장음표시 사용
61쪽
scrimine dirae necessitatis incommodis medeatur. Peroratum cst hactenus ut in parricidam : neque quisquam abnuat , horrendi generis ,infortunium versari in hoc casu. Sed si Vnquam con- . siderari meruerunt incitamenta & itimuli, quibus humanum pectus extra se
rapi potest, hic profecto locus fuit di- li utiae iudicis &aequanimitata. Fueritii: rion stultus. ted , quo in transuersum actus est, impetum omni stultitia comcitatiorem dixeris. Diuturno lentoque malorum auctu , veluti per gradus ad praecipitium propulsius est miserrimus mortalium. Quam inhumana soceri M'socrus feritas fuerit, non opus est argumentis ostendere , si unum illud cogi es : filiae adulescentulae & pulcerrimae,
modo hoc nomine appellari debent siccisoculis exequiasimG. Horum inm res &domi, & domo expulsus pertulit. superuenientibus aliis ex alia calamit
tibus. Carendum erat uxore tanto a
laltu expetita: nullum in iudice , saepe interpellato, auxilium aut serum, spe totiens frustrata, ostendebatur: defece-
62쪽
rant familiares opes , partim apud socrum retentae ; & ille nuper diuitiis in clytus, squalore& moestitia ad similem fortunae suae habitum redactus, digito. Praetereuntium notabatur. Aduersus tot contumelias , angores , necelsitates,
quod potuit remedium iustius minusq; inuidiosum excogitare, quam fugam cum uxore, diuino humanoque iure si-hi debita , summamque per iniuriam intercepta 3 Ab ultimo hoc conatu deiectus, foedo praeterea lictorum agmine circumuentus inter vim & verbera, inter amittendi & habendi acerrimos metus, quid consilii, quid animi retineret, & iuuenis, dramans , dc tot re. rum verborumque acerbitatibus diueia agitatus, Ac tum maxime ira, zelotypia desperatione irritatus t una est , quae praesentioribus stimulis in rabiem ver
sa, naturae dc rationi exitium affert irarquid tot tantiqite motus in uno pecto is Te, Uno tempore, sociatis irritamentis dc turbamentis , non miscerent, con-Cuterent, euerterent 3 Quoquo se υι Pteret, offusa undique casuum ingentium caligo , horror, nox mera , cum
63쪽
mentem animi eripuisset, pro remediis exitium inuenit: & in fatorum ultima, non auribus, oculis, ratione aut se latiuiam competens praecipitat. Nullum est tam immotum aduersus humanos casus clausumque pectus, quin conssilium abfuisse facto , nec ratiocinantis Verba,
sed delirantis exerrantem linguam sonuisse intelligat, & quodam modo sentiat. Hunc pro parricida iudex damna. ret hunc illis asticeret suppliciis, quae cogitatum meditatumque scelus manent At vero immanis casus iaci uita S, noua prudentiae & aequitatis copsilia non suadebat modo, isd expostulabat. Istitur cui ex fatali consternatione rei eunti, & , ut sic dixerim , reuiuiscenti factum suum coeco impetu patratum, in supplicium ingens morteque atrocluS verterat, hunc iudex primo capitalis iudicii horrore perfusum imox ad Id mmnus destinauit, cui sustinendo etiam ex vinculis capitalium rerum consilio de- Iiberato perpetratarum damnatos inluti apud plerosque populos mos est. Nam de parricidii quidem poena nihil attine verba facere: cum Romanis etiam,vn-
64쪽
de exempla seueritatis eius petuntur. ea moderatio placuerit , ut quamuis manifesti parricidii reum, culeo tamen non nisi consessum insuerent. Adde . hantur alia huius generis ad commen. dandam iudicis prudentiam & aequitabtem: plerisque qui aderant cum assensu haec talia audientibus. quamquam unus & alter, miserum quidem illium , sed manifestae & atrocis caedis reum sola tu dicis clementia supplicium meritum euasisse, cum illo , qui ante peroraverat, hactenus disserebant, ut iudiceni
tamen eo nomine reprehendere non flerent. .
Modesto perinsignem ad cogita clum locum demonstrauit postea, cui se tanquam magistro & duci adiunxe
rat, de omni .mquitatis ratione, praesertim in Hudice summa potestate praedito. Sunt quidem , inquiebat, aequita
tis speciminibus & imitamentis plenis simae Romani iuris reliquiae, partemque laudis haud postremam huic nomini debent: sed qui eius argumenti aliqua persecuti sunt nominatim hos percurrebat egregii operis gloriam relique
65쪽
runt vel tibi, vel qui alius palmam in
medio positamiauferre properauerit Neque enim sufficit, aequitatem iudicis per obuia quaedam locorum communium vocabula laudare , sed partite & subtiliter scientiam aequi bonique eo constituere loco oportet, unde iu- . dici in promtu siit animaduertere, quousque bonis moderationis & clementiae rationibus praeter legum imperia o Iscultare, & necessitatem siue tempe- Iare , siue euadere fas sit. Primam &praecipuam huius disciplinae partem Dii uinis tradita literis monumenta in s tuent : multum deinde omnis ant, distatis sapientia erudietur, qui ex Po - tatum, oratorum, Philosophorum, Hi- 1ioricorum , Jureconsultorum scriptis abdita eruere, utilia seligere & compo- heredidicerit. Reperiet etiam, necdu-hito , inexplicabiles quosdam nodos in hoc genere r quibus inspiciendis non utilem, dissolue 'dis irritam colloca- operam, vir prudens forte existimauerit. Alte descendit haec oratio inanImum Modesti, quantumque esset In tali argumento consilii ac doctrinae ἔ 1i-
66쪽
gnatis quasi vestigiis, apud memorem
di cupidum rariorum literarum repraesentauit.
