장음표시 사용
481쪽
sedis superficie mutationes cernet: Nunc enim magnis, densis &erebris maculis seu insulis obdulfha erit, quae brevi figuras suas mutabunt, penitusque dissipatae manestent; nunc per diutinum tempus talis nulla saltem tam magna aut densa) apparet. Verum haec oculo, de quo nunc agimus, pro Coelestibus non habebuntur ; de iis igitur hoc loco plura non adjiciemus.
Praeter ista de Fixarum ordine, quae oculo ubivis intra Saturni orbem posito conveniunt, de quibus in praecedente, patet oculum in Mercurio positum Solem videre sere triplo latiorem quam eundem Gnicolae vident, quia cper Hopp. IL, & XLII. Lib. I in Medicurius fere triplo propior est Soli quam Τellus. Unde & Solaris Discus e Mercurio visus septuplo major est quam qui nobis apparet,& per Prop. x III. Lib. L) septuplo majore Luce & Calore, caeteris paribus, fissimi Mercurius quam Terra. At qualitates hae multum intenduntur & remittuntur pro diversa Mercurii a Sole distantia; nam hujus orbita est omnium multo maxime e
Gravitas acceleratrix versus Solem etiam septuplo major est illic quam hic. Mercurii densitas, & consequenter corporum insuperficie positorum gravitas acceleratrix versus Hus centrum sex ComI. Prop. xiax. Lib. m.) colligetur; licet minus accurate quam supradicta versus Solem, quia tantum analogice. Verum de histe hie& in sequentibus tacebimus, quippe quae ad Phaenomena Coelestia sola a nobis hoc in loco confideranda) nihil attinent. Nondum per observationes compertum est an Mercurius circa proprium Axem rotetur, & ideo certo definiri nequit num, oculo in ejus superficie posito, omnia extra posita motu contrario revolvi videantur, hoc est, num Diei & Noctis vicissitudo illic contingat, multo minus quodnam sit Nychthemeri spatium; ita autem fieri satis tuto conjicere licet, cum in reliquis manetis istud obtineat. Mercurii vero Annus vix quadrantem Anni nostri adaequat. An vero varias Anni tempestates patiator Mercurius incertum etiam, quippe quae pendent ab ignota inclinatione axis, super quem Memcurius in seipsum revolvitur, ad planum Orbitae quam circa Solam destribit. Oculus in Mercurio Solem respiciens, Solis inculas si quae sint
nunc in linea recta discum ejus trajicientes ab ortu in occasum, nunc earum viam Ellipticam, in has vel illas partes incurvatam cernet; ut Schol. Prop. LXX. Lib. IV. ostensum est: Atque omnis hujus Ρhaenomeni varietas semel in Anno absolvitur, in quo bis rectilinea apparebit incularum semita. In hoc casa Mercurius inculas omnes in Solis superficia existentes videbit, quoniam in plano AEquatoris Solaris existens utrumque ejus Polum in margine
482쪽
disti fistit. At cum Oculus supra AEquatoris Solatis planum versus alterutrum Polum attollitur, hoc est, cum Maculae Ellipsin describere videntur; Polus alter & Maculae illi vicinae in postico Solis hemisphaerio latent. In omni vero casu Macula prope Solis limbum diversam prorsus figuram induere videbitur ab illa quam in medio disco refert; quippe admodum oblique spectata.
