Idea principis christianopolitici symbolis 101. expressa, á Didaco Saavedra Faxardo, equite, &c. Ab innumeris priorum editiorum mendis expurgata

발행: 1660년

분량: 667페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

AD BINEVO IVM LECTOREM. Ubeo, scribendo per interualla quietis tempore ; quae

per viam in itineribga, cum animo fueram meditatus quoties assidua illa cum Rege nostro Catholico , ejusque Mini stris per litteras Communicatio dc negotia alia publica , quae mini in- Cumbebant, otii aliquid de spatii concesserant. Crevit sensim hoc opus ; dc tametsi saris viderem multa ei ad perfectiouem deesse, Proptereat quod ea animi quiete dc continuata ingenii

Contentione elaboratum non

sit, quanto opus foret, ut partes illius omnes Utae inter se, re numeris suis expletae essent ; licet etiam nec illud me lateret, pra-cipere, quatis debeat esse Princeps , puclchrum quidem , sed suerosum , ae prope superbum :debustamen hoc Amicorum

precibus quae plurimum semper valent apud me ) ut

illud tandem in lucem emitterem. Quanquam & amo rem illum a natura institum cli Steri omnino non debeo, quo pleriqtie omnes compa irati sic sumus , ut non ingenii minus , quam Naturae Partus , quoad fieri potest, fovere dc vindicare ab interitu cupiamus Non ego haec

scribo. ut errores excusem:

quomodo enim satis id potero e sed ut facilius apud alios veniam merear, qui

a Plia. Iun. lib. 3.eP. I sa

non nisi bono inductus zelo

inter tot ac tantas occupationes, labores re pericula hanc 'ualemcunque perco lui scriptionem , ut si quis forte ex ea enasci posset fructus, is Principi ac Domino

meo cederer; dc ne una mecum emorerentur tot longo rerum usu a me partae e perientiae, per annos quaintuor dc triginta , quos post exacta quinquennalia in Universitate Salmanticensi studia in praecipuis Europaeaulis transegi, publicis semer negotiis occupatuS: naminae Pontificum electioni Romae astiti i interfui Ra. tishonae Electorali convenis tui.quandoFerdinandus III. Augustissimus nunc Imperator , Rex Romanorum

creatus est ; octo deinde Conventibus in Helvetia; rursum Ratisbonae Comitiis Imperialibus Serenissimae Domus & Circuli Burgun- dici cum plena potestate Legatus. 'Quam ob rem si vel unum ex libri hujus monitia dc documentis Politicis ei quoquo modo profuerit. quem regendo utrique orbinatum gaudeo, facile credo, huic meae libertati dabitur

venia.

Nec cuipiam peregrinum videri debet, quod figuris re

Symbolis usus sim : nam haec Deum ipsum auctorem habent. Serpens aeneus a , Rubus

12쪽

AD BENE voLVM LECTOREM. Rubus ardens a, vellus Gedeonis b, Leo Samsonis c, Vestimenta Sacerdotis a , Sponsi blandi Amores e, ec

γη id aliud , quam Symbola

sum, ut nova esset inve tio , num assecurus omnino

fuerim, nescio; multa enim sunt ingenia, quae elabor runt ea in re , dc facile est, ut in coῖitationes easdem

etiam inlcii conspirent plures , quod mihi in hoc ipso

opere non raro accidit, dum

ea Symbola quae a me primum inventa existimabam, apud alios postea reperi, adeoque prorsus omittenda duxi, licet non absque ali-

uo finis mihi propositi di

pendio : nam qui scripserunt ante nos, optimis quihusqne figuris Sc sententiis

usi sunt, quas dum cavere nunc volumus , in ullas forte minus commodas necesse est nos incidere. Idem quoque observa intum a me circa monita

quaedam , dc praecepta Politica , quae licet proprii mei ingenii, quoad inventionem saltem, essent partus , alios tamen poste1 eorundem Ionge antiquiores deprehendi Auctores, quorum nomina idcirco adicripsi in margine , ut suus et- Iam antiquitati honos haberetur. Fuit haec ingenio-

rum, quae prioribus saeculisssoruerunt, felicitas,ut eraeripere possent Successoribus earum rerum gloriam, quas ipsi suopte Marte dc industria erant aliquando invenis turi. Sed re illud operae retium arbitrabar, si telae uic fila quaedam e Corneis hio Tacito intertexerem .

