Astronomiae physicae & geometricae elementa. Auctore Davide Gregorio m.d. ..

발행: 1702년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

471쪽

ref s N ; quam & recta sa politio dabitur, hoc est, Iocus Cometae Heliocentricus ad Eclipticam reductus, sive Cometae Longitudo Heliocentrica. Denique, in triangulo s α , rectangulo ad α dantur omnia latera, superius nempe inventa; innotescet igitur Asα Cometae Latitudo Heliocentrica, si ulla fuerit ratio Phaenomeni Locum ex

Sole spectatum reducendi ad Eclipticae planum potius quam ad aliud quodvis. Uicissim Tempus invenietur quo Cometa datum in Trajectoria

sua Locum tenet.

PROPOSITIO XXXIV. AD datum Tempus Cometae propositi Locum G centricum, quoad Longitudinem O Latitudinem, O illius a Tetitare

Dinantiam invenire.

Iisdem positis quae in Propositione praecedente, si porro B Torbis magnus, sitque in eo T Locus Terrae ad Tempus datum per Ρrop. Xum. Lib.III. inventus; jungantur TA, Tα: erit sper Prop. XVIII. H. xI.ὶ planum trianguli TAα ad planum Eclipticae normale. In triangulo Tsα in plano Eclipticvi dantur latera sα, sae, illud in praec. inventum, hoc ex Heoria Terrae, utrumque in partibus mediocris Distantiae ΤeLIuris a Sole expressiim ) & angulus

T s α ab illis comprehensus, est enim utrumque positione datum;) inno- testent igitur latus Τα & angulus s T a: Sed datur T s positione, nempe locus Solis ad Tempus datum; datur igitur positio redis T α, hoc est, Cometae in A locus e Te vi visus ad . Eclipticam reductus, sive Cometae Longitudo Geocentrica quaesita. Ρorro, in triangul9 AαT praeter rectum Aα T dantur bina latera Aα, Τα, hoc quidem modo inventum in partibus mediocris distantiae Telluris a Sole, illud vero in iisdem Prop. praec. inventum; innotescit igitur angulus AT a quaesita Cometae Latitudo e Tellure visa sive Geocentrica; item hypothenusa et a Distantia Cometae Terra. E. F. Hoc modo patebit quando Cometae Motus retrogradus sit, respectu ejus qui prius fuerat, propter Telluris simulque oculi motum interea sedium, prorsus ut in Planetis, cum interim Cometae Sole spectatus in eandem semper plagam tendere Videatur. Et e

converso Phaenomenon hoc Retrogressus Cometae e Terra obse

vati demonstrat Cometas a Grea non longissime distare, sed in

Planetarum regionem descendere cum a nobis videntur. Ρorro,

cum oculus & Cometa in diversis planis circa Solem serantur, hic ex illo visus & ad Fixas relatus ex opticae legibus circulum inter

472쪽

illas maximum describere non videbitur, sed varie ab illo deviare; eum interim h Sole, in Trajectariae plano collocato, spectatus oriculum inter Fixas maximum accurate percurrere videretur. Devi. alio haec a circulo maximo. ΡIanetis etiam competens, sicut prius Retrogradatio, Cometas in Planetarum regione citra dubium GL 1 ad

TAsulas descrisere ad Cometarum Loca prompte O expedite

invenienda necessarIas.

infiniia Cometae cujusvis Trajectoria, si haec inventa fiterit Elliptica, squalem deprehensum iri credimus, quippe lambim

ter Conicas Sectiones quae Cometae Phaenomenis Otis faciat, si illa fuerint corpora Mundo coaeva in orbem redeuntia Planetarum inastaris Tabulae, quarum ope Cometae cuiusvis Lotiis ad datum Tem. pus expedite invenitur, ejussiem erunt artificii stimiliterque promsus conditae) cum Tabulis pro Planetis primariis, earumque usus idem qui istatum, de quibus dictum est Hopp. xxxra & xta Lib. m. Si Cometarum istoruin omnium, de quibus observationes accuratae latis exstant, determinatae fuerint praeterpropter orbitae, illo. rum Periodi simul innotescunt sui Schol. Prop. xxxI. ostensum estin &Τempora quibus denuo visui nostro subjicientur, & ex observationibus tum instituendis corrigentur; tandemque Cometae omnes ad normam reducentur, breviore sorsen tempore quam illud tactum est de ipsis Planetis, postquam eorum numerus & in orbem reditus innotuerunt. Hoc in Iq. Cometis quorum se. habentur loca ab Astronomis observata hactenus a D. Haiario iactum esse audio ;& Cometarum numerum non esse enormiter magnum non deis sunt rationes ut credam: Sed quisundam Periodos tam magnas