Uerum macularum, Solarium, e Mercurio spectatarum, Via erit semper sere recta; quoniam Mercurius a plano IEquatoris Solaris nunquam multum declinat, & igitur vix sensibiliter a planis ci culorum, quos inculae rotando describunt. Cumque planum Ombitae Telluris omnium maxime ad praedictum planum AEquatoris Solaris inclinetur, incularum via e Tellure spectata curvior apparet quam si ex alio quovis Planeta spectetur Sol. Curvatura haec paulo minor erit ex Iove vel Marte spectata, adhuc
minor ex Saturno, minor adhuc ex Venere, omniumque minima ex Mercurio, ut hactenus dictum. Mercurius videbit etiam viam tum Satellitum tum Macularum aliorum Planetarum, nunc in rectam extensam, nunc in curvam sinuatam, harumque aliquas longo nunc tempore latentes, nunc tam diu conspicuas, prout Polo
latenti vel conspicuo propinquae fuerinti Mercurio reliqui quinque Planetae sunt superiores: Paria igitur sunt eorum omnium Phaenomena oculo in Mercurio posito, Phae. nomenis Martis, Iovis & Saturni e Terra spectatorum, de quibus Propp. vII, um S IX. Lib. I. Adeoque Venus & Terra Soli oppositae, pleno Orbe fulgentes radiosque Solis quam directissime ropercutientes, Mercurio pernoctes sunt tenebrasque potenter dispellunt. Cum enim Venus jam in cornua abiens, & partem minimam sui hemisphaerii illustrati Terricolis ostendens, tam lucidast ut umbram projiciat, lucidissima apparebit Mercurio cui integrum sui hemisphaerium illustratum obvertit. Magnae quoque sunt Τerrae vires in Solis radiis reflectendis, ut constat ex luce, qua Lunae discum sibi obversum perfundit: Sed haec tam a Sola ibiustrante quam a Mercurio illustrando longius dissita minores quam Venus vires in hoc negotio ostendet; nisi forsan potentius reflectat iumen quam Venus, quod non est verisimile. Superiorum adhuc minores sunt in illuminando Mercurio vires quam quas nobis G
ricolis ostentant. Nullum inferiorem nobis notum videt Mercurius, adeoque Stellam nullam falcatam, & in cornua extenuatam Videt; argumentisque proinde caret ab hujusmodi Planetarum phasibus petitis, quibus verum Mundi Systema stabiliat: Inferiorum entiti Phases pri.
mo clare eVicerunt eorum motus circa Solem ordinari; unde pro
clive fuit idem colligere de aliorum motibus. Exinde vero quod nos Τcrricolae Planetas Mercurio inseriores non cernamus, nequaquam sequitur nullos tales dari: ipse enim Mercurius in Sphaera nostra obliqua raro cernitur, & illo multum inferior nunquam, propter Solis viciniam, cerneretur.
483쪽
Observatori huic Mercuriali, sicut & nobis Τerricolis, desunt media, quibus corporum Coelestium distantias & diametros cum domicilii sui diametro, suisve mensuris, comparare potest, si quidem
accuratiora instrumenta non adhibeat. Nam Ρarallaxis Solis ex Mercurio visi squantum ex analogia conjicere licetin minor est ejusdem Parallaxi e Τerra; diameter utique apparens Mercurii E Sole minor diametro Telluris apparente ex eodem: Et Venus Soli opposita, Mercurioque proinde proxima, tantundem sere distat ab Meracurio atque ipse Sol ; Venerisque adeo Ρarallaxis etiam cum in curius in Aphelio illam Soli oppositam, & consequenter sibi omnia um proximam, cernit; Ρarallaxi Solis e Grra visi non est maior. Atque haec duo sunt magna Mundi corpora, Mercurio proxima, Parallaxin maxime sensibilem habentia. Quoniam autem ipse Mercurius locum mutat, per observationes in diversis stationibus factas colliget Mercurii incola rationem inter distantiam Mercurii a Sole & alterius cujusvis Planetae di. stantiam ab eodem, simili modo atque nos Terricolae ex magni Orbis Parallaxi. Verum quidem est illam non tam tuto colligi, quia distantia Mercurii a Sole