optimo sane principum Magistro, quo accuratius de eorundem Naturis, de aularum dc palatiorum moribus , de hono item dc malo regimine nemo disserit. Huis jus tanti viri documentis alisue sententiis quasi manu uco Principem,quem hisce Symbolis formare est animus, ut pede inossenis legere ei liceat flores ex alieno huc transplantatos viridario. dc expurgatos a veneuo dc spinis , quae aut nativum Q-lum iis conseri interdum , aut horum temporum ad miscet malitia. Porro praecipuas Status regulas in hac secunda editione Scripturae sacrae etiam illustro testimoniis: quae enim Politica in illius fornace excoquitur , ea demum veredi

ci potest , Davide testς.

f LArgentum examinatum probatum terra, purgarum se ptuplum. Cui enim bono M a gister aut profanus aut imissius , ubi Spiritus sanctus octoris officio fungitur Τ . In explicandis ipsis Em A s blema

13쪽

AD BENE voL hiematum figuris longus non sum , ut jucundius Lectori accidat, si eas per se apse intelligat. Et si quid fortis in discursu inspergam

eruditionis, id non est ad ostentandam doctrinam , sed ad illustrandum Principis

animum , atque ut institutio aliquanto suavior st. Opus totum non nisi sententiis constat, re Regulis Stat sis: eae ipsae enim lapides sunt, is quibus politica

construi oportet aedificia. Non eas tamen sic nude re

sparsim propono , sed disecursui in sero, re certis applico casibus, ut pericula devitem, quae ex praeceptis generalioribus creari solent. Dedi praeterea operam,ut stylus esset culrior, absque ramen affectatione, brevisitem dc concisus , sed sine

obscuritate; id quod perdisticile olim judicabat a Floratius , dc cujus ego exemplum hactenus non vidi inadiomate nostro Castellano. Feci tamen ejus rei periculum, quia quod Principibus scribitur, in eo nec clausulis otiosis, nec verbis superstitis est locus In pretio illis tem rus est , ut proinde haud paullum in bonum peccet Publicum , qui inani dc sutili discursu eos a curi gravioribus avocat.

In institutione & regimine Principum non ita me

a Duais brevia esse laboro ,

M LECTOREM. occupo, quin etiam ad Rel- publicas descendam , ad ea rundem incrementa,conservationem dc ruinas, ad sor mandum Ministrum Status, dc prudentem aulicum.

Si in aliquorum interdum me effundo laudes, id aemulationis accendendae fit gratia, non adulandi; a quo Iongissime abesse me fateor: grande enim piaculum foret, adulationes in aes etiam incisas toti orbi proponere, aut illius ipsius me facere

reum , quod tantopere reprehendo dc vitupero in aliis. Si veritatem liberius proloquar , dominationi id tribuendum, cujus ambitio ita penitus insedit in hominum

animis, ut aliter, quam ser-ro dc igne, curari naud pos fit. Doctrina generalis est, si qui tamen reperientur, , qui ob simititudinem morum ahena mus facta sibi objectari putent, quive existiment,

culpari in se , quod in aliis

commendatur, non mea cul

pa id accidet. Si quando Principum actiones improbo , aut de Tyrannis loquor, aut solum de ipsa Principatus Natura rnihil enim novum aut insolans, Principem minimo

malum non optime a*ere, quia aut celatur de veritate,

aut a malis Consiliariis regitur.

Atque

. Tacit, lib. 4. Aturai.

14쪽

AD BEM EvoL Atque illud ipsum de Rehu sputa. velim intelligi, si qua in re reprehendi a me

videantur : nam aut documenta trado de eo, quod plerumque in communitati hus fieri assolet, aut certe non loquor de Rehuspublicis illis coronatis, aut bene constitutis , quae bonorum Regum ac Principum gu- hernandi normam aemulantur. Exemplis usus sum tam antiquioribus , quam recentibus t illis quidem propter auctoritatem; his vero, partim quia ad persuadenaum efficaciora sunt; partim etiam , quia ob temporis er Pinquitatem minus est imis mutatus rerum status , dc minori cum periculo imitari ea possumus , aut majori cum securitate judicium de iis formare politicum dc prudens , quae prima dc praecipua sere est Historiae utilitas. Accedit illud

Etiam , a non adeo virtutAmaa Tacit. liv. q. Ηist.

