Astronomiae physicae & geometricae elementa. Auctore Davide Gregorio m.d. ..

발행: 1702년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

501쪽

Terra nunc paululum supra Ηοriwntem assiirgat, nunc, retrogressa quasi, sub eundem rursus subsidati In Hemisphaerio unde Tellus videtur, haec in eodem Coeli puncto quasi clavo assim cernitur, praeterquam quod inde paululum in hanc vel illam partem mouveri, & ad locum priorem motu libratorio redire cernatur,) dum interim spatio Nychthemeri Sol & reliqua Sydera ad illam ab oriente appellunt, inde postea ad occidentem transferenda. Et appellens Sydus prope Telluris in aethere pendentis marginem non. extinguitur subito, sed paulatim caligine quasi offuscatur, & tandem, post Terram se recipiens Limicolae videri desinit; quod ab Atmo lsphaera Terrae circumfusa procedit, per quam β. Syderis radii ad Oculum propagati suffocantur sere. Ρorro, dicti Hemisphaerii, Lunaris incolarum quibusdam Terra perpetuo supra caput de a fixa videbitur; atque hi sunt qui dicti Hemisphaerii meditullium Ioccupant: quibusdam vero ad septentrionem, aliis ad austrum, quibusdam ad orientem, aliis ad occidentem videbitur declinare, minus aut magis prout habitatio , meditullio in hanc vel illam plagam minus aut magis distat; donec tandem limitis praedicti, bina Lunae Hemisphaeria dirimentis, incolis Τellus in Horizonte appareat, altera ejus medietate montis igniti instar enstante: Qui vero in Lunae circulo habitant, qui per Polos dictique Hemisphaerii meditullium transit, Τellurem in Meridiano sem-i per habent. Cernunt & Geoscopi hi Gllurem quindecuplo majore Orbe quam nos Lunam, in loco suo quiescentem, sed circa Axem suum interea rotatam, & maculas squas ruditer in quasdam figuras distribuent, ut vulgus seciem hominis in Orbe Lunae imagina tur) ab ortu in occasum ferri videbunt, inque situm redire priorem, parte circiter vigesima nona Nychthemeri. Lemerus ex ista revolutione minae nomen Telluri ab illis inditum fingit in Asyrmnoma Lunari; cum illi proculdubio sedem suam Vectam habeant loco non movendam, & globum nostrum in aethere pendulum inter Astra numerent, quem proinde alio nomine quam Telluris imsigniunt: istius igitur Hemisphaerii, Volvae subjecti, incolas appellat

Submoluas & Subvolvanos, alterius vero, qui ejus spectaculo Πιvantur, Pravolum; quae nomina & nos etiam in posterum usurpabimus. Praeter praedictam Volvae revolutionem, est & altera quasi ejusdem nutatio, qua nunc sui Polum borealem Lunicolis ostendit, nunc australem, idque unius Diei spatio. Nam cum arcus Sagititarii ad Volvam per motum primum appellit, videbunt Lunicolae ii praesertim qui ad boream sunt) Volvae dilum septentrionalem,& maculas partesque lucidiores circa hanc positas, quae per aliquot Volvae revolutiones post Volvam se non recipient, dum interim quae ad ejus talum australem positae sunt notae in conspectuin non veniunt: Post elapsam Nychthemeri semissem, Castore ad Volvam revoluto, latebunt septentrionales Volvae notae & australes in comspectum prodibunt, i a. t.

