Schola paupertatis manuducens ad puram observantiam regulæ fratrum minorum, juxta declarationes, editas à Nicolao 3., Clemente 5., & Innocentio 11., ac sacrarum congregationum decreta, & sacræ rotæ decisiones. Pro Praxi aptata a patre f. Augustino Ma

발행: 1716년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

116 Τir. II. Cous. II. S.IV. Quadragesimam, & ferias sextas. Nam

textus ait: aliis autem temporibus non teneantur , nisi feria sexta jejunare . Quod

tamen est falsum,ut in allegata clementina g. Deinde, ibi; Deiudὸ, cum duobus tempori bus adnotatis in Regula, scilicet, ὀ Festo omnium Sanctorum usque ad Vativitatem Domini, O maxime Quadragesimam, in quibus ieiunare tenentur in eadem Regula: aliis autem temporibus non teneantur, nisi sexta feria jejunare: O ex hoc voluerunt aliqui dicere , quod dicti ordinis Fratres non tenentur , nisi ex condecentia ad alia jejunia, quam ad ista . Declaramus debere intelligi non teneri ad jejunium aliis temporibus, prater quὰm in jejuniis ab Ecclesia constitutis: non est enim veria simile, quod, vel Institutor Regula, vel etiam Confirmator absolvere, ipsos intenderit 2 servandis illis jejuniis, ad quae de communi statuto Eccleso obligantur caeteri christiani et ideo ex vi Regulae tenentur, etiam ad jejunia non expressa in Regula. Petitur I en Clerici expressὸ Profesalite a I annum completum teneantur ad jejunia Regulae ΘΣΑ. R. Assirmative.Quoniam per pro fessionem sic obligarunt ad observanda jejunia in Regula pra: cepta; prout gene Ialiis

192쪽

PRAECEΡTA REGULAE . 1 7ralitEr quilibet ante a I. annorum non

excusatur ab obligatione jejunii, si propria voluntate ad id se voto adstrinxit. 23. Hoc totum dicitur, etiam de senibus, vel agentibus annum sexagesi mum in quo regulariter senectus accidit qui a lege jejunii liberantur, nisi

sani sint, & robusti. Verum si voto, Vel professione se jejunio ligarunt, major necessitas petitur , ut ab onere jejunandi sint exempti; si initis requiritur in Fratri. hus esto senibus, ut liberi sint ab obligatione jejunii in Regula praescripti; nam textus Regulae habet et tempore manifesὶ

necessitatis non teneantur Fratres jejunio corporali . Necessitas vero ex Hugone de Dina dicitur manifesta, quando indigenti, vel discreto cuilibet, O maximὸ Praelato dubia non existit .a6. . Necessitas excusans haberi potest, vel ratione aetatis, aut infirmitatis, & de hilitatis, & aliquando ratione Iaboris, ut Lecturae, Concionis, Confessionum audiendarum , Disputationis, & similium , sed debet constare, an labor sit compossibilis cum jejunio; quod praesumitur, si ex precedentibus laboribus,quis expertus sit lassitudinem , dc debilitatem virium ,

193쪽

is 8 Trr. II. CONs. II. g.IV. propter quod minus aptus effectus est ad Concionem, vel Confessiones audiendas sequenti die. Non enim debet quis ab istis operationibus sibi consuetis, & iro

commodum proximi exhibitis abstinere, ut jejunet; jcjunium cnim alia opera pietatis impedire non debet . 27. Verum,ubi quis voluntarie praedicar, vel, ideo a Superiore missus, quia mitti petiit, ab jejunio non excusatur, ut ex Sylvestro dixi ioc.cit. Cautela num.7. ibi

videaS . Petitur. An Fratres in jejuniis Regulae debeant abstinere ab oυis , O lacticiniis ia8. Resp. Hoc est certum , consuetudinem ab omnibus acceptam abstinen

di ab ovis, dc lacticiniis in Quadragesima esse obligatoriam, & sub mortali servandam, ex eap. Denique 4. dist. Et decreto Alexandri VII. qui 32. propositionem inter alias damnavit, quae afferebat: est evidens , quod consuetudo non comedendi Ma, O lacticinia in quadragesima obli get. Et nedum prohibentur ova , & lacticinia diebus jejuniit, sed etiam diebus

Dominicis, tunc occurrentibus ex alleg. cap. Nam pro illo tempore dies Dominici sunt dies Quadragesimae, cap. Quadra