esse satis est verisimile ex immenso intervallo Samimum intex pr ximasque Fixas, ut in regionem Planetarum, ubi tantum; his sunt conspicui, non descenderint, ex quo Astronomi coeperunt Cometas pro Coelestibus habere, illorumquet ca accuratius observare; id. eoque orbitarum, in quibus isti moventur, determinatio posteris relinquenda est. Sed & aliquando entitinget sometam aliquem in tegram Periodum absolvere, nec tamen Astronomis sui copiam se cere, propter Solis viciniam ; quod ipsi Mercinio, ra eadem caula, etiam quandoque accidit Caeterum orbitarum Cometicarum Aras majores, Propter perturbationem ex artractione vel ab aliis Cometis vel , Duo aut Saturno, poterunt filum suum paululum mutare,

adeoque idem Cometa pro diversis haberi: venim istud post plures

revolutiones satis patebit; neque enim perturbatio ista ingentes admodum edet inestias, & orbita Lunae, indies licet mutata, stronomico calculo subjicitur & pro eadem agnoscitur. verum, licet nondum determinatae sint Cometarum orbitae, quae

dain construi poterunt. hulae illorum Motibus seellius definiendis,& Τrajectoriis promptius describendis, apprime utiles: em gr. TR-M in m hula

473쪽

bula qua, ex data PeriheIii Cometae Distantia , Sole in partibus me diocris Distantiae Telluris , Sole numero rotundo Expressae, promptu definiatur Tempus quo . Cometa, post appulsum ad Hrihelium, ex oculis nostris siue subducet recessu suo a Sole. Niso enim Semi axe majore orbitae Telluris partium 1 ooomo, erit, ex circuli dimensione) arcus sy qualem Glius motu diurno mediocri de scribitin earundem partium 1 νῖ3 1 a, b usque pars Vigesima qua ta, sive arcus a Urra motu horario mediocri descriptus, partium: Diversis igitur Distantiis Perihelii Cometae a Sole, in pamtibus iisdem expressis, respective adstribantur partes, Diei vel Horae spatio, ii Cometa in Perihelio versante percuriae; quippe

quae sunt ad priores partes ut velocitas Cometae in Perihelio ad ve. lacitatem Terrae mediocrem. hoc est sper Prop. xvH.) in subdu plicata ratione χω -- Axis majoris Orbitae Telluris ad Diastantiam Perihelii Cometae a Sole; vel adstribantur partes exprimentes aream quam Cometa, radio ad Solem ducto, dictis Temporibus verrit, 'uippe facta ex ductu priorum in 1emissem Distanatiae Perihelii a Sole, vel utraeque. Porro, cum per observationein constet praeterpropter in quanam Distantia a Sole respectu Distanatiae Telluris ab eodem) oportet Cometam collocari, ut nudo oculo videri desinat; hoc est, cum detur ratio hujus Distantiae ad Distantiam Hrihelii Cometae a Sole, dabitur sper convers Prop. xxxvi. area quam oportet Cometam, radio ad Solem ducto, describere posmquam Perihelium attigit, ut ad istam a Sole Distantiam pextingat, hoc est, ut videri desinat; & consequenter Tempus post Perihelium, utpote sper Prop. u Lib. I. ad Diem unum ut area mox inventa ad supra inventam aream Die uno a Cometa, radio ad Solem ducis, descriptam. Adscribatur igitur cuique Distantiae Perihelii comgruum Tempus, quo Cometa post Perihelium superatum, recedendo a Sole, e visu nostro Q subducit.