502쪽

Wiva haec Lunicolis fimiliter crestit de eitque, fimiIibusque Phasibus,& propter esilam rationes, atque nobis Luna; sed & ea dem Phasum periodus, quam nos Mensem, illi Diem naturalem appellant. Illis quibus Volva in Meridiano videtur Novivolvium est ipso Meridie, prima Quadra vespere, Plenivolvium media Nocte,&ultima Quadra mane. Qui sub altero quovis Meridiano desunt a 'Meridiano praedicto squi praecipuus est, & propter situm circuliuMed volsanus Lunicolis post meplerum nominandus) in ortum vel occasum distante, idem habent cuiusque masios momentum diverso Horarum numero insignitum, secundum Meridiani sui distantiam a Medi volvano circulo, & Horarum numerum in quas Diem dispescunt; ideoque Phases volvae Horas notant, cui proposito distantia Solis a Volva, de Die observata, etiam inserviti Unde volva haec Horologii omnibus Subvolvanis expositi vices gerit: Etenim ex Phasium suarum diverstate, ex Solis Fixarumque ad illam appulsu, ex Poli quem ostendit nomine, ex incularum denique suarum celeri motu; snam Volvae partes notabiles, Montes nostri, Lacus, Insulae, Maria &c. etiam citra illustrationem immediatam h le, in conspectum veniunt, praesertim paulo ante vel post Novi- volvium, sicut nobis Lunae partes ante & post Novilunium, licet caeteris paribus non tam clare, propter minorem illustrationem per reflectionem , minore Luna factam, quam h majore Terra;ὶ Diem Noctemque longissimas quidem eas) in partes fatis multas commode dividit. Sed & haec eadem Volva Anni partes ostendit fatis luculenter modo sequenti: Cum tempore AEstatis Europae incolis, lus Τelluris arcticus annuat ad Solem, & integra rana frigida arctica a Sole per plures dies illustrata maneat, sitque Unus nostra nicolarum Volva cujus Polus iste, magnaque circumcirca regio, aliqua cujusvis Nychthemeri parte videtur; patet, cum maxima regio Volvae circa ejus Polum arcticum jacens illustrata Lunicine videtur, tunc Solem e Luna visum iri ad constellationem Gemin rum, eamque esse Anni tempestatem quam borealis hemisphaerii

Terrae incolae . Estatem dicunt, & in hoc casu Lunicolae nostrae Telluris aridam, & circumfluum mare, circum Ρolum horeum jacentia clare videbunt, quae nos adhuc ignoramus. Post Anni quadrantem Solis illustrationem ad utrumque Volvae dilum terminatam cernet; elapso alio Anni quadrante, regiones Volvae anta inicodilo subjectas, nobis penitus ignotas, 1 Sole illustratas videbit; &post alterum quadrantem, illustratio ad utrumque polum iterum pertinget. Anni tempestates etiam distinguet pro diversa claritate qua Scania & S thia, e. g. apparent; quippe quae proculdubio,

caeteris paribus, major erit hyeme, cum nive obducitur, quam aestate: Atque haec claritatis disserentia magis erit conspicua in mari, quod Volvae Polo vicinum est; quippe quod aestate nostra maculam refert, hyeme partes lucidissimas claritate adaequat.

Lunicolis contingunt Solis & Volvae Eclipses, sicut Terricolis Solis & Lunae, & iisdem temporibus, non sine aliquo tamen discri

mine.

503쪽

mine. Nam sicut nobis Lunae Eclipsis contingit tempore Plenilunii, ita illis Volvae Eclipsis tempore Plenivolvit; & sicut nobis

Sol videtur deficere tempore Novilunii, ita illis tempore Nova lvolvit: Sed licet Grei colis Luna tota deficere videatur, Lunicolis Uolva Desectum totalem nunquam patitur; transit etenim, iipsis spectantibus, per Volvae discum ab ortu ad occasum me. eula quaedam parva & rubicunda ipsas Volvae nativas maculas velocitate praeveniens; quandoque per disci centrum, quando quatuor ex horis nostris in transitu insumit; saepius praeter illud, quando spectaculum minus est diuturnum.