tam magna non est respectu distan tiae aliorum Planetarum atque Terrae nostrae distantia a Sole: At cum sit earum respectu adhuc sensibilis satis, nimirum distantiae Saturni a Sole pars circiter vigesima quinta; omnium istarum di stantiarum ratio, per observationes in Mercurio factas, satis commode definientur, modo observator domicilii sui motum circa So Iem agnoscat. Sin, sensibus fidens, Mercurium suum pro immobili certo habeat, ne istud quidem praestare poterit, sicut nec Astronomi Glluris incolae, quamdiu Tellurem immotam habuere; quod ex orbium Planetariorum distantiis a Ptolemaicis assignatis, inter se tam immane diversis, phaenomenis tamen satis consentientibus, abunde constati In Systemate enim immoti loci observa toris, si cuilibet superiorum aptetur Epicyclus in una revolutione ad Solem percurrendus, & observatae ejus distantiae maximae a loco in suo excentrico prope quadratum Solis contingenti explicandae sussiciens, poterit salvis phaenomenis) Excentrici deferentis Epicyclum semidiameter assumi cujusvis magnitudinis, modo talis ut Planeta, quando proximus, longius a Terra absit quam ut illius distantia ex parallaxi definiri queat: Immo nihil obstat quin Martem supra Iovem, aut Saturnum insta Martem, collocet, nis regula Prop. praec. tradita, & haec quidem sagacitati non demonstrationi innixa. Loca Solis omniumque Planetarum, ε Mercurio visa, eodem modo investigantur, quo ex Tellure vδε, & Tabularum Lib. m. descriptarum ope definiuntur: Quum enim ex illis loca Heliocentrica cum Mercurii tum alterius cujusvis prompte definita habeantur, altorius istius locus Hermocentricus definietur per praxin praxi Ρrop. xI Lib. m. similem; quod & de alio quovis similiter est verum, quod semel monuisse iussiciat, ne idem in Propositionibus singulis identidem repetendum sit.
484쪽
Lib. VI. & GEOMETRICAE ELEMENTA. 469
Cometarum Phaenomena ex Mercurio, aliove quovis e Planetis, visa eadem sere sunt cum illorum Phaenomenis ex Tellure visis, de quibus Lib. praeced. dictum est; neque aliter quam in mensuris
In Venere sol duplo stre minore diametro apparet quam in Mercurio, & sestuplo majore quam h Terra. Unde Solis distus Veneri plus duplo major quam nobis, simulque Lux, Calor Gravitasque acceleratrix ad Solem in eadem ratione augentur.
Qui Veneri Annus est ejus nempe circa Solem periodus) nostro. rum mensium septem cum dimidio aequalis est: Dies vero in Vonere die nostro minor est una sere Hora Venus quatuor cernit Planetas superiores, quorum proinde pha, nomena similia sunt illis Martis, Jovis & Saturni e Terra, omnium E Mercurio visis. Tellus autem nostra in Solis opposito visa, &pernox, cum sper Prop. IX. Lib. I.) pleno orbe su eat, lucidissima apparebit; atque lux haec a Luna nostra, etiam pleno orbe fula gente, augebitur. Luna Tellurem perpetuo comitari videbitur, ut revera fit, & ultra gradus semissem quandoque a Gllure digredi. Venus unicum obtinet Planetam se inseriorem, Mercurium R. qui nunquam longius a Sole evagatur quam 38 circiter partihus, quique similia praebebit spectacula Veneri atque Venus &Mercurius Τerricolis, de quibus Ρrop. IV, v & VI. Lib. LObservatori in Venere constituto non prorsus desunt media, quibus Coelestium distantias cum suis mensuris constrat; nam Veneris suae diametrum cum mensuris sibi familiaribus comparabit,
sicut nos Terrae nostrae cum nostris, per Schol. Prop. XV. Lib. II.& Ρarallaxis Terrae, Soli oppositae, quadruplo major est Parallaxi Solis e Terra spectati, & ideo non prorsus insensibilis: Innotescit igitur ratio diametri suae Veneris ad distantiam Terrae Soli oppostae & retrogradae a Venere; hoc est, disterentiam distantiarum Veneris & - a Sole ; haec vero Hrallaxis in reliquis Planetis etiam cum sunt Veneri proximi insensibilis sere est. Quod si