Similiter prorsus, & ex iisdem principiis, supputabitur Tabula Promptu ostendens Tempus quo Cometa, postquam a Perihelio discessit, ad Distantiam a Sole pertingit aequalem Distantiae Τelluris, Sole, si Perihelium Cometae minus distet a Sole quam ipsa Glius. Et Tabula haec priori Tabulae jungetur, unamque quas comstituet; nempe cuique Distantiae Hrihelii Cometae, in partibus So, diametri magni Orbis expressae, adstribendo praeter partes a Cometa, in Perihelio versante, Diei spatio percursas, & partes areae quas radius vectis pari Tempore venit. de quibus supra) in una columna. Tempus post superatum Perihelium quo ad aequalem cum Tellure a Sole distantiam pertingit; in altera, Tempus quo pertingit ad Distantiam prioris quadruplam aut quintuplam, illam nempe in qua a nobis videri desinit.

rtio, commoda admodum erit Tabula per Schol. 2. Prop. XXXV. supputata, in qua, posito numero rotundo pro Distantia Perihelii Cometae a Sole, ad variam magnitudinem areae vas vid. fig. prae

dicti Scholi h in partibus quadrati a recta s v descripti expressam assiili scribitur

474쪽

scribitur congrua quantitas anguli us Α, & congrua longitudo re s A expressa in partibus re S v. EX hae enim, & Tabula praecedente, & nota insuper Distantia Perihelii Cometae 1 Sole, prompte innotestunt Longitudo Cometae a Perihelio e Sole visa, & Distanatia Cometae a centro Solis Tempori ante vel post perihelium pro posito congrua. Nam data su in partibus mediae Distantiae Terra a Sole expressa, prompte dabitur sex Tabula prima) arca, radio ad Solem ducto, Die uno unaue Hora a Cometa descripta: Dabitur igiatur eadem expressa partibus quadrati re vs, & Tabulae huic tertiae apta; & proinde ex dato Tempore ante vel post Perihelium, dabitur area vΑs Tempori huic proportionalis in iisdem partibus; ideoque ex Tabula hac tertia statim patebunt angulus vfA Longitudo Heliocentrica Cometae a Perihelio propositae areae & ideo proposito Tempori congrua, & etiam congrua rectae s A longitudo in partibus ipsius s V, quae per Regulam trium exprimetur in partibus Semidiametri inhila magna. Sed & aliae Tabulae, ad calculum in Cometarum Motibus supputandis facilitandum accommodatae, ex praecedentibus conficientur,

pro cujusque calculi genio & natura, quas proinde Artificis industriae relinquere oporte

Per methodum praedictam, aut non absimilem, D. Ha eius de

terminavit inhilam Cometae, qui sub finem Anni 168o& mensibus aliquot sequentibus illuxit, quam parabolicam assumit, invenitque ut ex ejus literis ad D. Nevionum constat, orbitae ejus Perihelium esse in . 2 V. χχ . go'; & proinde Aphelium in il πιε . Exs es, orbitaeque Latus rectum principale esse partium O, Q/Φ3,qua. tium mediocris Distantia Telluris a Sole est 1. Praeterea, Orbitam hanc ita respectu plani Eclipticae collocatam reperit, ut ad illud imclinatum sit ejus planum angulo 6 IV. χα χά, & Nodus astendens fit in Μ IV. y3 , & descendens in o IV. yῖ, Cometamque ita in Ombita hac motum fuisse ut Perihelium tenuerit Anno 168o Decems. Die 8. St. DL Hor. o. --t. post Meridiem. Invenit etiam Orbitam Cometae Anni I 683 sequenti modo figuratam & positam; nempe ejus Perihelium esse in si 1ς . 19'. go'. quod tenuit Pul Meg. St. Iul. Hor. χ. ses; Orbitae hujus Latus rectum esse partium 2, 2 M, quarum mediocris Distantia Terrae a Sole est I, hujusque orbitae planum inclinari ad planum Eclipticae angulo 8 3 . ii , Nindumque ascendentem in mi Σ3 . 23 versari, & Nodum destenden

475쪽

ELEMENTA.

LIBER SEXTUS

De Astronomia Comparativa. IN Libris quinque praecedentibus Astronomiam explicuimus

reicolis congruam; hoc est, Phaenomena Fixarum, Solis, Planetarum & Cometarum descripsimus qualia E Tellure 1pectantur, horumque omnium loca singula ad datum tempus invenire, aliaque huc spectantia expedire suo quaeque loco docuimus: Libet nunc Astronomiam breviter pertexere, qualem reliquorum Planetarum, aliorumve ingentium corporum, quae per Universum diffusa sunt, incolae conderent. Non quod hujusmodi Astronomos uspiam esse credamus, nedum asseramus; sed quod per fictionem supponendo oculum nunc in horum uno nunc in altero collocatum, & Astromiam qualem pro varia statione sua Spectator conderet explicando,