Solaris Deliquii causa est ipsis Volva, plane ut nobis nostra Luna;& quando nobis deficit Luna, Lunicolis partis deficientis in .lis deficit totus Sol: saepius vero fit ut Lunicola praesertim prope limites Subvolvarum & rii volvarum degens) partialem Smlis Desectum videat, cum nobis Luna pleno orbe apparet, Telluris penumbra Lunae lumen sensibiliter non extinguente. Simili er-que fit ut cuidam Terrae tractui Sol ex parte deficere videatur, cum interim Lunicola Volvam nihil pati cernat: Quando vero nobis est Lunae Defectus totalis, Sol omnibus Lunicolis plane deficit. Cum Volvar diameter quadruplo major sit Solis diametro, Sol plene a Volva tegetur & diu, quod nobis per Lunam fieri nequit ; immo totalis erit & etiam diuturnus Solis Desectus, quando non est centralis. Incolae hemisphaerii Lunar, cui Volua imminet, crebriores Luminarium Eclipses vident quam incolae dati hemisphaerii Telluris nostrae; Subvolvani enim soli omnes Eclipses vident, Privolvae nullas, cum magna pars Eclipsum Terricolis visarum ad oppositum hemisphaerium transeat. Eclipsis Solis totalis prius descripta Lunicolis licet frequens, non potest non esse

admodum notabilis; hoc namque solo tempore lumine penitus destituuntur Subvolvani: Superius enim ostensum est Medi volvanis primam esse quadram ad Solis occasum, ultimamque ad Solis ortum ; unde tota nocte fulgens Volva, quindecies illis major quam nobis nostra Luna, tenebras potenter discutit. In Solis autem Defectu totali Sol fimul & Uolva extinguuntur, & merae sunt tenebrae. At huic incommodo sua sunt remedia; nam Solis radii, in circumfusa Volvae atmosphaera refracti, emciunt ut ipsum corpus Solis ampliatum, & quasi majore diametro, colore tamen ad oras squae solae videnturin serrugineo, cernatur a Lunicolis radios hosce refractos excipientibus; unde tenebrae totales vix ingruunt, nisi cum Solis Eclipsis proxime centralis contingit, idque non nisi parvo tempore circa Eclipseos medium. Si vero contingat montem altissimum,

extra Volvae atmosphaeram sere exstantem in margine Volvae reis

periri; ille, in quem montis istius umbra incidit, Solis lumen penitus amittet, nec restactionis radiorum Solarium, ad Volvae adimosphaeram fictae, beneficio fruitur : quique eminus Uolvae umbram in Lunae discum exceptam cernit, maculam nigerrimam isto in loco videbit. Ex altera parte, nulla est hic tenebrarum in Maiis

504쪽

Lib. VI. & GEOMETRICAE ELEMENTA. 89

5ς Eclipsi imminutio propter illustratam Spectatoris atmosphaearam, quippe nullam. Porro, tempore DesectuS SoliS, Lumen utrinque acuminatum ab

utroque Solis latere secundum Eclipticam protensum de quo Schol. Prop. v m. Lib. II. dictum est) clare a Lunicola videbitur, si corpusculorum congeries lenti formis illud producens tum existat: imino Lumen hocce etiam extra Eclipsin cernetur, si Sol ab oculo arceatur per interpositum aliquod corpus opacum; oculus namque in Luna positus non asscitur radiis ab ambiente illustrata atmosphaera reflexis, cum nulla Lunam ambiat, quod exinde verisimile est, quod illa tam praecise circumscripta videatur, nec ad extremas oras evanida ac velut lanugine finita; quodque Stellae margini diis propinquae minime sint offustatae, sed, donec penitus tegantur, vividae & fulgentes. Propter ipsam hanc atmosphaerae absentiam, nullum erit Lunicolis Crepustulum, ante Solis saltein splendentis atmosphaerae Solaris) ortum, aut post ejus ocica sum; cessante nimirum causa, quae illud apud Terram producit : porro nulla Syderibus Refractio continget, neque hinc orta

locorum mutatio.

Hactenus supposuimus Volvam Lunicolis immotam in Coelo narc, quia revera fere sic fit: At motum quendam habet librato. 1ium, quo cuilibet Lunicolae nunc nonnihil in hanc partem, nunc, in locum priorem reversa, in oppositam postea moveri videtur. Motus autem hic Volvae libratoxius in duos commode dividitur: Vel enim Volva in austrum & boream super eodem latitudinis circulo librari videtur; vel in ortum & occasum super Eclipticam. Supponamus Solem & Uolvam Lunicolis centraliter coniungi cum Sol in ipsa Ecliptica videtur, sive rectam, Solis & Volvar

