Fontes iuris ecclesiastici antiqui et hodierni edidit Ferdinandus Walter

발행: 1862년

분량: 618페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

531쪽

LTXXIII. CONSTITUUO DE APPELLATIONIBUS A. 1742. 517

Provincialia, et Synodalia jamdiu coacta non sunt, nec ulla is eirco facta dignoscitur Judicum electio: pro injuneta humilitati nostrae omnium Ecclesiarum solicitudine, Archiepiscopos, et Episcopos in Domino jugiter hortamur, et obtestamur, ut sublatis quibusvis impedimentis, eadem Concilia, sicubi commissa

sunt, quamprimum haberi curent; interim Vero cum consensu

suorum Capitulorum Judices eligant, et Nomina Electorum in Albo redacta Nobis remittant ; et si mori aliquem contingat, alios cum Consilio Capituli sufficiant, suffectosque Nobis inditate denuncient. Quo autem ad Numerum eligendorum, etsi Tridentini Decreto cautum sit, quatuor saltem in unaquaque Dioecesi eligi debere, plures nihilominus eligi volumus, si Dioecesis amplitudo, aliaeque peculiares circumstantiao id probe exposcere Videantur.

g. 6. Monitos tamen esse volumus Locorum ordinarios,

quod licet ad tramites praemissae Decretalis Bonisaeii VIII., cui etiam consona sunt disposita a Tridentino, facultas judicandi tribuonda sit Personis, Dignitato aliqua Ecclesiastica, Personare, vel Canonicatu Cathedralis Ecclesiae insignitis; hujusmodi qualitates ita esse accipiendas, ut non desit in persona ad hoc munus assumenda, altera potissimum requisita qualitas Doctrinae,

et idonestatis, in qua summa Negotii est constituta. Hoc pacto designati, et olecti Judices Nostro Supplicum Libellorum Secretario denuncientur ab Ordinariis, vel immeditate per se ipsos, vel mediate per suos in Urbe Negotiorum Gestores: Nostraeque erit vigilantiao solerter cavere, ne imposterum ab Osficialibus nostrae Curiae ad id Deputatis, Causae aliis, quam dictis Iudicibus, delegentur. Quae quidem dum Vobis, Venerabiles Fratres, per haec Apostolica scripta nota esse volumus, in felicitatis auspicium, et paternae dilectionis pignus, Apostolicam B nedictionem vobis impertimur. Datum Romae apud S. Mariam

Majorem die T. Augusti 1741. Pontificatus Nostri Anno II. LXXXm. Benedicti XIV. constitutio tortio Kal. Aprilis 1742 data de appellationibus et inhibitionibus conco dendis vel denegandis. Benedictus Episcopus Servus Servorum Dei. Ad Perpetuam Rei Memoriam. Ad militantis Ecclesiao regimen nullo meritorum Nostrorum sus,agio, sed imperscrutabilis consilii altitudino ovocati,

532쪽

518 LXXXIII. CONSTITUTIO DE APPELLATIONIBUS A. IT42. inter graves curas, quas aSsidue pro Nostro munere sustinemus

postrema illa non est, in quam totis viribus Nobis incumbendum esse ducimus, ut graVes nimium, diuturnae, nulloque umquam tempore intermissae Episcoporum, aliorumque ordinariam Jurisdictionem habentium querelae adversus Majora Tribunalia, atque illa etiam Nostrae Romanae Curiae, propositae, tandem

compeScantur.

g. 1. Intimo siquidem animi Nostri moerore, cum in minoribus adhuc essemus, jamdiu intel leximus, plerosque Locorum ordinarios conqueri, Sensim abusum irrepsisse, quod ad malitiosam petentium Suggestionem, a Patriarchis, Metropolitanis, Sanetae Sedis a latere Legatis, et diversis dictae Romanae Curiae Judicibus, Inhibitiones sine delectu Causae, et rei, de qua agitur, examine, passim concedantur; Et quamvis in more positum sit, dictas Inhibitiones indebite expeditas pro causae meritis revocari, et aboleri; remedium tamen inflicto vulneri non satis esse dicunt, cum interea oporteat Episcopos, Hiosque imseriores Iudices, in ipso causarum, et Judiciorum curau, otiosos immorari, jus suum judicialiter asserere, et Vindicare, et &d comtinendos in officio Populos gravia saepe incommoda, et dispem dia subire. g. 2. E contrario Nobis quoque, dum etiam in minoribus