194쪽

gesima dist. s. de consecrat. ubi praescribitur omnibus diebus Quadragesimae esse jesu-nandum , exceptis Dominicis diebus . Unde constat dies Dominicos esse dies Quadragesimς,alias inepte exciperentur. 29. Hinc observant Doctores, quod dispensatus ad lacticinia, non est solutus a lege jejunii Quadragesi malis. Nam, ut ex Sancheg ait Portet. dub. Regul. verb. jejunιum addit. num 8. abstinentia ab ovis, d

lacticiniis in Quadragesima dicit distinctum praeceptum ab illo jejunii ; idecifrangens jejunium cum lacticiniis in Quadragesima, duo peccata committit,

quia operatur contra duo praeceptae ποῦ unum praecipiens unicam commestionem, & alterum abstinentiam a lactici. niis. Quinimo, cum hoc secundum prae ceptum sit negativum, quatenu S praecipit, ne lacticinia comedantur , toties quis peccat, quoties lacticinia comedit; nam, posita prima commestione, semper est potens illud praeceptum implere; sed fracto jejunio per repetitam commestionem est impotens, ut eo die amplius servet praeceptum affirmativum de unica commestione.. 3 o. Felix examen confessar. to. I. par. 3.

n. 28 6.

195쪽

n. 28 6. resolvit Fratres Minores in jejuniis cxtra Quadragesimam, hocest, Adventus , seriae sextae, & Vigiliarum non obligari ad abstinentiam ab ovis, Sc laincticiniiS. Probat. I. Quia potest cum lacticiniis stare jejunium Ecclesiasticum Quatuor temporum , & Vigiliarum a cum in diversis Regionibus observetur, eorum usu adhibito: ergo Fratres ex jure communi Ecclesiae non tenentur abstinere ab ovis, & lacticiniis in ejuniis extra

Quadragesimam. II. Nec tenentur, ait, consuetudine, quia,ut haec obliget, debet constare,quod fuerit introducta cum animo se obligandi sub mortali. De quo motivo non constat; sed motivum introductionis fuit solus fervor devotionis 3 quem etiam num. 2872. allegat fuisse rationem , cur fuerit introducta consuetudo in Religione abstinendi a lacticiniis in Dominicis Adventus , in quibus non jejunatur; & inde posset quis in ejus sententia, tam in dictis Dominicis, quam in diebus praefatis jejunii cxtra Quadragesimam licite vesci ovis, Sc lacticiniis.

3I. Pro responsione notetur, quod,

csto

196쪽

PRAECEPTA REGULAE . Is Iesto talis consuetudo non sit generalis pro tota Ecclesia, negari nullatenus potest, quin in multis Ecclesiae partibus servetur , & Vigeat abstinentia ab ovis, dc lacticiniis in jejuniis, etiam extra Qua dragesimam. Item, quod consuetudo praesumitur esse generaliter obligatoria , si concurrant. Primo, si sit immemorabilis. Secundo, si sit de re gravi, & communi aer servetur a Populo, vel Communitate 3 quia non solet populus uniformiter convenire in ea servanda, nisi, quando se obligatum sentit. Tertio, si viri timo, rati male sentiant de his, qui non servant consuetudinem I vel Communiter populus scandalizatur. Quarto, si Praelati, &Superiores puniant violantes consuetudinem asa. Ideo dicendum cum Sanctoro

comment.cap. 3 lat. I 3. v.quaero a. non posse

Fratres in jejuniis Adventus , & feriae sextae vesci ovis, & lacticiniis in locis, in quibus adest consuetudo illa non comedendi ; esto enim abstinentia ab illis non sit in recto de intrinseca ratione jeiunii, pertinet tamen ad illius finem , estque illius circumstantia in obliquo, & maxi- . L me

197쪽

me in ordine ad magis macerandum cor pus, quod in jejunio intenditur.Hinc AZorius apud Dianam coord. to. . tr.6. resol. 6.

n. I. tradit voventem jejunare extra Quadragesimam debere servare jejunium , quomodo Civitas servat jeiunia Vigiliarum, & Quatuor temporum. Concordat Marchant in cap. 3. Registit. 3. u. a. resolvens jejunia Regulae servanda esse juxta morem Patriae, & jejunantium communem formam 3 super quo allegat quatuor Magistros cum Hugone de Dina, scribente: Forma Ecclesia

est, ut jejunans , detracto prandio , eoenaeon tentus, 2 carne animalium, O omnibus, qua sementinam ab ea trabunt originem, scilicet, Iacte, e eo, σ ovis abstineant. De ovis tamen , O lacticiniis pro aliquo tempore eou- suetudo variat Regionum Ecclesia approbata ;ubi hae sunt honesta pro Patria, homines ostenduntur , cum respuimus vilia, sumptuosa reeipimus . . . . ubi d Iacticiniis abstinent jejunantes , scandalum est, si nos morem Patria violamus. Mos Ecclesiae , si νὰ Dioecesis , in

qua fumus, est servandus .... Debemus ergo

in jejuniis secundum morem jejunantium uti. 33. Quare, si mos Patriae, & jeju. nantium communis consuetudo sit in jeju-