M LECTOR Marerumque praeciare ge,arum sterile esse hoc faculum. aet non o bona nobis & ρο- steris exempla prodiderit. Et

Irofecto b invidiae Iabes es-

et, si vetera extokeremvε orerentium incuriosi.

Sat scio, Lector henevo Ie , libros ejusmodi, qui de ratione Status tra ant , truncis aut statuis Hispanis E sermos) esse similes, quas in hastiludiis omnes Ianceis impetunt, omnes seriunt. Sat scio, ei qui ialucem meditatur aliquid , atram fuliginem dc praesum obtrectationis esse subeunda sid quod praesenti symbolo declarare volui; ) stare illud non ignoro, quoas uanto fuligo illa, qua typiimbuuntur, obscurior est , re praelum , quo, premum tur arctius , tanto clariores

deinde splendidioresque in Iucem prodeunt.

ι Idem ibid.

15쪽

ERYCI PUTE ANI

Consiliarii ac Historiographi Regii

A. D

Exstabinum Bruxellensem, Regi dei ceps a supremis Geldriae & Tut-phaniae Consiliis, . De Idea Principis Politici. Christiani Ε Ρ Ι S T O L A.

DEA M Principis Politici. Christiani, amo, nissimis Symbolis. doctissimisque Dissertationibus ornatam accepi; dubius , postquam inspicere coepi, ab opere A uetorem , an magis ab Auctore Opus admirarer. Hoc singulare dc eximium plandest, omnisque prudentiae. ac doctrinae facundissimum simulacrum. Ille omni laude major, humani modum ingenii excedit. Minus est; quod vel Nobilitas , vel Dignitas, vel Fortuna dedit. His tamen singulis summum SAAvan RAM esse, mille &mille jam linguis fama loquitur. Et quis aptior Paci tractandae erati Rex noster tali viro potens est. quia tota , ut sic dicam, Pallade armatus. Etiam in verbis arma esse, haec SYMEoa A prorsus divina ostendunt. Eae igitur deliciae meae erunt; & vel ipsas curas mitigabunt. Sic etiam tantum Virum compellare meis audebo Litteris , ac coeleste ingenium ejus familiarius incipiam venerari. Aliud ne jam scribam Satis ista, ut epistolam faciaut. Vale, bc me amare perge. Lovanti, in Arce, v. Noa. Octobris, c αα IO. E I V s.

16쪽

EIUSDEM

POLITICI CHRIS TIANI. .

Illustris e ae Excellentisime Domine, Palladis Deeus, Spes & Fiducia Pacis lSCribendi sibertatem si ingenio tuo plane diiano, is

ab humanitate blandissimo virtutum omnium o namento sumo. Ingenium quidem coelesti quodam

dens, ita pectuου penetraυit me m. ut inflammatus sim, Amori que delicis ab hoe igni deriυem. Humanitas accedit, illa Sapientia aura, Eruditionis anima, erAmorem ad familiaritatem impellit. Video, video, quidquid Sapientia est,quicquid Eruditionis in his Immginibu/,in his Dissertationibus nec minuου dooeor, quam oblector. Cedunt pictura alia: hic nobis Apelles est , qui ingenio mineas, ct colores omnes vincit. Cedant libri: hic nobis Seriptor ea, qui in eisquio totam complexm So

nihil utilim: ubi flores, simuIfructus sunt: in horto horreum, in horreo hortus. Inventurit oeuli delicim sium, divitias animus, is expleritote i. guam nihil igitur ΡΑ-RADrNus , qui 'mbola scripsi Heroica .pasmque estimatur, in medium protulit: quam multa etiam male. Reliqui, constituere hanc amoenitatem conati siunt, vix si usurpare. Nimirum summo hir ingenio opus, quoἀNatura οὐ dedit; summa eruditione, quam industria, rerum, is studiorum ullis. Tua haec glaria est. OVirorum Phoenix, qui uno Volumine, centumque Symbolis comprehendere potuisti, quod aliorum mille librἱ non exsibeant. His es, quisquid ubique ea , quicquid υπ-

17쪽

sa is nostra tempora habent, 'era is profana. Exem

pla velut lamina seunt, sententia velut gemma, Opus t tum non nisi aurum, m omni doctrina censu ct ab omnibud, etiam posteris, aestimandum. Prodeat igitur, ut publicum sit: ut principes omnes doceat, quomodo

τere Principes fini: Ie, aliosque regant . felices Di, se

lices Uero alios suo non minus Exemplo, quam Imperio faciant. Hoc meum nunι votum est. sed tuum bene cium, quod tuo ingenio, suaque Eruditioni is Principes, o PopuIi aereptum ferent. Ita vale , Ex CEL N-TI s s I ME DOMINE, ct ut Amorem Cultumque ternitati tua dedicem , hoc ingenii mei munusculum, velut pignus, admitte. Lovanti, in Arce Regia, Pridie

Nonas Octob. IOC ADIII.