inde iis penitius intelligendis, quae de hac nostra Terrestri diximus, lucem haud exiguam afferri posse speremus: Neque enim de spectaculis tam inanibus, & nulli unquam conspectis aut conspiciendis, nisi istum in finem, disseruissemus. Ideo, in decursu, oculum sup

ponemus non tantum in Planetis circumsolaribus eorumque C

mitibus, ubi aliqua posse existere sensu praedita magni Viri olim &hodie verisimillimum existimarunt, sed etiam in Cometa aliquo, in ipse Sole & Fixis, ubi incolas statuere nemo unquam est ausus. Ad hanc rem illustrandam magni Viri quamplures operas suas contulerunt. Multa, quae ad hunc scopum collimant, docet Plutarictus in Libro de Facie in Orbe Lunae. Neplerus de in pyronomia Lunari Librum conscripsit, post ejus mortem sub titulo Somnii Amonamici editum, in quo plurima tum Physica cum Astronomica ut alibi semper ostendit. At in explicandis phaenomenis e Luna spectandis erravit paululum, propter Lunaris corporis librationem ab illo vel neglectam, vel ad causas proprias non relatam: Illam igitur totam rursus pertexere necesse habui. Novissime illustris Vir Chrissianus Hugenius Comotheoriam edidit, eruditis conjecturis plenam, in qua multa Astronomica, plura Physica acumine suo digna protulit. Verum duo hi insignes Viri serio de incolis Planetarum agebant; Hugenius praecipue qui Grricolis sere similes, certe haud absimiles, in Planetarum unoquoque existere nullus dubitat ; & hunc praecipue in finem librum composuit rebus Physicis

magis Diuitig Cooste

476쪽

magis quam Astronomicis resertum. Ego, qui sela Astronomica tractanda suscepi, nihil de vitae animali aut sensitivae necessariis aut commodis, quae in Planetarum unoquoque adsunt vel desunt, adjeci; solummodo oculum quem si aliquando Incolam appellavero, dabit Lector verbo veniam) rerum in sublimi positarum

spectatorem constitui. Initio autem a Sole, quippe cui Astronomia omnis simplicissima est, sumpto, ad Mercurium reliquoique ordine Planetas transeo: quae cuique propria sunt Phaenomena maxime conspicua seorsim tractantur; quae vero pluribus communia sunt, ad unam eandemque Ρropositionem reseruntur. Deinde oculo ad Cometam aliquem transsato, quae illic spectanda occurrant; & Corollarii loco, qualis videretur Solaris nostri Systematis e Fixa spectati facies, d striptum est. Postremo, plurima quae Spectatori in Lunam Telluris comitem inducto se exhibeant Phaenomena, quaeque porro ex Jovis vel Saturni Satellite aliquo apparerent, enumerantur, Qualis in singulis hisce stationibus futura est Astronomia tum apis parens tum vera, quibus etiam commodis illi fruantur, quibusve premantur incommodis, qui per observationes ibidem institutas verum Systema Planetarum circumsolarium eruere, eorumque Dbstantias& Magnitudines metiri velint, obiter disputo; & denique Astronomiae sedem tam inter Primarios quam Secundarios commodissimam definio. Phaenomena vero a Τerricolis pro praecipuis habita ubique pro praecipuis habeo, via. Diei & Noctis Vicissitudinem & Mensuram, Fixarum ordinem, Solis Magnitudinem apparentem, Luminis ejus& Caloris Intensionem, Anni Mensumque oeantitatem, AEstatem& Hyemem, Lunarum Phases, Luminarium Desectus, Planetarum

Numerum, Directiones, Stationes & Retrogradationes, Phaenome non ad verum Systema eruendum aptitudinem, observationum ad rem Astronomicam colendam requisitarum exactam accuratio

bere.

Si oculus in Solis centro ponatur undique circumspectans, Fixae Planetaeque omnes in superficie sphaerica oculo concentrica videbuntur, sicut & nobis e Terra spectantibus contingit; & quidem Fixae & Via Lactea eodem ordine dispositae, & in eosdem Asterismos divisae cernentur atque nobis in Terra degentibus. Nam cum bis, una cum Terra circa Solem delatis, Fixarum ordo & Constellationum figurae non mutentur, patet haec eadem esse oculo ubivis intra hunc circulum collocato, adeoque in Solis centro. Si rerum, a quibus Constellationibus nomina sunt indita, facies anticae & concavae depingantur, fient Veterum schemata; si vero Posticae & convexae, prodibunt juniorum figurae, Globis artificialibus magis congruae quam ipsi Coelo. Patet Diqiii od by Cooste

477쪽

Patet etiam Fixarum ordinem eundem permanere oculo in Solis superficie, vel in Mercurio Venereve posito, quippe intra Telluris in tam contentis. Sed & propter immensam Fixarum distantiam, qua fit ut observatoris loco moto per integram orbis magni diametrum Fixarum ordo ne vel minimum mutatus deprehendatur, si oculus in Saturno, Planetarum Solaris Systematis extimo, collocetur, ordo hic idem manebit, aut saltem quoad sensum vix mutatus.