essemus, Superiorum Judicum responsiones audire contigit, asserentium, memoratas querelas inanes esse, nec ulli innixas sundamento, utpote ex hac unica re causam, et Originem habentes,

quod inferioribus grave est obedientiae, ac subjectionis jugum erga majora Tribunalia, ipsisque nimis displicet, sibi subditis

appellationis beneficio succurri. g. 3. Porro cum lacile haec dissidia componi, et succrescentia litium semina avelli possint; si, quae a Sacra Tridem tina Synodo, ab Apostolicis Constitutionibus, et Congregationum Decretis provide sancita sunt, debitae executioni mandentur : Nos idcirco ad conservandam Ecclesiae disciplinam, restituendamque Tribunalibus formam eisdem canonicis legibus consentaneam, pro credito Nobis Apostolicae servitutis ossicio,

opportlino duximus consulendum.

g. 4. Inhaerentes itaque Decretis ejusdem Sacri Concilii, necnon Congregationis Episcoporum, et Regularium, jussu, et approbatione reo. mem. Clementis ΡΡ. VIII. Praedecessoris

Nostri alias editis die XVI. Oetobris MDC.; Itemque aliis Comgregationis particularis, jussu pariter, et approbatione sel. Tec.

533쪽

LxXXIII. CONSTITUTIO DE APPELLETIONIBUS A. 1742. 519

Urbani PP. Vm. similiter Praedecessoris Nostri, promulgatis dio V. Septembris MDCXXVI. eoremque declarationibus nuper superadditis a piae mem. Benedicto XIII. etiam Praedecessore Nostro in Appendice Concilii Romani; aliisque Apostolicis Comstitutionibus, hac de re alias editis, et innoVatis, et praesertim Constitutioni piae mem. Gregori XV., quae incipit: Uscrut bili, sub Datum Romae apud Sanctum Petrum Anno Incarnationis Dominicae MDCXXII. nonis Februarii. g. b. Districto praecipimus, et mandamus, ne deinceps ab exequutione Decretorum dicti Sac. Concilii Tridentini, in omnibus illis causis, et negotiis, in quibus exequutio hujusmodi Episcopis, et Locorum ordinariis, etiam uti Sedis ApostolicaoDelegatis, ab eodem Sacro Concilio, vel dictis Apostolicis Comstitutionibus, appellatione, vel inhibitione quacumque postposita, commissa est, appellatio aliqua in Tribunalibus praedictis recipiatur, vel Inhibitiones, Citationes generales, Vel speciales, cum Commissione inserta, Monitoria, et alia hujusmodi, per quae

dietorum Decretorum exequutio retardetur, aut Processus adulteriora in eadem exequutione suspendatur, aut impediatiu ,

quoquo modo concedantur.

g. 6. Itaque a quibuscumque Mandatis, prohibitionibus, provisionibus, et statutis tam in Visitatione, quam extra, pro Divino Cultu conservando, et augendo, et praesertim circa ea, quae observanda, et evitanda sunt in celebratione Missae, aut alio quovis modo respiciunt exequutionem Decreti Sae. Concilii Sess. 21. de Reform. cap. 8., et sess. 22. in Decret. de obserV. et evit. in celebrat. Miss. g. 7. Item a Decretis cogentibus Clericos tam Saeculares, quam Begulares, etiam Monachos, et exemptos, ad publicas Processiones, servata tamen forma Constitutionis san. mem. Pii V.,

quae incipit: Et si Mendicantium: Prout etiam a Decretis, et provisionibus super praecedentia inter Personas Ecclesiasticas tam Saeculares, quam Regulares in eisdem Processionibus, vet sociatione Defunctorum, delatione Umbellae, et hujusmodi: Necnon super obsereatione Censurarum, etiam Episcopalium, et Festorum Dioecesis, juxta dispositionem ejusdem Sacri Con-eilii sess. 25. do Regular. cap. 12. et cap. 13. g. 8. Item in omnibus iis, quae ad curam Animarum, et Sacramentorum administrationem quoquo modo pertinent, et praesertim adversus Monitiones, Censuras, aut alias proVisiones , per quas Parochi, aut alii Curam Animarum exercentes,