centra jungentem, productam per Lunae centrum transire, hoc est. Terricolis Lunam Soli opponi cum in Nodorum altero, puta descem dcnte, versatur; in quo casu Sol centraliter deficit Lunicolis, ut superius explicatum. Post Desectum, Sol motu communi in occasum fertur, dum interim Volva in boream declinare videbitur, & Deci, natio haec erit maxima elapso nychthemeri Lunaris sere quadrante, sic. 3 circiter, quando regio polaris Privolvarum P ultra Polum bo- reum in Volvae conjectum veniet, & aequalis regio Subvolvarum ad Polum australem in Privolvarum statum reducetur, ex quo tempore Volva in suos passiis regressa ad Eclipticam revertetur, temporis spatio aliquantum minore quam est nychthemeri Lunaris semiosas. Postea versus austrum tantundem excurret, & australis Poliincolas ex Privolvis Subvolvanos efficiet, & e contra ad borcam;& ante nychthemeron absolutum ad Eclipticam secundo revertetur. Integra haec Volvae Libratio in boream & austrum perficitur spatio temporis, non tantum nychthemero minore, sed etiam minore illo, quo Fixae 1 Meridiano aliquo Lunari digresse ad eumdem, per motum primum, revolvuntur; atque Volva, ad Eclipticam secundo regressa, conjuncta deprehendetur cum Fixis magis ocis

505쪽

cidentalibus 1 quam sunt illae cum quibus conjungebat tempore Desectus Solaris, a quo computationum inchoavin Post aliam integram hujusmodi Librationem perseehun, cuiru Fixis adhuc occidentalioribus conjungetur, atque sic porro, ita ut, non nisi post novemdecim sere annos, Volva in Ecliptica S ad hoream librando declinatura cum iisdem ructus Fixis deprehendatur. i

diversa magnitudine periodi Librationis Volvae in latitudinem &nychthemeri sit, quod elapso nychthemeri semisse post Eclipsin Solis centralem, nulla Lunicolis eveniat Uolvae Eclipsis. Nainpionoto Sole ad oppositionem cum volva hoc est, in Planivolavio, in quo solo dicta Eclipsis contingere potest) Volva modo Eclipticam transgressa snam aliquanto prius illam attigerat quam Sol Volvae opponeretur) in austrum eousque librando processit, ut Lunae umbram effugiat. Volvae quidem incola Solis Eclipsiutum videbit, si versus Polum ejus boreum degat; at non totvlem, in quo solo casu Volua Lunicolae apparet deficere. Simili rex in Novivolvis insequente Pleni volvium centraliter Eclipticum,

Luna volvae umbram effugiet. Volva, Lunicolis minutiora observantibus, nunc major vudetur nunc minor, atque tota haec varietas spatio sere nychthmmeri Lunaris absolvitur; accuratius vero spatio quo Fixae ad eundem Meridianum revertuntur. Ponamus Lunicolae Volvam diametro minima apparere quando in praedicto latitudinis circulos supra quem in boream & austrum libratur, apparet. Aucta paul tim Volvae diametro, ima Volo ad occasum a praedicto circulo deviabit per nychthemeri quadrantem se . per sequentem quadrantem ad eundem reversura, ubi Volvae diameter videbitur maxima; unde rursus in ortum deviabit, ejusque diameter appa. nS minuetur, integramque Librationem revertendo ad Eclipti cam squando rursus minima videbitur) perficiet in una Fixarum

revolutione. Deviatio haec, cum maxima, erit circiter x tantundemque circulus limitum, dividens Subvolvanos a nivolvis, nunc in occidentem promovebitur relicto oriente, nunc in orientem relicto occidente, sicut per priorem in boream & austrum. Atque Volva, post persectam integram Librationem hanc in longitud, nem, ad primum istum suum latitudinis circulum, medium nempe inter extremos quos librando attingit, reveria squo temporis spaditio ex minima fit maxima, & ructus ad priorem speciem mini mam redit) conjuncta videbitur cum Fixis magis orientalibus. quam sunt illae quibuscum jungi videbatur cum prius in eodem appareret: atque rurius post sequentem ad orientaliores; & ita porro, donec post novem stre annos Volva & minima & iisdem Eixis coniuncta videatur, & in proprio circulo latitudinis, inde ad occasum mox librando digressura. Uerum neutra harum Librationum sibi ipsi perpetuo aequalis deprehenditur, sed Li ratio in latitudinem maxima est diebus, qui alterutrius Luminaris Eclipsin proxime circumstant; minima in diebus, qui ab Eclipsibus emotissimi

