atque discerpitur.Crudelissimum sane suppliciuin, ideoque a Romanis semel usurpatum: ab aliis, & a nobis DPius atque adeo nuper, cum ne hoc quidem immanissimo cruciatu, delictorum atrocitas, immanitas,impietas ullo modo attingi possit.

Aliis pugnantibus exiti; spectare; maior prossitio atque desertis es. ' .

XXX. Ex Herodiano,lib. III. Is illo etiam praelio, quod apud Lugdunum,

magnam tum etiam urbem atque Opulentam,

inter Seuerum & Albinum summa contentio ne pugnatum est:Lqtus,dux exercitus Seueriani fuit. Is euentum pugnae expectasse dicitur, cunctatus de industria, ac retento milite,ut sibimet B i impe-

420쪽

DECRETOR vM Lra xx III imperium vindicaret: itaque non prius in praelium pedem protulisse, quam ei Seuerum ceci

disse falso allatum esset. Hoc merito nomine, rebus omnibus ex sententia compositis, Seuerus Lartum ut proditorem ac perfidum,capite condemnauit. Vbi delinquitur a corpore O uniuersitate, nulla aditior poena es, quam nota aliqua aut infamia, qua

omnes aeque comprehendit.

XXXI. Ex Strabone,lib. v. & ex Aulo Geulio, lib. X. cap. II I. N O N in singulos modo, verum etiam in uniuersos saepe animaduertitur: nec priuati solum, quin & ciuitas,urbs, oppidum capite minuitur, plectitur. cuius rei inter alia multa hoc unum est exemplum. Cum Annibal Poenus,cum eXercitu in Italia esset, aliquoiique pusnas Populus Romanus aduersas pugnauisset: primi totius Italiae,Brutti,ad Annibalem desciverant. Id R inani aegre passi, postquam Annibal Italia decessit, Poeniq; superati sunt:Brutios ignominiae caussa non . milites scribi, nec pro sociis haberi, sed Magistratibus in prouincias euntibus par

re, & praeministrare seruorum vice decreuerunt. Idem & aduersus Picentos &Lucanios obseru tum est,uiatorumque & tabellariorum vice habiti sunt. Quam poenam mereatur,qui militiam detrectat. XXXII. Ex Valerio Maximo, lib. v I. cap. Iri. & Ammiano Marcellino, lib. x v. CAIus

SEARCH

MENU NAVIGATION