Venus motum suum circa Solem agnoscat, exinde colliget rationem inter distantias Planetarum a Sole, sicut Terricolae colligunt: Ex datis autem ratione inter hinas quantitates, & disterentia inter illas, dantur ipse quantitates, & consequenter aliae istae datas ad harum alterutram rationes habentes. Sin motum domicilii sui non agnoscat oculus in Venere positus, ordinem quidem superi rum sex regula Prop. I. tradita) conjecturis stabiliet, distantias vero minime, ut de Mercuriali Astronomo in praecedente disti est. De Mercurii Solisque ordine eaedem ambigendi rationes quae veteribus Astronomis elluris incolis, de Mercurii, Veneris Solisque ordine; aliis contendentibus Mercurium esse supra Solem respectu Veneris in centro quiescentis; aliis illum esse infra eundem; aliis de-
485쪽
nique Mercurii motum circa Solem ceu centrum ordinari volentubus. Mercurium vero Solem ambire tandem constabit, cum vista
adminicula eousque promoveantur, ut diverta Mercurii phases oculis subjiciantur. Nam antequam hoc contingat, licebit salvis Phaenomenis) eousque in Planetarum distantiis aestimandis errare, ut si Mercurio concedatur Epicyclus, cujus diameter e Venere visa circiter duo signa cum dimidio adaequat, & hujus centrum rectae Solem Veneremque jungenti, ultrave Solem produc , alligetur, Epicyclum Deserens vel ultra Solis orbitam, vel utcunque citra modo extra Parallaxis diurnae limites) collocari possit. Quod palam est exinde, quod inferentes Epicyclos Mercurii Venerisque in Systemate Terrae immotae salvis Ρhaenomenis tunc mani sestis collocati sunt longe citra Solem 1 Ptolemini sectatoribus, Astron inis fere ad unum omnibus; licet nemo sit qui nunc Planetas
hoste Solem circumire non ultro agnoscat.
Determinatis semel orbium Planetariorum distantiis 1 Sole, in Systemate vero Veneris circa Solem motae, si alteri Astronomo constitutum sit Venerem suam sedem) in Mundi centrum reponere & pro immota habere, illud rite, & secundum opticae leges,
duobus modis efficere poterit. Primo, Venere in centrum prinmota, Solem simulque Planetas omnes & eorum orbitas, quas circa Solem destribunt, versus eandem plagam in rectis parallelis tantundem promovebit; & fiet apud Venerem Systema Mundi T chonicum, in quo nempe Sol circa Venerem desertur in orbita aequali, simili & contrarie posita ei in qua Venus circa Solem revera movetur, & Planetae omnes eorumque Satellites spraeterquam quod a Sole deserantur circa Venerem) eosdem circa Solem peragunt motus, quos in vero Systemate peragebant, Primarii
quidem quasi in Epicyclis, Satellites vero in Epicyclo-Epicyclis;& Telluris Orbita Solis Coelum intersecabit similiter atque Martis orbita illud intersecat in Systemate Tinchomco apud Τerram condito. At Iovis orbita Solis orbitam non intersecat, in continet, in simili Systemate apud Martem. Secundo, Systema Veneris
in centro immotae legitime condet Astronomus, Venerem suam incentrum promovendo, simulque Solem & omnes Planetas tantumdem versus eandem plagam in rectis parallelis ut prius extrudendo, sed non Planetarum orbitas, quas immotas conservat, easdemque
quas circa Solem dum hic in centro maneret) destribebant, quippe in quibus Planetas etiamnum circumagere Astronomo nostro est constitutum; & fiet apud Venerem Systema Ptolemaicum, in quo nempe Sol circa Venerem desertur ut in modo explicato Syst mate TXcbonico, & Planeta quivis in Epicyclo movetur aequali, simili S contrarie posito verae orbitae Ueneris circa Solem, Epicycli autem centrum in eadem Orbita & eodem prorsus modo atque ipse Planeta ante Solis extrusionem de centro Venerisque inibi coli rationem, & Telluris Epicyclus in Coelum Solis destendit similiter atque Martis Epicyclus in simili Systemate apud Terram coim Duili od by Corale