Quae enim nobis est insensibilis, si decuplo major fit, quod propter

decuplo majorem Saturni quam Terrae a Sole distantiam contina gere poterit,) non valde sensibilis evaden Licet Ρlanetae inter Fixas collocati videantur, observator noster illos a Fixis distinguere brevi valebit, & uniuscujusque Periodum observare, ac inter se mutuo comparare, sumpta unius Periodo tanquam mensura, ad quam reliquae exigendae sunt. Et quamvis observatorem immotum squippe in Solis centro) supponamus, adeoque stationis suae mutationem saut quod hujus instar est) non habere, qua Planetarum distantias metiatur, natura duce concludet, in duobus Planetis invicem collatis, illum esse remotiorem qui majus tempus insumit ut ad easdem Fixas redeat; adeoque Saturnum esse remotissimum, Iovem propiorem, tum Martem, huic inseriorem Τellurem, postea Venerem, & omnium infimum in

curium.

Neque dubitationi locus est quin primi Astronomi, in Planetarum

ordine eruendo, eandem hanc adhibuerint regulam: Nam opiniones, quarum meminit Plutarchus Lb. II. de Placit. Philos nempe X no iis qui una eademque in superficie stellas moveri putat, &Metrodori Chii & Cratetis, qui Solem omnium supremum constitutum crediderunt, post quem Lunam, insta hos errantes inedirantesque, vel desipientium fuere, vel, quod potius crediderim, eorum qui veritatem obvelare voluerunt:) licet multo dissicilius in Grra quam in Sole adhibeatur, propter Planetarum ἡ Τerra viserum Stationes & RetrogradationeS; adeoque plures observare

oportuit eorum revolutiones, ut ex motu medio clare dignoscerentur Periodi. Sed & cujusque revolutio integra non tam facile imnotuit, cum post integram revolutionem non ad easdem Fixas e Terra spectati redirent, propter observatoris sedem non in eodem loco repertam. Non obstantibus hisce incommodis Saturnum remotissimum censuerunt quoniam lentissimum deprehenderunt, deinde Iovem, postea Martem, & omnium infimam Lunam. De trium vero reliquorum, Solis nimirum, Veneris & Mercurii ordine disputationi locus est relictus, cum eorum motus medios per integrum Zodiacum aequales deprehenderunt. Unde aliqui Marti proximam Venerem, huic Mercurium, ac deinde Solem statuere,

ut ipse Plato adhuc junior; alii Marti proximum Mercurium, deinde Venerem, indeque Solem posuere, utri serius; Alpetraxius iub Marte Venerem, sub qua Solem, deinde Mercurium statuebat; alii Marti proximum Solem, huic Venerem, deinde Mercurium,

478쪽

ut ipse Holemaeus, quomodo Sol in medio Planetarum numerabatur ; squippe cui Saturnus, Iupiter & Mars sunt superiores & rianus, Mercurius ac Luna inferiores;) quod ab antiquissimo & vero Systemate, in quo Sol in Planetarum medio versari perhibetur,

etiam tum temporis saltem Verbintenus vix extincto, minime a horruit. Alii interim ex aequalitate.motus medii trium istorum Syderum, Venerem & Mercurium Solem circumire statuerunt, ii

lorumque orbitas a Sole quasi Epicyclos deserri, quae sententia AEDt pius Philosophis& Ciceroni placuit; nisi potius hunc horum triuum corporum ordinem censeamus reliquias veri Systematis Mundani. apud AEgyptiorum Sacerdotes nondum penitus emortui. Observatoriu autem nostri Solaris rationes ab hujusinodi incoin