506쪽

sunt: & Libratio in langitudinem maxima est, inim Volva in f zygia Solis maxima apparet vel minima; minima vero, cum Volva maxima vel minima est in Solis quadrato.

PHaenomena praecipua oculo in Iovis aut ni Satellitum

aliquo pomuo et a describere. t iii rami Phaenomena Solis aliorumque Hanetarum primariorum, praeter suum, ex Iovis aut Saturni Satellite aliquo visa, similia erunti leo rundem phaenomenis ex Luna nostra visis, si Satellites isti, huius instar, rotantur circa proprios Axes; nimirum quisque silper Axem ad planum Orbis Primarii circa Solem proxime perpendicularem,& periodo aequali periodo dicti Satellitis circa suum Himarium . ut verisimile est. Advertendum interim, quod licet ex Iove nullus cernatur primarius Ρlaneta praeter Saturnum, & ex Saturno nullus praeter Jovem, tamen ex JOVis Saturnive Satellitum aliquo omnes conspici poterunt. Ideo namque Martem, Marteque inferiores hJove conspici posse negavimus, quod Jovi circumfusam suppon, mus atmosphaeram nostrae atmosphaerae similem ι ex cuius illustratione per Solem fiat, quod Planetae Soli propiores quam go visum non asticianti At si istorum nimariorum Satellites Teuturis Satelliti similes ponamus, carebunt & illi atmosphaera qua nostram Lunam destitui diximus: igitur.& Soli satis propinquos Planetas cernet oculus in eorum aliquo positus, nisi impediat So. iis atmosphaera splendens; ipse vero Mercurius h Saturno visus ad distantiam 3 Sole elongatus quandoque videbitur. Cumaque Solis semidiameter apparens e Saturno sit circiter 9es, patet Mercurium extra atmosphaerae istius limites a Sole evagari; &proinde tum videri posse Oculo, cui non obstat atmosphaera sibi cir cumfusa, hoc est, ab oculo in Satellite Saturni posito, cui Merem rius magis adhuc licet admodum parum) a Sole elongatus vid hitur quam ipsi Saturno. Phaenomena porro Jovisi ex Jovis Satel. lite, Saturni ve ex ejus Comite, visa similia erunt nostrae Terrae phaud nomenis e Luna visis, nec nisi in Digressionum & Librationum mensuris ditarunt : ex. gr. Subvolvanis cuiusvis h Jovis Satelliti bus Volva non videtur librare in austrum vel boream ab Ecliptica per 3 ; cum tamen Libratio volvae in latitudinem ε Saturni Satel. 1ite visa, ad plusquam go extendatur. Sed tam in hisce quam in

illis Libratio in longitudinem aut nulla est aut insensibilis, si qui

dem orbitae Satellitum Jovis & Satum sim proxime circulares. Quae incolae alicujus e dictis Satellitibus apparent phaenomena, aphaenomenis in nostra Luna apparentibus maxime diversa, ea sunt quae reliqui sui Primarii Comites ostendunt. Nam si quis fit Comes Volvae propior quam est is in quo oculus collocatur, hic nunquam Volvae oppositus cernetur; sed prope illam perpetuo haerem, Penduli instar libratus, nunc in occidentem, nunc in orientem digre ditur Volva, describens maximi circuli arcum, quem volva esse-

