장음표시 사용
211쪽
Interpretatio vero declarat hie , O nune praeceptum non obligare: Idcirco interpretare hoc importat, ut, inspectis rebus, ct singulis circumstantiis,declaretur prae ceptum in hoc casu individuo non obligare . Sic praeceptum v. g. non furandi, declaratur non obligare, ubi agitur de extrema necessitate, vel periculo vitae.
3. Istis adnotatis, dicimus Superiorem posse ex causa rationabili in casu particulari in quibusdam praeceptis Regulae dispensare . Ratio est, quia facultas dispensativa videtur pertinere ad auctoritatem pastoralem, α regitivam gregis; propterea si justa causa petat,potest a Superiore praeceptum moderari,& relaxari:
Dictum est, in quibusdam praeceptis Regula. Quoniam facultas dispensandi,
etiam cum Fratre particulari praesumi. tur denegata, quando ex tenore litterae scandalum , deordinatio, aut decoloratio in Ordine ex transgressione, vel non observantia praecepti generaretur. Ita potestas nulla est in Praelato ad dispensandum in quatuor praeceptis formalibus, in duobus inhibitoriis; quae a Sancto Bonaventura appellantur pracepta eminentia, O manifesta. 6. Ne C
212쪽
PRAE EPTA REGULAE. 27736. Nec dispensari potest in prImariis habentibus vim praecepti, ut,quὸd universi
Fratres teneantur habere anum Ministri Generalem : quod teneantur , uno deposito, alium
eligere. Quod Ministri , in custodes vadant ad Capitulum Generale. Et inde colligitur , quod ex dispensatione super istis maxima in Ordine confusio, dc deordinatio inevitabilis haberetur . Quantum vero ad aequipollentia,
quae nec adeo rigorOSe praecipiuntur, ne que ad commune Religionis bonum Pertinere censentur, potant Praelati dis Pensare circa numerum tunicarum e Circa militatem vestimentorum non tamen ita ut
scandalum generetur circa ealceamenta a jejunia, equitationem , oc similia. 7. Dictum est ex eausa rationabili quia, cum Superiores sint promotores, non dilapidatores, seu dissipatores obser-Vantiae Regulae, sunt inhabilitati ad disipensandum sine justa causa. Ideo ad dispensandum duo cumuolative concurrere debent .
haberi potest, & periculum non est in
II. Causa ra tionabilis, de qua judi-M cium
213쪽
Τir. II. Corus. II. g. V. cium debet ferre Praelatus: cum nullus possit in hac re esse Judex in sua causa. At Praelatus debet ecte oculatus in judicio ferendo, ne illicite, & cum manifesta decoloratione Religionis dispenset. Non enim quaevis parva utilitas, vel necessitas reputatur rationabilis ad dispensandum , sed illa solum, quam non prudentia carnis , sed rationabilis, & urgens conciliat causa: ut, quando rationabiliter impediretur omium,aut spirituale, vel corporale, seu probabiliter timeretur dispendium. Ita Superior potest cum Infirmarici dispensare in jejunio, in calceamentis, in equitatione , &c. Non quia personaliter indiget , sed, ut necessitatibus infirmorum plene satisfacere possit . In hoc casa causa rationabilis est necessitas corporalis aliorum. Item, Religiosus debet vacare a mane usque ad vesperam Concionibus, vel Confessiones audire, quibus si non vacaret, animae plurimorum jacturam paterentur ue potest cum eo Superior
dispensare in jejunio, ne nimis debilite. tur, & incapax reddatur. Et haec est utilitas spiritualis in proximo et ex his ad alia
IS. Superiores vero, in quibus est
214쪽
facultas dispensandi, sunt Generalis, dc
Provinciales, & quantum ad aliqua prae cepta, etiam Guardiani, ut notat Cordu-ha in cap. IO. Regula qu. vers secundum, sequen. Legendus est etiam Marchant exisposit. in d. cap- tit. I. q. I. consil. 2.Qu Antum vero ad interpretationem possunt pariter Superiores declarares, quod praecepta Regulae in certis casibus non obligant. Hoc enim eis convenit ex vi sui Superioratus; ratione cuius sunt Iex viva, quae est interpres legum mox tuarum secundum applicationem ad casus particulareS. .