534쪽

520 LXXXIII. CONSTITUTIO DE APPELLAΤIONIBUS A. 1742. diebus saltem Dominicis, et Festis solemnibus Plebes sibi commissas salutaribus Verbis pascere compellantur, docendo ea, quae ad salutem necessaria sunt, juxta Decretum Sacri Concilii sess. 5. de Resorm. cap. 2. g. 9. Item adversus deputationem Vicariorum etiam perpetuorum, cum assignatione Congruae, per quos Cura Animarum exerceatur, quoties plura Beneficia Curata ex Dispensatione Apostolica ab aliquo obtineantur; Vol quoties eadem Beneficia Curata Cathedralibus, Collegiatis, seu aliis Ecclesiis, vel Monasteriis, Beneficiis, seu Collegiis, aut piis Locis quibuscumque perpetuo unita, et annexa reperiuntur; juxta praescriptum dicti Saeri Concilii sess. 7. de Reform. cap. b. et c. 7., et juxta Constitutionem san. mem. Pii V. quae incipit: Ad exequendum.

q. 10. Item adversus Visitationem Beneficiorum Curatorum , ut supra, perpetuo unitoriam, necnon quarumcumque Ecclesiarum quomodolibet exemptarum, prout etiam adversus Do- creta, et pro istones ab Ordinario capiendas, ut quae in eis reparatione indigent, reparentur, et Cura Animarum, si qua illis imminet, aliisque debitis obsequiis minime defraudentur, juxta dispositionem Sacri Concilii eadem sess. 7. de Relarm. cap. 8.,

et sess. 21. cap. 7.

g. 11. Item a Decretis, seu Mandatis, per quae Episcopi etiam. uti Apostolicao Sedis Delegati, 'in Ecclesiis Parochialibus, aut Baptismalibus, in quibus Populus ita numerosus est, ut unus Rector non possit sufficere Ecclesiasticis Sacramentis ministrandis, et Cultui Divino peragendo, cogant Rcctores, Vel alios, ad quos pertinet, sibi tot Sacerdotes ad hoc munus adjungere, quot sufficiant ad Sacramenta exhibenda, et Cultum Divinum celebrandum: Aut etiam invitis Rectoribus, procedant

ad constitutionem novarum Parochiarum, cum assignatione QOm-

petentis portionis, ubi ob locorum distantiam, sive difficultatem, Ρarochiani, sino magno incommodo, ad percipienda Sacramenta, et Divina Osficia audienda accodere non possunt; Vel denique propter paupertatem, et in caeteris casibus a jure permissis, deveniat ad uniones perpetuas aliorum Beneficiorum simplicium, non tamen Regularium, juxta dispositionem Sacri Concilii sess. 21. de Reform. cap. 4. et cap. b. et sess. 24. similiter de Re-

g. 12. Item a deputatione Coadjutorum, aut Vicariorum pro tempore, Vel aliis provisionibus ab Episcopo capiendis, etiam

535쪽

LXXXIII. CONSTITUTIO DE APPELLATIONIBUS A. 1742. 521 tanquam Apostolicae Sedis Delegato, quando. illiterati, et imperiti Parochialium Ecclesiarum Rectores sacris minus apti sunt officiis; cum assignatione partis fructuum pro sufficienti illorum

victu : Necnon a suspensione, atque etiam a privatione illorum, qui turpiter, et scandalose Vi runt, et postquam praemoniti sunt, In sua nequitia incorrigibiles perseVerant, juxta praescriptum ejusdem Concilii d. sess. 21. de Relarm. cap. 6. g. 13. Item a translatione Beneficiorum simplicium, etiam Jurispatronatus, ex Ecclesiis, quae Vetustate, vel alias collapsae sint, et ob eorum inopiam nequeant instaurari, Vocatis iis, quorum interest, in Matrices, aut alias Ecclesias, cum omnibus emolumentis, et oneribus: prout etiam a Decretis cogentibus Patronos, Rectores, Benefietatos, aut Parochianos, sive Populum, ad resectionem, et instaurationem Ecclesiarum Parochialium, gervata forma Sacri Concilii d. Sess. 21. cap. 7. q. 14. Item a censuris, sequestratione, et subtractione fructuum, aut aliis quibuscumque proVisionibus, pro cogendis ad residentiam Parochis, caeterisque omnibus, quibus Cura Animarum

incumbit, juxta Decretum ejusdem Sacri Concilii sess. 23. do

Resorm. cap. 1.