AMplissime & Clarissime Vir, Musarum unica

Gemma,

Haec perlustrantis orbem pulcherrima merceS, ut quemadmodum in nova fulgentia sydera , ita in ce- Iebres illustres viros incidat. prout mihi jam contigit. Etsi enim divinum tui animi vultum doctic sima opera depinxerant scalamus enim genii & ingenii penecillus est in cultum tamen & familiarita tem invida longinquitas averterat; sed cum in has Provincias perveni, propiusque ad te accessi, haec hbenigna humanitate tua merui. & jam Amicum experior , tuaque doctissima & amabili epistola dec ratus sum , ea elegantia, ac venusto styli cultu exarata, ut si ab ea laudes in Symbola inea Politica collatas amovere liceret, millies legerem: sed prohibet pudor. Laudari a laudato, magnae existimationis

est , sed , te laudato & Eruditissimo Viro maximae

. quidem,

18쪽

quidem , velut gloriosum 3c aere perennius monuis mentum: 'uidquid enim profers, avidE Upi Plam

tiniam excipiunt, & aeternitati vovent, & consecrant. Sed licet impares laudes potius oneri quam honori sint, has tamen velut tuae ardentis benevolentiae & amicitiae indices veneror. Abundas laudiis

hus , & tibi & aliis, & non absque foenore & usura

famae eas impertiri potes . quia eum reliquos laudas, ipsemet singulari laudandi stylo & facundia te omnibus laudandum praebes. Vna cum epistola tua accepi Libellum Da BO- SEXTO, munus quidem caeleste, mihi gratissimum. In eo arbiter caelorum & temporum vias Solis meis tiris, annumque componis, & licet superni illius orbis fabrica magis opinioni qnam scientiae subj Ceat, ita compositam crediderim : sin minus, duvinae sapientiae aemulus, quomodo posset aliter construi, ostendis edocesque. Nec minus mihi gratus alter libellus simul compactus, cujus titulus V N vs

A T OMNI s. Symbolum enis est tui divini ingenii, in quo uno omnia sunt: scilicet quidquid doctrinae & scientiarum singuli docti viri hucusque lab re, studio, & ingenio, imbiberunt, in te collectum suspicimus & miramur.Vive igitur seliciter,diuque, 6 hujns aevi, & futurorum gloria, & Patriae decus,

ut a te uno omnes doceamur, & me ama. Bruxerulae xIII. Octob. M. Dc. X LI 1 I.

19쪽

LECTORI

Liberali sed temporis Avaro.

Didaeus, ut populi Re ιmque Monarchida; coe ta fugium humano Iam properare videt

diuo te diva refers 8 quorsum dedueeris 2 inquit Hespitii hoc nostri te remoreriar, Ave. Dixerat illa hiabit tectum revocata, Savedrae Hospitis ρο eari traditur obseqMio ;na DEAM reverenter habet, eatuque redovae Pristiηο - θ has orbi spargit amicus, operΗM lege, quisquis aves : grari neque Munera spernetio itu, a tanta munera tanta DEA.

Anno Christinati 16 s. sextili exeunte Christ.

Adauctus Τhuldenus Populo-Martius. Canonicus Diaconus ad Gradus B. Mariae Virg. Coloniae, professor Lauren

tianus.

Symbola, qua rara arte Politica docte possisti rDAS VERA ct libri sibiste SAVEDRA probas.

Hundus ut exerret, Liber ac Impressio signant: aeuando tuum hae t reo crimine foedat opus. Ergo upum excusa, Lector, fors labe notattim :Si non errasset, fecerat ille minus. Typographiae Woringeno. Hildemanae a Correctura

PETRUS HILDEN I. s.

20쪽

SYMBOLA POLITICA.

NAscitur animus sortis , adeo eum Ipsia anima pectori

'o' paratur aut incitum, moκ sese exserit. industria. Interior ani- Ambobus fratribus Iacobo re Rae dos est iobur illud. atque E utetua ipssi mater uis arena

SEARCH

MENU NAVIGATION