39. Verum haec interpretatio debet esse fundata in aequitate justitiae, juxta axioma οῦ Leges cupiunt, ut iure regantur. οῦ alias in casibus particularibus injustitia Committeretur . Unde Ecclesiast.7. dicitur.noli esse justus multum. Et Comicus scripsit: Summum ius est summa injustitia. Fre quenter enim ex bono, k aequo,seu honestate a severitate praecepti, & rigore litterae recedendum est, ne inique erremus . 6o. Caust vero hujusmodi aequitatis, vel justae interpretationis duae sunt a Prima . Necessitas persona operantis: Exem plum : Frater M inor inter Turcas, Haere M a ticias,
215쪽
ticos, barbarasque Nationes sine usu ,& receptione pecuniae necessaria ad sustentationem vitet non reperit,in casu Superior juste interpretatur eum non obligari prscepto de non recipienda pecunia, ut hahetur ex Declaratione Nicolai ΙΙΙ.in d. cap.Exiit S.Et quidem: ubi ex ipso mettextu infertur posse Fratres jure poli in articulo extremet necessitatis sibi de victa necessario per pecunias, aliosve modos Providere z praeceptum enim naturale de conservanda vita praevalet positivo Regulae de non recipiendis pecuniis. 6 I. Ita, Superior interpretatur, Fratrem morbo laborantem non teneri ad divinum officium: posse pluribus Tunicis uti et posse calceatus incedere, & equi, tare 3 & huc faciunt dicta ab Innocentio XI. d.Confit. Sollicitudo ; necessitas, vel infir- vittas iudicio Superiorum probata excusat. 62. Nec tunc Fratres dispensatione utuntur; sed ex interpretatione praeceptum eos non OblIgat. Quod adversus plurimorum hallucinationem notari de-het ,qui putant in similibus casibus usu in pluri u mTunicarum,calceationem,eq u itationem, &c. esse ex dispensatione,quoa
falsum est; quia similia in necessitat
216쪽
PRAEeEPTA REGULAI. I 8x facientes non operantur contra Regulam, sed jure suo utuntur , cum in illis praecepta Regulae eoS non obligent . 63. Alia aequitatis causa est contur. ventia alterius pracepti: ex regula communiter recepta, quod, ubi concurrunt duo
praecepta, quae simul exequi, oe impleri non possunt; majus ex aquitate debet praeponi minori , naturale positivo, divinum humano . 64. Ita , Frater Minor obligatus ex praecepto charitatis, vel justitiae succurrere proximo cujus necessitati non potest consulere, nisi jejunium Regulae frangat, praecepto Regulς non adstringitur;quod, cum si1t humanum,cedit praeceptis charitatis , & justitiae et quae sunt divino-naturalia. 'An vero, solus Superior possit Iegem sin praeceptum interpretari
63. R. Ex vi sui ossicii ipse solus potest Ratio est, quia interpretatio legis
ei soli competit, qui Legislatorem in casibus particularibus repraesentat. Verum , ubi Superior adiri non pol-set, di necessitas operandi urgeret, posset quilibet privatus uti Epicheja , seu legis interpretatione . Dictum: ubi est necessitas operandi ,
217쪽
aga Τετ. II. CONs. II. g. U. quia si nulla sit, non habetur causa intexispretationis , & onus dimittendum est. Dictum: Si Superior haberi non possit a quia ubi ad ipsum commode recurri potest, recurrendum est z Ipsi enim oves
sint commissae. 66. Hinc patet ad serenandas con-Icientias scrupulosas, quantae prudentiae.& charitatis debeant esse Superiores, ut praecepta benigne interpretentur . Saepe enim ob rigorem animas praecipitant. Debent itaque esse benigni, & non Zelo indiscreto armari erga subditos. Rev cantes in memoriam illud Gloss. ad eap. Nysi cum pridem de renunciat.verb. elicit. qui nimis emungit, folet extorqsere
218쪽
Quae circa pecunias sint Fratr. , Minoribus secundum Regulam prohibita .
1 Praeeptum de non reeipiendis denariis est eapitale .
a quid sit reeipere denarios pὶrse 33 Et quid recipere per interpositam perso
nam 6 contrectatio eivilis pecuniae Fratribus interdicta, ad s. 6 In receptione civili pecunia non admittitur parvitas materia, ad p. . Io contrectatio naturalis pecunia Fratribus non prohibetur , ad II. Ia 2 equeunt Fratres exigere pecuniam, computus iuridicos facere, ad Io.I7 Abusus , quod Fratres retineant libros vulgo dictos, de Contiastibi cautela. Is Formula calculationis facienda eum Syn dico circa eleemoθnas, O expensas, ab eodem receptas , O respectivὸ factas .
219쪽
conveniri .eto Quis contra Ondicum infidelem post iu iudicio agere tar Fratribus probibitus pecuniarum qua
Rus, ad 26. 27 In Concionibus commendanda sunt eleemosyna pro necessitatibus Locorum Terra Sancta, ad 293O concionatores Ord. Min. nequeunt eleemosynas pro concionibus oblatas recipere, ad 3I. .
3 a Sensus claustula ipso facto , absque alia declaratione, ad 3 3. Instructio danda Quaestoribus nostri Ordinis s37 Fνohibentur cippi, vel trunci in Ecclesiis
3s capsulae in Saeristia pro eleemosynis Misesarum non possunt d Fratribus retineri. . 39 SIndicus, vel Substitutus potest reeipere eleemosynas pro Missis ὰ Fratribus celebratis.
An vovens dare Fratribus Minoribus aliquid , teneatur eonferre 3 ad 6 I. a .an licitum in aliquo easu sit Fratribus perse pecuniam recipere 3 ad 44. Fratres privati nequeunt , nec de licentia
220쪽
Pscus. FR. MIN. dic. 18s Superiorum habere pecunias in manibus Syndici , ad 47. 8 Frater Minor non potest pecunias deside
1 Sto plura , ut proxime notavi, mus, sint praecepta in Regula . st .a Fratr. Minorum, graviter Obli gantia in conscientia, praxipuum tamen Iocum inter ca obtinet illud de non reci piendis denariis, vel pecuniis, prout declaravit Innocentius XI.Constit.Souicitudo. In qua, iisdem praeceptis enumeratis, de expressa obligatione existente in Fratri bus ad illa servanda, subdita ae demam te.
neri ad capitale praeceptum Religionis Fratrum Minorum de non recipiendis denariis per
se , vel per interpositam personam . Vocat illud capitale pretceptum Religionis Fratrum Minorum, quatenus in eo specialissima ipsa a coeteris Religionibus aiscriminatur ; cum Fratribus
Minoribus non tam dominium, quam usus denariorum sint arctissime vetita, dicente eodem Innocentio: Aliarum rerum necessariarum possunt Fratres Minores de corpore Observantia hujusmodi babere usum , ιicὸt non dominium et denariorum autem, nec omis