Igitur, cum in Musto . ubi iam
omnes amare eius indolem coeperant, humanitate colloquentium prouocatus, sermonem ordiretur, non alia fuit
eius Oratio, quam quae de interiore studiorum liberalium ratione dubitaret.
aut requireret. Cumque videam , inquit, inanibus vulgo vocibus iactari vana sapientiae simulacra, paene adducor, ut existimem,vere prudentis viri, dc rem
publicam litterarum subsidio recte ge sturi, exempla non magis hodie reperiari, quam Stoicorum olim, tot disputationibus in umbra adornatum sapien tem , in luce atque oculis; ciuitatis conspicere licuit. Bona verba, Modester excepit e Musto vir & natalium honestate,& omni liberali dignaque homine nobi Ii doct rina percepta, maximis rebus tractandis aptissimus, nisi consilio quodani altiore, se arcpublica gerenda remouisset. Minuent & euellent tibi hanc opinionem commentarii Musei nostri, in quibus ad instituendam huius temporis histo.
67쪽
historiam , nihil rerum aut hominum praestantium praeteritur, quin incorrupta testium aut monumentorum fide in apparatum quendam cogatur. Dabo tibi e Germanis tuis tres viros, non ad sui tantum, sed omnis aeui exemplum dc memoriam illustres. Sunt equidem, nec ignoro, & alii, in aulis Principum, in Curiis Rerum publicarum, nulla bona arte ad ornandum , quem tenent, locum destituti. Sed quid attinet, omnes enumerare ' Dicam de illis, quorum in sinu & familiaritate, cum peregrinatiopibus operam darem, ea potui animadvertere & cognoscere, quae en instrumento Musei nostri, quo de coeperam loqui, pulcerrimum locum siuo merito obtinerent. Incipiam signa & notas ponere : non latebunt te nomina, quae istis meritis debeant assignari. Princeps est nemini in Germania secundus auctorit
ιLia rerum Vsu, summa prudentia,
ammodissimorum silauitate: , ne laudum maiorum parum videar meminisse , Germanicae pacis ac tranquillitatis solicita, constanti, fidelique tutela. Iam bello omnia apud vos arde-E rent,
68쪽
Tent, puto, quod mota iisdem omini hos, quibus paulo ante, sidera manifestimimis tempestatis luctuosae indiciis fgnificabant: nisi Deus hunc saeculi scii Nestorem, hunc Quietis publicae custodem ac genium salutarem, ad prouidendum, ne quid respublica detrimenti caperet, auspiciis altioribus, exemplo singulari excitasset. Apud tanti Herois latus vidi versari ministrum, ad sustineridas maximarum rerum curas omnibus
ingenii animiq;dotibus instructissimum Porrecta in abditos negotiorum recessas sollertia, expeditum in impeditis iudi Cium , prouisio extemporalis futuri; consultatio inter praerupta & mollia, re
cte destinata, mature librata, cordate expromta: cuncta haec, inquam, non com- munibus enuntianda vocabulis nomina, litoris exquisitis&interioribus, tanquam spiritu & anima ad felicitatem dc
decus nostrae aetatis temperantur. Irta
huius vita atque actibus, Modeste, melius quam in ullis libris ac sermonibus eruditorum, semel ac penitus licet perspicere, quaenam sit illa ciuilis prudentia, quam cum Veteres omnibus & hominibus
69쪽
minibus & negotiis moderari dixerunt, eadem opera de ingenii & doctrinae tali
grauitate, qualem tibi demonstro, cogitarunt. Animus sine fastu alte situs, magnitudinem suam candore, naturae bonitate tuetur: omni bitique tricis aulicis,
ct dissidendi concertandique libidine superior, facile nubeculas minutiarum dc argutiarum, quae nonnullis pro sapientia sunt, vel illustrat, vel dissipat. inicquid praeclari in Omnis sapientiae monuis mentis occurrit, statim scholam & vmbram exuit, statim usui & decori publico sacrum est, ubi in huius viri studia in-
cidit, aut sub eius manum succedit. Saepe animaduerti, viros varia eruditione celebres, quibus impense fauet, obstupescere illis sermonibus, qui vel ignota patefacerent , vel notis exploratisque nouam & ciuilem formam darent; ipsumque animum vigore quodam dc laetioris genii luce pernanderent. Adeo& doctiores , & ad sua quisque munia alacriores ab eo discedebant. Neque
enim priuatim sui dissimilis esse potest, qui in publico sui Principis amplissimoque patriae negotio peritorum actiones E , ' accuis
70쪽
accurata norma dirigit ; industriorum labores certis disponit partibus , idoneis describit limitibus; doctorum placita ad
praesentes vitae usus, prudentum sententias ad salutis publicae modulos exigit. Hunc non ingenium modo suum , ut nonnemo veterum loqui instituit, sed naturam uniuersam, sed scientiam omnem, in promtu habere dixeris. Magna siliat, quae sustinet, sed maioribus par est. Imo in paucissimis illis, quorum vix singulis aetatibus, singulis populis unum contingere videmus, ingeniis, hoc reponi debere, nunquam dubitaui: cum sic opera eius consiliaque, &qvic quid supra fortunam est, suspexi, ut plerique splendorem generis, muneris di
gnitatem , formae auctoritatem mira ibantur. Nulla erat mora, quin agnosceret extemplo his indiciis, hilarique an, mo&Ore praedicaret Modestus, summi Principis summum ministrum , Eminentissimi Electoris Moguntini Boine- bourgium. Hic est ille , aiebat, quem non visum equidem sed fama hactenus illustrissimi nominis cognitum, toto animo venerandum , omnique studio intel-