g. 15. Item a denegatione, revocatione, suspensione, Vel restrictione, et limitatione facultatis audiendi Consessiones, respectu eorum, qui Parochiale Beneficium non obtinent, etiam si suerint Regulares, pro excipiendis Consessionibus Saecularium, juxta ordinationem Sacri Concidit Aess. 23. cap. 15., et Praedecessorum Nostrorum Constitutiones, ac praecipue illam sel. roc.

Clementis X., quae incipit; Superna. g. 16. Item in illis Civitatibus, aut Locis, ubi vel Parochiales Ecclesiao certos non habent fines, nee earum Rectores proprium Populum, quem regant, sed promiscue petentibus S cramenta administrant, Vel etiam nullae sunt Parochiales, a divisione, seu distinctione Parochiarum, earumque ordinatione, sive institutione in titulum perpetuum, juxta Decretum Sacri Concilii sess. 24. de Resorm. cap. 13. g. 17. Item a deputatione Vicarii, Vel oeconomi, cum assignatione Congruae, pro tempore, quo Vacat Ecclesia Parochialis: Prout etiam ab indictiono Concursus, relatione examinatorum, ne non praelectione, et provisione Episcopi in eodem Concursu, juxta definitionem Sacri Concilii eadem sess. 24. do

Reform. cap. 18.

g. 18. Item a Mandatis, seu Decretis inhibentibus prae-

536쪽

522 LXXXm. CONSTITUTIO DE APPELLATI0NIBUS A. 1742. dieationem, vel publicas lectiones, aut coercentibus, vel punientibus quoscumque, etiam exemptos, tam Seculares, quam Regulares , qui in alienis Ecclesiis, quae suorum ordinum non sunt, absquo Episcopi licentia, et in Ecclesiis suis, aut suorum ordinum, non petita illius benedictione, aut ipso contradicento, praedicare praesumpserint; juxta decretum Sacri Concilii sess. 5. do Resorm. cap. 2., et Sess. 24. Similiter de Besorm. cap. 4. et Constitutionem piae mem. Gregorii XV., quae incipit: Uscrutabili g. fin. una cum declarationibus contentis in Constit.

Clementis PP. X., quae incipit: Superna. g. 19. Et generaliter in omnibus iis, quae pertinent ad

Curam Animarum, et rectam Sacramentorum administrationem, adversus Visitationem, correctionem, coercitionem, et quascumque alias provisiones Episcopi Dioecesani, etiam quoad exemptos, sive Saeculares, Si Vc Regulares, juxta Iaudatam Consi, tutionem Gregorii XV., quae incipit: Inscrutabili.

g. m. Item advorsus quascumque Provisiones, et Decreta pro conservanda, aut restituenda clausura Sancti- Monialium, aut pro correctione, seu punitione eorum, qui circa Personas intra Monasteria degentes, aut circa Clausuram, vel circa Bonorum administrationem deliquerint. Prout etiam ab examine pro approbatione, vel reprobatione Consessariorum sive Regularium , Sive Saecularium, quomodocumque eXemptorum, Et tam ordinariorum, quam extraordinariorum, pro excipiendis

Consessionibus Montalium, etiam Regularibus subjectarum: Bidemque a Decretis, vel aliis quibuscumque provisionibus cogentibus Administratores, sive Saeculares, sive Regulares quomodolibet exemptos, ad reddendam singulis annis rationem Bonorum ad Monasteria Sancti-Monialium hujusmodi pertinemtium : Αc demum a quibuscumque Decretis super amotione Capellanorum, Sacristarum, et aliorum quorumcumque Osficialium, et Ministrorum, tam Saecularium, quam Regularium, ipsius Monialibus, vel eorum Ecclesiis inservientium, juxta dispositionem