486쪽
dito; quod & apud alium quemvis Planetam obtinebit praeter
Maricm. Hoc modo emctum Systema Ptolemaicum sibi prorsuqconsisteret, & motus centri Epicycli esset a Sole solutus, motus vero Planetae in Epicyclo eidem alligatus, tam in inserioribus quam in superioribus; &, universaliter, Phaenomenis omnibus pariter perhoe Systema satis fieret atque per Herum aut T choni m. Duo haec Systemata Ptolemaicum & TFchom mὶ permutant inserentes& Epicyclos: Namque T bonicum eundem Planetis omnibus statu. it Deserentem aequalem, similem & contrarie positum Orbitae specta toris Planetae circa Solem, diversos vero Epicyclos similes & similiter positos veris respectivorum Planetarum Orbitis circa Solem; nam Solis in hoc Systemate nullus est Epicyclus, sicuti in vero nul- Ius est Deserens, sed & ibi Epicyclus & hic Deserens puncta haahentur, quae figurae sunt similes & similiter positae. At Systema Ptolemaicum Planetis omnibus Epicyclos statuit praedictis 1pecta.
toris Planetae Orbitae circa Solem aequales, similes & contrarie po. flos, diversos vero Deserentes, eosdem sic. cum respectivis eorum ombitis circa Solem in Systemate vero; namque via Solis in hoc Systemate est Epicyclus cujus Deserens est immotum punctum, idem s. cum Orbita Solis in vero Systemate. At cum Systema a Ptolemaicis assertum non sit ex vero Systemate formatum, sed pedetenti mox Phaenomenis extructum absque ope veri; ideo orbium delarentium proportio in illo prout ab ejus cultoribus traditur est ignorata, & tantum ratio inter Ρlanetae cujusque Deserentem& EF cyclum ex ejus motibus stabilita; unde fit ut in Saturno, Jove & Marte semidiameter Deserentis sex ipsius Ptolemini numeris si ad Epicycli Semidiametrum ut Distantia Planetae a Sole ad Τelluris distantiam ab eodem. At cum in Systemate Octonico idem sit omnium Planetarum Deserens, si ex cujusque motibus inveniatur vera ratio inter ejus Epicyclum & Deserentem, ex aequo inventa eo ipso habetur ratio inter omnium Epicyclos, hoc est, inter Ρlanetarum omnium orbitas; atque nihil amplius est factum per Systema verum. Systema Ptolemaicum legitimum hoc est, praedicto modo genitum) ponit Planetarum inseriorum Epicyclos Scilis orbitae aequales: At cum monstrosum visum sit Epicyclum ponere Deserente majorem, ideo Ptolemata utriusque Inserioris Dest rentem mutarunt in Epicyclum, ita tamen ut quisque naturam suam quod impedire haud poterant) conservaret; nempe ut mintus centri Epicycli in inserente sit Soli alligatus, & ut Planetae motus in Epicyclo sit a Sole solutus. Hac permutatione Systema suum genuinum supra descriptum reliquerunt, & quasi T Boni- eum sunt amplexi ; & in hoc solo Inseriorum Systema Ptolema, eum differt a T Bois, quod, vera semidiametro inserentis ignorata, ponat Veram tantum rationem inter semidiametrum Deserentis & semidiametrum Epicycli. nempe haec apud Ptolemaeum eadem est cum ratione Distantiae Grrae a Sole ad distantiam dicti Inserioris ab eodem in Systemate vem Atque praedicta duo Syste
487쪽
mata fiunt retentis Orbitis Planetariis, Systematis stri; mutatis vero illis, numero infinita fabricari poterunt Systemata, quorum quodlibet Phaenomenis satisfaciat, mamo, quod cujusvis Planetae locum respectu Terrae eundem. hoc est, in eadem positione &magnitudine recta e Terra eductaὶ faciat cum ejus ioco in Systemate vero, quorumque nullum, aliteri quam ex Physica, redargui potest.