507쪽

cat; & si plures tales fuerint, hic in minorem arcum hinc indo vitieurrit, ille in maiorem, atque hi mediis Subvolvanis nunquam miscidunt, mediis Privolvis minquam oriuntur. Quibus vero Volva est paulo infra Horigontem ortivum aut occiduum, isti in ortu vel occasu assurgentes versus Meridianum rursus in suos palliis regressi in eodem loco occidunt. Si quis fit Vol e Comes, ab ipsa remo tior eo in quo ponitur Oculus, hic Privolvis semel in nychthemeia videtur, mediis Privolvis & Subvolvanis oritur occiditque, leniatissime,&ad Meridianum pervenienS, his celerius in Occatum verat gere videtur, illis tardius; unde judicium siet de ancolis intermetis. Interim horum volvae Comitum quivis Solem deficere lacit;& ipse vicissim deficit, vel dum in Volvae umbram incurrit, vel dum in Satellitis oculi sedis umbram, vel dum in alterius e Comi

libus umbram incidit: Verum Desectuum istorum variorum sym. plomata & tempora, aliaque quam plurima quae huc congeri pinterunt, cuivis proclive erit invenire.

Ex praecedentibus decem Propositionibus sequitur Astronomiam esse omnium simplicissimam oculo in Sole constituto. Si enim incentro locatur, Systema verum ab apparente non distat; si in super ficiem elevetur, etiam Planetarum sex primariorum Distantias hsto domicilio cum mensuris suis comparare valebit, & inde e rum pariter ac Comitum Magnitudines definire. Falso quidem omnia ab ortu in occasum serri censebit; at si domicilium suum, circa eundem axem, in plagam oppositam rotatum supponat, eum unicus hic & simplex motus ab apparente ad verum Systeam

reducet.

oculo in aliquo sex Primariorum constituto Astronomia magis est composta dissiciliusque condenda; duplex quippe motus domicilio

suo trefragantibus sensi si est tribuendus, ut verum Systema eruatur, utque proportio orbium Planetariorum inter se innotescat. Ad hoc omnium ineptissimus est Mercurius, cum nullum Comitem habeat unde cujusvis Coelestis corporis opacitatem certo concludat; nullum se inferiorem Primarium, quo alicujus sestem revolitionem circa Solem ex eius Ρhasibus percipiat. Mars & Venus comitibus carent, inseriores obtinent; & ideo minus inepti quam Mercurius; minus etiam apti quam Tellus, quae utroque commodo gauded Iupiter Comitibus licet abundet, instriorem non cernit, nisi viciniorem Soli distinguere valeat quam Terricola: Saturnus h contra nullum superiorem, unicum inferiorem agnostit. Ideoque nullus e Planetis primariis tot, a varietate casuum, 1ubsidia habet ad genuinum Systema Solare detegendum, indeque proportionem O bium Ρlanetariorum inveniendam, atque Tellus. At detecto Systemate, Ρlanetarum Magnitudines Distantiaeque aegre admodum parumque accurate cum mensuris sibi notis a cujusvis Primarii incolis comparabuntur. Ad hoc opus omnium aptissimus videtur Iupiter, tum Venus, Saturnus, Mercurius, & omnium

ineptissi-

508쪽

laeptissimus Mars: Quis locus autem imhoc negotio Telluri sit tria

huendus incertum est, cum angvius ad Solem, quem Τelluris . diameter subtendit, hactenus ex analogia' potius quam ex observatione aestuiratus sit. Magnitudo Systeinaris Solaris olim forsan ex Come tarum observationibus primo patebit: Si en im, per aliquam ex methodis Lib. ii vel m. traditis, innotescat distantia Cometae prope Terram trajicientis, cujus orbita politione & magnitudine ex Lib. v. datur, invenietur magnitudo Orbitae cujusvis Planetae aut Co

oculo in secundariorum Planetarum aliquo collocato Astrono mia intricatior est & dissicilior. Ad hanc enim secundum apparemtias condendam opus erit primo Mobili Canestia omnia spationychthemeri ab ortu in occasum rapiente: Sed nec hoc satis erit;