Sacri Concilii sess. 25. de Begular. et Montal. cap. 5. cap. 9. et cap. 10. Semata tamen, quoad Regulares, et exemptos, forma praedictae Constitutionis rec. m. GregoriiXV., quae incipit: Inscrutabili g. 21. Item adversus pastoralem Visitationem Dioecosis, et praesertim Monasteriorum Commendatorum, Abbatiarum, Prioratuum, et Praepositurarum, in quibus non viget Regularis observantia, necnon Beneficiorum, tam Curatorum, quam non Curatorum Saecularium, et Regularium qualitercumque com-

537쪽

LXXXm. CONSTITUTIO DE APPELLATIONIBUS A. 1742. 523 mendatorum, etiam exemptorum: Ρrout etiam ab exequutiono eorum, quae in ipsa Visitatione mandata, decreta, aut judicata fuerint. Necnon similiter a quibuscumque Decretis, et Provisionibus, etiam extra Visitationem, pro conserVatione, Vel reparatione Ecclesiasticae Disciplinae, quoad Vitam, mores, et honestatem quorumcumque Clericorum, luxum, comessationes, choreas, lusus, crimina, et Saecularia negotia fugienda, atque ovitanda ; juxta plura Decreta dicti Sacri Concilii, et praesertim

sess. 6. de Besorm. cap. 4. SESS. 13. Cap. 1. SeSS. 14. Cap. 4. Sess. 21. cap. 8. SeSS. 22. cap. I. , et cap. 8., et Sess. 24. cap. 10. adsormam tamen Decretorum Sae. Congr. Episcoporum de mandato san. mem. Clementis VII. editorum Ann. MDC. g. 22. Item a Decretis cogentibus Praesentatos, electos,

vel nominatos a quibusvis Ecclesiasticis Personis, etiam Nostris et Sedis Apostolicao Nunciis, ad quaevis Ecclesiastica Beneficia, ad se subjiciendum examini ordinarii, antequam instituantur,

confirmentur, Vel admittantur, quemadmodum cavetur Sess. 7.

de Resormat. cap. 13. g. 23. Item a denegatione Sacrorum ordinum, Vel adscensus ad alios Majores; prout etiam adVersus suspensionem ab Ordinibus jam susceptis, ob crimen occultum, Si Ve eX informata conscientia, juxta dispositionem Sacri Concilii sess. 14. do

Relarm. c. 1. et cap. 3. et SOSS. 21. cap. 1. et Segs. 23. cap. 16.

g. 24. Item a praefixione termini, intra quem Regularis Episcopo non subditus, qui intra Claustra Monasterii degat, et extra ea ita notorie deliquerit, ut Populo scandalo sit, a suo Superiore puniri debeat, ac de punitione ipse Episcopus certior fieri, juxta Decretum Sacri Concilii sess. 25. de Regular. cap. 14., et Const. sel. recor. Clementis PΡ. VIII., quae incipit:

Suscepti muneris: Necnon adVersus punitionem, et correctionem eorumdem Regularium, qui circa Personas intra septa degentes , aut circR Clausuram ipsam deliquerint; juxta praedictam Constitutionem Gregorii XV., quae incipit: Inserutabili. g. 25. Item a Censuris, aut aliis provisionibus contra Concubinarios, et praesertim Clericos etiam retinentes domi, aut extra, Mulieres suspectas; juxta praescriptum Sacri Concilii sess. 24. do Resor. Matrim. cap. 8. et seas. 25. de Resor. cap. 14. g. 26. Item adversus privationem Privilegii Fori, et alias provisiones contra Clericos non incedentes in habitu, et tonsura, et in aliis casibus a Sacro Concilio praescriptis sess. 14. do Re