Venerem Comite gaudere plusquam suspicio est ex oculatillimi L . silai observationibus binis Annis i 6 Σ & i 686 casu factis, in quarum ultima, die 28 August. hor.. q.. scruP. I s mane, I lascinpio 34. pedes longo, per horae quadrantem vidit quasi Veneris Comitem l diametri Vcneris a Venere distantem, ejusdem cum illa Phasis, sui oportuit, cum illorum situs, respectu Solis allustrantis Terraeque videntis, idem fuerit,) iud informem, & diametro quae
Veneris diametri quadrantem non excederet. QMod Comitem hunc non alias viderit D. C mus, licet summopere anniteretur, exinde
te fit, quod Satellitis hujus superficies minus apta 1it ad Solis
lumen reflectendum, quod de Lunae nostrae maculis verum deprehendimus. Si enim integra nostra Luna tam debiliter lumen reflecteret, atque ejus maculae quaedam obscuriores, aegre & figurae male terminatae apud Venerem videretur: Fatendum tamen hunc
Veneris Satellitem si talis detur) diversae admodum esse naturae a suo Primario, qui Solis lumen potenter adeo sortiterque remit. tit, ut tubo 6o pedes longo vix aliquid maculae simile potuerit
Hugenius in eo animadvertere; quod etiam in causa est cur positio axis, circa quem motu diurno convertitur, non sit definita. Verum divorsitas haec inter Venerem ejusque Comitem exhinc sorte provenit, quod non selidus Veneris globus, sed illi circum fusa Atmosphaera densior vaporibusque reserta, lumen Solis ad nos repercutiat, qualis tamen Comiti ejus non circumfunditur, sicut nec Lunae nostrae, densa licet satis Atmosphaera, & nebulas vehens, Terrae circumfundatur, quae hanc e Venere aspicienti aegre permitteret Terrarum Mariumque distinctionem percipere, sed aequabilem sere ejus superficiem, & Iuce aequaliter perfusam re- Praesentaret, qualem noS Venerem videmus. Si Venerem Luna comitetur sua, in omnibus sere Planeta iste Telluri nostrae assimilatur, a qua & Anni & Diei quantitate, & Caloris gradu minus differt quam alter quivis Planetae
Sol e Marte sescuplo minore diametro apparet quam e Terra;& proinde duplo minorem in Martis regione impertit lucem &calorem quam nobis Terricolis. Sed haec, propter magnam O bitae Martis Excentricitatem, mutantur sensibiliter, licet non tantum atque in Mercurio. Martis
488쪽
Lib. VI. & GEOMETRICAE ELEMENTA. Φ7
Martis Annus binis sere h nostris est aequalis; Dies vero natiralis nostro paululum major: Artificialis Vero dies, quo Sol supra HoriZontem lucet, i praeter Crepuscula ante Solis ortum, & post ejus occasum pro altitudine atmosphaerae diuturna,) nocti perpetuo est & ubique sere aequalis, & ideo parva aestatis hyemisique discrimina in eodem loco sentiuntur; & haec quidem quia Axis diurnae revolutionis ad planum orbis Martis normalis lare est. Interim loca, in diversis distantiis a medio inter Ρolos circulo, di, versos admodum habent Caloris gradus, propter diversiam radimrum Solarium inclinationem ad Horirantem, sicut in Terra AEquinoctii tempore fit: Atque hinc ortas esse Fastias suspicor, dicto circulo inter Polos medio parallelas. Cum enim idem Caloris gradus in eodem Climate semper maneat, verssimile est Maculas in Marte sicut in Terra nubes & nivem) calori frigorique ortum suum debentes secundum dicta Climata extendi, fasciasque essicere circulis revolutionis diurnae Martis parallelas; quod etiam de
Iove verum est, cum ille aeque ac Mars perpetuo gaudeat AEqu, noctio.