nam Volva isti primo Mobili non obtemperat, Coelestis licet sit;& in Jovis vel Saturni Satellite, Coelestium i Volva inseriorum) albqua per primum Mobile circumaguntur, aliqua non item. Porro, ad secundos motus demonstrandos adhibere oportet Deferentes, Epicyclos & Epicyclo-Epicyclos, & hos omnes mutare saepius necesse habebit Astronomus; unde illi Systema maxime compositum erit,&calculus intricatissimus. At Geographiam & Navigationem selic, ter excercebit: praeterquam enim quod omnia ex Geometria petita

subsidia adhibere, quodque Latitudinem loci cujusvis seniliter enquirere possit atque nos nostrorum, Longitudinem a Meridiano ima motae Volvae subjecto computabit, & Distantiam Meridiani cujusvis loci, in Subvolvarum hemisphaerio, a primo Meridiano imm diate observabit; quod in Planeta primario aeque bene non procedit, nempe cui nihil immotum in Coelis est praeter Polos primi moths. Haec omnium accuratissime in Jovis Satellitum aliquo fiunt, cui se. Volva sere immota manet; minime accurate in Luna nostra, cui Volva non tantum in latitudinem libratur ut incolis Lunarum Saturniarum contingit) sed etiam in longitudinem; adeo ut ad Longitudinem loci Lunaris ex Volvae observatione deducendam opus sit theoria Librationis Volvae. Porro, per observationes in diversis domicilii sui locis eodem momento factas, Volvae aliorumque Volvae Comitum Distantiae elicientur, quae aegre aliter nisi sene ex valde diversa Magnitudine apparente horum Comitum) consimrent, unde Comitum motum circa Volvam elucestet; eritque hic primus gradus ad veri Systematis cognitionem. Nam Phasium varietas, quae hujusmodi motum Veneris & Mercurii circa Solem Terricolis detexit, locum hic non habet.

Si tandem Satellitis alicujus incola domicilii sui circa Volvam. &Uolvae circa Solem motum agnoscat, sedem obtinet Astronomiae colendae accommodatissimam: Nam, praeter Geographiam accur tissimam Astronomiae admodum necessariam, propter atmosphaerae absentiam nubes aut nebulae observationes nunquam impediunt, Sydera interdiu aeque ac noctu, Planetasque omnes etiam Soli propinquos observare poterit; ideoque, si qui sint, Mercurio inferiores

509쪽

nobis invisos videbit, & Astronomiam in tantum augebit. Praeterea Sydera absque Refractione squippe facta in atmosphaera Observa

tori circundata) observabit; haec vero sola Terricolarum observationes adco turbat, ut de minutioribus angulis capiendis pene despe ratum sit. Porro, Volva in loco suo rotata Horologii omnibus Sub volvanis spectandi vices gerit, & hujus ope observationum momenta

commode notantur. Omnium Satellitum maxime commoda in hune usum videtur Luna Telluris comes: Nam eius Astronomia apparens qualem esse nascentem omnem Astronomiam neces le est, nisi verum Systema divinitus innotuerit) minime composita aut pertur-hata erit, quia alius nullus Comes Tellurem ambit; unde facilius ad verum Systema perveniet. Et licet diameter Orbitae extimi Satellitis Jovis aut Saturni subtendat angulum ad Solem sere aequalem illi, quem subtendit diameter orbitae Lunaris, adeoque Distam tia Solis a Jove aut Saturno, per observationes in horum Satellit,hus extimis institutas, sere tam exacte definiri queat, atque ejus Distantia , Tellure per observationes in Luna lactas; tamen cum Solis Distantia innotescat ex nota cujusvis Planetae primarii Distantia, Satellitis Jovis incola sibi proximum Primarium; nempe Martem Soli junctum& retrogradum, addictam inquisitionem eliget, sicut nos Venerem similiter positam: Angulus autem, quem diameter orbitae Lunaris subtendit ad Venerem Telluri proximam, fere triplo major est angulo, quem diameter Orbitae extimi Satellitum

Jovis subtendit ad Martem Jovi proximum.

510쪽

LIBER PRIMUS.

De Mundi Systemate.

LIBER TERTIUS

in Theoria Planetarum Himariorum.

De Theoria Planetarum Secundariorum.

SEARCH

MENU NAVIGATION