538쪽

5M LXXXIII. CONSTITUTIO DE APPELLATIONIBUS A. 1742. g. 27. Prout etiam ab examine, approbatione, Vel reprobatione Patrimonii Sacri, Pensionis Ecclesiasticae, aut beneficii, quoad Clericos promovendos ad Sacros Ordines; juxta dispositionem ejusdem Concilii sess. 21. de Resorm. cap. 2. g. 28. Item adversus convocationem Capituli, quam faciat Episcopus ad aliquid deliberandum, et juxta vota ipsorum Capitularium concludendum, quoties de re ad suum, vel suorum commodum spectante non agatur ; juxta Decretum Sacri Concilii sess. 25. de Re rm. RI'. 6. g. m. Item a Mandatis, seu Decretis super conversione tertiae partis fructuum, et quorumcumque proventuum, et Ob- ventionum, tam Dignitatum, quam Canonicatuum, Personatuum,

portionum, et officiorum, in distributiones quotidianas, earumque divisione inter Dignitates obtinentes, et caeteros Divinis interessentes, in Ecclesiis tam Cathedralibus, quam Collegiatis, in quibus nullae sunt distributiones hujusmodi quotidianae, vel ita tenues, ut verisimiliter negligantur; juxta Constitutionem

ejusdem Concilii sess. 21. de Reformat. cap. 3. et sess. 22. Ai- militer do Resor. cap. 3. g. 30. Item adversus exercitium facultatum Episcopis competentium Eupor executione omnium piarum dispositionum, tam in ultima Voluntate, quam inter vivos, in casibus a Jure concessis, juxta dispositionem Sacri Concilii sess. 22. de Reform. cap. 8. g. 31. Item a Visitatione Hospitalium, Collegiorum quorumcumque , et Confraternitatum Lateorum, Eleemosynarum, Montium Pietatis, sive Charitatis, et omnium Piorum Locorum quomodocumque nuncupatorum, etiamsi eorum Cura ad Laicos pertineat, aut exemptionis Ρrivilegio sint munita: Ac denique a cognitione, et exequutione eorum omnium, quae ad Dei Cultum, aut Animarum salutem, seu Pauperes sustentandos instituta sunt juxta dictum Decretum Sacri Concilii sess. 22. do Ro-

g. 32. Item a Docrotis, seu Mandatis cogentibus Administratores tam Ecclesiasticos, quam Laicos, etiam exemptos, F bricae cujusvis Ecclesiae, etiam Cathedralis, Hospitalis, Con- fraternitatis, Eleemosynae, Montis Pietatis, et quorumcumque Piorum Locorum, ad reddendam singulis annis ipsi ordinario rationem suae administrationis, nisi aliud in institutione, et ordinatione talis Ecclesiae, seu Fabricae expresse cautum fuerit; juxta Decreta Sacri Concilii sess. 7. de Resom. cap. 15. et SeSS. λ

539쪽

LXXXIII. CONSTITUΤIO DE APPELLATIONIBUS A. 1742. 525 g. 33. Item a Decretis compellentibus Notarios, etiam Apostolica, Imperiali, aut Regia auctoritate creatos, et scribentes in Causis Ecclesiasticis, vel Spiritualibus, ad se subjiciendum ex mini : Eorumque remotione, vel suspensione in casu delicti, vel imperitiae; juxta praescriptum Sacri Concilii dicta sess. 22. cap. 10. g. 34. Item ab erectione Seminarii, et taxatione quarum- eumque Dignitatum, Personatuum, officiorum, Praebendarum, Ρortionum, Abbatiarum, et Prioratuum cujuscumque ordinis, etiam Regularis, Hospitalium, quae dantur in titulum, vel administrationem, et Beneficiorum quorumcumque, etiam Re larium, etiam Jurispatronatus, etiam exemptorum, etiam nullius Dioe-eesis, vel aliis Ecclesiis, Monasteriis, Hospitalibus, et aliis quibusvis Locis piis, etiam exemptis, annexorum, ne quorumcum que aliorum Ecclesiasticorum reddituum, seu proventuum ad Fabricas Ecclesia1nam, Confraternitates, et Monasteria omnia, non tamen Mendicantium, pertinentium, necnon Decimarum quacumque ratione ad Laicos, atque etiam Milites cujuscumque Militiae, aut ordinis, Hierosolymitano excepto, spectantium, pro ejusdem Seminarii manulentione: Prout etiam ab unione, et applicatione aliquot Beneficiorum simplicium; necnon a Decretis cogentibus eos, qui Scholasterias obtinent, vel quibus lectionis, vel Doctrinae munus est annexum, ad docendum per se ipsos, Vel idoneos Substitutos; et generaliter a Mandatis, et provisionibus, quae quoquo modo respiciunt Curam, directionem, et administrationem Seminarii, plenamque exequutionem Decreti editi a Sacro Concilio super collegio Puerorum in singulis Cathedralibus instituendo, sess. 13. de Reform. Cap. 18. g. 35. Item a Mandatis, seu Decretis cogentibus oecon mos, Vicarios Capitulares, ad reddendam rationem Administrationis per eos gestae Sede Episcopali vacante, juxta praescriptum sacri Concilii sess. 24. de Resorm. cap. 16. g. 36. Item a comminatione excommunicationis a Jure t tae, et a Sententia excommunicationis latae ab homine, suspensionis, et interdicti, nisi appellatio suerit interposita ex capite nullitatis: Et e converso a Sententia absolutionis ab eisdem Censuris Ecclesiasticis. g. 37. Et generaliter ab exequutiono aliorum quorumcumque Decretorum dicti Sacri Concilii Tridentini, Episcopis, atque ordinariis locorum demandata ab ipso Concilio, et in Comatitutione sel. reo. Ρii Papae IV. quae incipit: Benedictus Deus. g. M. Volumus, praecipimus, et mandamus, quod ab Ar-