Martis incola duos cernit Planetas superiores, Jovem & Saturnum, duosque inseriores, Terram Veneremque; quorum phaenomena similia sunt phaenomenis superiorum & inferiorum supra destriptis. Mercurium nunquam videbit squippe nunquam longe ultra Signi semissem a Sole elongatumὶ nisi forte, maculae instar, Solis distum transeuntem; saltem si Marti circumfusa sit almosphaera Τerrestri nostrae aequicrassa & ampla, qualem arguunt
observationes Fixarum obscuratarum & prope extinctarum antequam Martis globum attingere videntur. Venerem a Sole elong, tam videbit quantum nos Mercurium, Grramque quantum Terra
Venerem: Cumque Tellus, E Marte visa, Soli sere coniuncta &proxima apparet, illud in Terra videbit quod Cl. D. Cassinus semel bisve in Venere; nempe Planetam inseriorem falcatum, Comitemque ejusdem phasis iuxta positum, quem, cum maxime, non ad gradus quadrantem ab illo elongatum videbit. Astronomus in Marte positus mediis penitus est destitutus, quibus Coelestia corpora Marti suo conserat, eorumque distantias mensuris sibi notis; propter Planetarum proximorum Iovis & Terrae distantiam, & domicilii sui parvitarem Telluris enim, etiam cum fibi proximae omniumque Coelestium infimae, parallaxis non erit sensibilis, quippe non ultra 12 scrupula secunia ascendens, quanta Dre est Solis parallaxis nobis Ταricolis. At fi Martis sui motum circa Solem agnoscat, Coelestium distantias inter se comparare ρο- Aest: si non, ne hoc quidem; ut fuse in duabus praecedentibus Hopositionibus ostensum est.
489쪽
Sol e Jove paulo plus quam quintuplo minore diametro apparet quam e Τellure; & ejus proinde Lux & Calor vigesies& septies
in Jove quam apud nos minor. Jovis Annus duodecim sere e n stris aequalis est: Dies vero naturalis nostro vicissim minor; uta pote qui ad decem ex horis nostris vix ascendit: Atque motus Jovis circa proprium axem periodo absolvitur omnium minima earum, quas in Coelo hactenus observarunt Astronomi:) Unde apud Jovem ultra decem mille dies in Anno numerantur. Dies Iovialis aequaliter fere in diem artificialem & noctem dividitur, per universam Jovis superficiem; cum Mis, circa quem Iupiter revolvitur, sit sere normalis ad planum Orbitae, quam ille circa Solem describit: Unde similia obtinebunt atque in Marte, de quibus in
praecedente dictum est. Quatuor licet sint Planetae primarii Iove inseriores, illorum nullum cernet oculus in Jove positus; si hunc ponamus acutiore visu non pollere quam nos, & atmosphaera involutum esse qualis Telluri circundatur: Nam ipse Mars, qui omnium longissime a Sole digreditur, non ultra I8 elongari videtur; cum autem Mars &parvus sit. & Solis lumen debiliter remittat, hic in ea a Sole distantia vix videbitur. Verum quidem est Solis lumen apud Jovem non esse tam splendidum atque apud nos, ideoque vicinas Stellas ab illo non tantum offuscari; sed & Martis, Terrae, Venerisve lumen in eadem ratione, propter distantiam Oculi auctam, minuitur: Unde, in elongatione pari a Sole, e Iove visi etiam pariter extinguuntura lumine Solis. Poterunt autem Iove inseriores e Iove in Solis disico macularum instar spectari; sed istud casu tantum fiet: Nam Jovialis Astronomus de illorum existentia non magis certus quam nos de existentia Planetarum Mercurio inseriorum illorum motus non tenebit, ut ad spectaculum debito tempore attendat; un, cum igitur Saturnum, eumque superiorem, videbit oculus in Iove