modis turbari nequeunt, sed Planetae omnes perpetuo directi, &Ρeriodis admodum diversis, ad easdem Fixas redire videbuntur: unde ex dicto principio illorum ordo absque omni haesitatione stabilietur. Quod etiam decursu temporis ulterius confirmabitur, cum si is inter se vel magnitudine prius observata, vel diverso colore, satis jam ante distincti sin inserior superiorem tegere iacile deprchendetur. Brevi etiam advertet Spectator Planetarum quemlibet ad Fixas

collatum nunc tardius nunc velocius ferri, & ex praedicta regula concludet illum nunc propiorem nunc remotiorem esse; quod ex observata eius diametro apparenti mutata plenius patebit. Verum cum observaverit velocitatem non augeri in eadem ratione cum diametro apparenti, sed in ratione sere duplicata; inveniet velo. citatis mutationem non esse totam opticam, sed ejus semissem Planetae revera inesse, alteram semissem propter majorem vicini

tatem apparere. t . . .:

Licet Planetarum ordinem rite stabilitum ficile teneat, non erit illi adeo proclive eorum a Sole distantias inter se comparare: deest enim hic qua nos Terricolae gaudemus) observatoris translatio de loco in locum, sive stationum diversitas, qua Planetarum distantias a se invicem cum stationum distantia conserat. Quod si oculum e Solis centro in illius superficiem erigamus, tum ex Planetarum Parallaxi omnia patebunt: Telluris enim Pa allaxis horirantalis, oculo sic constituto, est aequalis Solis semidiam tro e Grra vita, c. I6', & ideo faxis sensibilis; ipfiusque Saturni, decuplo magis distantis, dirallaxis horietontalis 1e'ubscrupulum excedet, dum proximi Mercurii ad ses sere astendit Cum igitur Parallaxes istae sitis snt 1ensibiles, Ρlanetarum distantiae cum Solis diametro conserentur, ideoque inter se mutuo. oculo sic collocato Fixae omnes & manetae revolvi videbuntur ab ortu in o casum spatio temporis viginti & quinque E nostris diebus aequali. Polus boreus revolutionis hujus erit in loco illo quem nos Grmcolae ad decimam partem Pistium reserimus, cum Latitudine ho- reali 8 3 vel 84. partium; unde Stella potaris arctica erit ea ad Draconis flexuram secundam, quaeque tribus gradibus ab ipso Polo non distat. Polus austrinus erit in Io gradu Virginis, gradibus 8 3Z vel Di iii od by Cooste

479쪽

vel 34 latus in Austrum, vicina stella quartae magnitudinis, quae Cl. Haiaeis est in Argus navis primo remo, insignis. Et licet observator praedictus nullam Noctis vicissitudinem pati atur, quippe qui in corporis lucidissimi, Diem facientis, superficie

versatur, Fixae tamen & Ρlanetae arcus supra infraque Horizontem inaequales sortientur, prout ad Polum elevatum vel depressum ab AEquatore declinaverint, plane ut nobis Terricolis evenit.

Planetae e Sole spectati diveris Magnitudinis videntur. Saturni quidem diameter subtendit angulum I8', Iovis fere M , Martis tantum 8', Veneris χ8', & Mercurii aes. Cl Hugenius remotissimo. rum. Jovis & Saturni, diametros multo majores ponit ;Jovis nempens' sere; & Saturni Annulo nudati, Ni . Si Telluris apparentem e Sole diametrum inter proximorum, Veneris nempe & Mercurii, diametros apparentes mediam statuamus, erit haec et '; si inter quatuor Soli proximorum diametros mediam inam superiores duo, Ju piter & Saturnus, prorsus diveris Magnitudinis sunt ab inseriori busὶ statuamus, erit illa I 8' aut I9 circiter, quantam D. Crassariu

E Planetis hisce sex tres sunt satellitio donati; Terra nimirum Luna unica stipata, quae ab illa digredi videbitur, cum maxime, scrupulis primis circiter Io; Iupiter quatuor Lunis comitatus, quarum extima nunquam ad 9' a JOve elongari videbitur; Satur. nus quinque Satellitibus spraeter Annulum in cinctus cernitur, quo. rum extimus ad parem stre 1 Saturno distantiam discedit. Horum Satellitum via e Sole vita, nunc magis nunc minus oblique spectatae, Ellipses nunc latiores nunc strictiores videbuntur. Aliquando harum Orbitarum plana producta per Solem transeunt, in quo casu in rectas abeunt Ellipses prius admodum angusta, quod bis in qualibet Orbitae istius revolutione circa Solem contingit,

siqui iam ipsius planum fihi ipsi parallelum maneat; unde Satelus nune a Primario suo tegi videbitur & hunc vicissim tegere, nunc extra ejus distum in Ellipsi circumagi.