540쪽

526 LXXLIV. CONSTITUTIO DE APPELLATIONIBUS A. 1742. chiepiscopis, Patriarchis, seu Primatibus, aliisque Judicibus Εο-clesiasticis, etiam Nostris et Sedis Apostolicae Nunciis, vel dolatore Legatis, otiam Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, atque etiam Camerae nostrae generali Auditore, Signatura Justitiae Praesecto, caeterisque Judicibus Romanao Curiae, eorumque Vicariis, et officialibus, Citationes generales, vel speciales cum Commissione inserta, Monitoria, et alia hujusmodicum Inhibitione, per quam exequutio Decretorum, Mandatorum,ot Provisionum hujusmodi retardetur, suspendatur, aut impediatur, minime concedantur, et quatenus nunc, aut imposterum

concessa suerint, nullatenus inhibeant, atque ab Episcopis, aliis- quo Locorum ordinariis impune sperni possint; quacumque Consuetudine etiam immemorabili, vel quovis Privilegio, aut stylo concedendi Inhibitiones in Causis praedictis, tametsi temporarias, penitus Exclusis. Nos enim Citationcs, et Monitoria, aliter

quam ut praefertur, concessa, Vel imposterum concedenda, nulla,

atque irrita declaramus, et pro nullis, atque irritis haberi volumus, et mandamus: Decernentes, quod adversus Decreta, Mamdata, et Provisiones ejusmodi, quas, vel quae ab Episcopis, aliisque Locorum ordinariis fieri, vel capi contigerit in Causis, et no-gotiis praedictis, vel simplex dumtaxat, et extrajudicialis Recumsus per viam supplicis libelli, ad Nos, et Successores nostros Romanos Pontifices, Vel respective, et juxta Causarum naturam, et qualitatem, Appellatio ad quos de Gre, in solo devolutivo, et sine retardatione, vel praejudicio legitimae exequutionis, recipi, et admitti possit. g. 39. Quoniam vero in hisce ipsis negotiis, et Causis, in quibus Inhibitiones Canonicam exequutionem impedientes, aut suspendentes, concedi non debent, dari possunt casus, qui per ipsum Sacrum Concilium Tridentinum, vel juxta ejus Mentem,

per Apostolicas Constitutiones, et Sacrarum Congregationum declarationes, aut communem Doctorum Sententiam, a praefata generali regula de non concodendis Inhibitionibus, eisque posthabendis, excipiuntur, quique ut plurimum non aliter, quam prudenti Judicis arbitrio secundum particulares Facti circumstantias aestimari possunt: Hinc Nos, ne sub ejusmodi praetextu, Inhibitiones, ut supra prohibitae, vulgo, et sine ullo delectu etiam in Casibus non exceptis concedantur: Statuimus, et mandamus, quod in diotis Causis, et negotiis superius expressis, Metropolitani , Patriarchae, Primates, aliique Judices praedicti, et

praesertim .Camerae nostrae generalis Auditor, ejusque Locum-

SEARCH

MENU NAVIGATION