At interim quatuor Comites suos, in vicinia positos & Solis immen sortiter reflectentes, cernet in circulo medio inter Polos inmtus primi delatos, nisi quatenus per parallaxin, ab oculo versus a terutrum Jovis Polum posito, inde in alterimi declinare vidcantur adeo ut Planetarum numerus, oculo in Iove posito, ad senarium alcendat. Quippe nullum est dubium quin domicilium suum, Iovis globum, pro immoto habens squod ob magoitudinem immensam supra sibi satis compertos Planetas propiores potiore iure fiet quam a Ferricolis Terra) quatuor suos comites Planetas statuat, quibus
Solem Saturnumque annumerat, plane sicut nos Lunam reliquis sex a umeramus: Et quidem in eorum ordine vix aberrabit, si illum remotiorem habeat, qui longiore tempore Coeli circuitum
490쪽
Porro, quatuor Inseriorum distantias cum mensuris suis compa rabit facile ; hasce nimirum cum Jovis diametro, sicut nos nostras cum diametro Terrae; & Planetarum quatuor proximorum distanatias cum diametro Jovis facilius quam nos Lunae distantiam cum diametro Τerrae: Nam remotissimi illorum e Jove spectati Parata laxis horiZontalis est plusquam duplo major Parallaxi hori1ontali Lunae e Terra visae, adeoque valde sensibilis. At licet Iovis globus sit immense magnus respectu Grrae nostrae, Parallaxis Malis e Jove visi vix erit sensibilis, quippe ad 2o' non astendens; neque Saturni setiam Soli oppositi &Jovi proximi multo major erit
Parallaxis: Jovis igitur incola Solis & Saturni distantias cum mensuris suis aegre comparabit. Si sui Jovis motum circa Solem agninstat, rationem inter distantias Jovis & Saturni a Sole facile defiant et, alias non; ut Prop. m. explicatum est.
Duo igitur Planetarum genera distinguet observator Jovialissensibus innixus; proximos nempe quatuor, & remotissimos duos Solem & Saturnum, hos diametro minore, illos multo majore apparentes. Nam h remotioribus Sol videtur circiter 6' latus, cum Saturni etiam proximi diameter vix ad scrupuli bessem ascendat. Reliquorum a Iove quartus ea sere magnitudine videtur qua Terricolis Luna, quinquies nempe majori diametro, & vigesies
ac quinquies majore disco quam Sol ex eodem Jove; & s Satelli tes reliqui non hnt extimo multo minores, hi e Jove visi adhuc majores apparent, si quidem finguli sint Tellure nostra haud minores, ut perspicacissimo Cosinographo D. Hugenio videntur. Distinguentur praeterea quatuor propiores & apparenter majores a remotioribus & minoribus, quod in Ρlanetis propioribus quadrata temporum periodicorum fini ut cubi distantiarum eorundem a centro sui Jovis; hoc vero minime obtineat, si majorum quivis cum minorum aliquo comparetur. Quamvis propiores appareant majores, ipse Sol illis immense magis lucidus videbitur: Immo ex eorum phasbus, ab ipsorum ad Solem aspectu pendentibus, totidem Lunae videbuntur. Unde quatuor Mensium genera agnoscet Iovis incola a totidem Lunis denominata. Minimorum Mensium ultra et in in Anno continentur; Mensium proxime majorum numerus in Anno quasi duplo minor; ordine tertiorum numerus in Anno Joviali secundorum quasi subduplus, sive minimorum sere subquadruplus; maximorum vero Mensium sunt in Anno sere 11 4.. Et ideo licet Temporis Notatio sit apud Jovem
intricatior, quia Annus magnum Dierum numerum continet, per quatuor haecce Mensum genera illa expedita satis redditur: in Mense enim minimo quatuor tantum erunt Dira cum quadrante; in maximo vero paulo plus quam Dies quadraginta.
Praeterea, Lunae hae, Soli h Iove oppositae, in Iovis umbram incurrentes deficiunt, & vicissim Soli conjunc , umbras suas in Jovem projicientes, speciem Solis deficientis oculo in regione per umbram occupata quae parva satis est superficiei Jovis portio) po-Οoo x sto