198쪽

jejuniis, etiam extra Quadragesimam, abstinere a lacticiniis, & ovis, istis quoque Fratres, non infirmi, uti non debent in illis, etiam Adventus, & feriae sextae. Et quatenus non abstineant, mortaliter peccant, & novitatem inducunt. Ideo debent solitum servare, ponderando regulam 1 S. Augustino statutam epist. 3 2.

ad Fanuarium cap. s. ibi. Mutatis consuetudinis, etiam, quae adjuvat utilitate , novitate perturbat .

34. Nec obstat Diana loe.ein resolo p. ubi dixit consuetudinem alicujus loci non obligare Regulares ad jejunia. Nam intelligitur, eos non teneri quoad vim coactivam quatenus per Rectores loci puniri non possunt , bene Vero, ut partes Communitatis se toti conforment propter quod ibi resol. 4.nu. a. dixit. Quod, si in aliqua Civitate, vel loco recepta sint generali consuetudine nonnulla ieiunia, ea quoque obligant Regulares. Esto enim Regulares sint exempti a consuetudinibus Provinciae praejudicantibus eorum libertati, non tamen, si consuetudo sit spiritualis, nec sit contraria libertati Ecclesiae, ut sunt dies festi,& consuetudo

abstinendi ab ovis, & lacticiniis in diebus jejunii. L a 33. Hinc

199쪽

164 TIr. II. Coss. II. g. IV.3 s. Hinc patet opinionem FelIcis non valere in locis, in quibus est consuetudo abstinentiae ab illis: Nec dubi tare permittit, quod ea fuerit intentio S. Patris , qui Ordinem suum prope Romana instituit, ubi nefas est ova, & lacticinia in jejuniis quisuscumque adhibere .

Nec urget ratio,primo adducta.QuOniam esto servaretur unica commestio , adhuc peccaretur cotra praeceptu de non

comedendis lacticiniis in diebus, in quihus sunt servanda jejunia Regulae.mn. 29. Neque secunda concludit per dicta

36. Quantum vero ad usum lactIciniorum in Dominicis Adventus, advertendum est consuetudinem Religionis Cum requisitis Ln.esse,ut non assumantur in illis. Et maxime probatur ex Constitutionibus Capituli Generat. Interamnen. c.3.art. 2. apud Orbe Seraph.to. 3Ae jejunio, ubi hςc sunt.Ad hane autem Quadragesimam Adventus) jejunandum , Fratres sunt obligati modo , quo caeteri christiani ad illam communem, obligantum, ut lacticinia in ea comedere

nequeant. Adeoque, & in illis Dominicis abstinere coguntur, cum, ut diximus, Fideles illis non utamur in Dominicis Quadragesimae. 37. VI.

200쪽

PRAECEPTA REGULAE. I 6s37. VI. Praeceptum aequipollens est: quod clerici faciant Divinum oscium secun dum ordinem S. Romanae Ecclesia, ex cap. 3. An petitur. An Laici teneantur sub mortali recitare oscium orationum Domini.

calium ibi praescriptum 338. R. Assirmative. Ita enim ordo a principio intellexit . Tum quia, S.Fran cistus in textu utitur verbo dieant, quod non est dubium praeceptum ex illius mente importare. Tum quia, ideo Cle mens V. nihil specificavit de ossicio Lai- Corum, quia ex paritate rationis, & contextu verborum Regulae, idem in subnantia erat praeceptum cum praecepto de ossicio Clericorum, csto in modo, α qualitate Ossicium variet. De quantitate vero materiae, cujus omissio sit pecca tum mortale, prudens Confessarius judicet. Laici non tenentur addere Ave

Maria, sed ex consuetudine eas recitant. Tenentur tamen aliquas preces iundere

pro Defunctis. Quae vero, & quanta debeat esse illa oratio, eorum arbitrio relinquitur . An Vero fatissaeiant penso Officii alter

natim recitando

SEARCH

MENU NAVIGATION