Planetae primarii eorumque Satellites superficies habent non tantum non tectas & politas, sed ne quidem adeo uni mes quin in illis reperiantur 1 a clariora & obscuriora, hoc est, quae Solis radios quibus illustrantur, magis minusve reflectunt. Maculae haerotatione Planetae circa proprium axem circulos describunt; adesque e Sese speciae harum viae in plano Disti planetarii, nunc ellipticae videbuntur, nunc recta sprorsus scut prius Satellitum vis prout Sol supra istorum circulorum planum ad alterutrum latus a tollitur vel ineo reperitur, tempore R. AEquinoctii in Ρlaneta isto. Quod si macularum harum series sive fasciis reperiantur, ut in Marae& Iove contingit, hae similiter vel in se inllipses incurvatae, saltera namque semiaellipsis post Planctam latet, vel in rectas extenta cernentur I quod & extremae margini Annuli Saturnii , similiter

Convenit. Verum macularum, aliquae nunc aliquandiu latent, nunc

Nilues diu apparent; nempe. prout Planetae Polo a Sole merso

480쪽

vel eidem obverso propinquae sunt. Haec in Saturno & Tellure maxime conspicua sunt, in reliquis vix; quia in iis Solis illustratio ad utrumque talum semper pertingit. Oculus in Sole positus nullam Umbram, nullam Eclipta cernet, utpote quae perpetuo a Sole sunt averse. Aliquando oculo, in si1- perficie Solis constituto, cui Planeta in hortionis est, Secundarius in penumbra Primarii videbitur, vel penumbra Secundarii in Ρrimarii discum projecta; quod ex colore aliquanto fustiori digno.

Caeterum loca Planetarum Heliocentrica & ideo facile ex dato in Solis superficie puncto visa) facile determinantur per dista in

Libro m. Immo cujussi bet Planetae locus Heliocentricus prius Materminandus est, ut ejus locus Geocentricus definiatur. Praeter Planetas primarios sex una cum decem Satellitibus, stes enim hucusque Terricolis videre contigit,in qui ab observatore Solari in radiaco vix sedecim partes lato,& ad primi motas circulum haud multum inclinato versari, omnesque in easdem partes, inque orbitisci mularibus Soli sere concentricis, moveri videbuntur; praeter hos, inquam, sunt alterius generis corpora, quorum numerus adhuc 'incertus, in orbitis valde excentricis delata Cometae dicti) quae nunc ad Solem proxime accedunt, nunc ab illo in immensum recedunt. Cometae hi non in eandem omnes plagam, sed hic in

unam, ille in alteram licet quilibet per se spectatus in eandem semperi inter Fixas ferri videbuntur ; neque in Zodiaco sive Hanetarum via, sed, ut plurimum, in Viis ad hunc admodum notabiliter inclinatis, semper autem in cireulis sphaerae maximis. Cometae non solum maxima moths diversitate I Planetis distimguuntur, sed praecipue Coma ista, quae, h Sole visa, non, ut nobis plerumque, Caudae instar protenditur, sed circumcirca capiti circumfundi perpetuo videtur, ut Cometae in Solis opposito respectu Terrae constituto usu venit Hulo tamen spissior est haec Coma ad partes versus quas Cometa inter Fixas tendit, sed longius protensa in contrarias. Porro, capillitium hoc majus splendidiusque evadit dum Cometa ad Perihelium descendit; non solum propter rationes opticas, quod oculo & Soli illustranti vicinior ut; sed maxime quod consertior multo sit vapor h quo constat, propter auctum calorem per quem attollitur. Verum ne sic quidem Cometae circumfusa Coma speciem praebebit Solari observatori comparandam cum illa, quam tum temporis observatori Τerreno exhibet. Haec disputavimus ex hypothesi quod oculus in Sole a circumfusa huic Atmosphaera non impediatur, quo minus tam libere Iongeque prospiciat atque nos Terricolae nocte illunt. Si enim visu gaudeat acutiore vel hebetiore, alia magis dissita minusve illustrata videre poterit, aut iste ne ea quidem quae hactenus recensita sunt; quae tamen si viderit, non aliter videbit quam superius dictum est. Praeter praedicta phaenomena eminus spectata, maximas in suae

SEARCH

MENU NAVIGATION