Astronomiae physicae & geometricae elementa. Auctore Davide Gregorio m.d. ..

발행: 1702년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

491쪽

sito praebent, plane ut Luna nostra. Quoniam vero Lunarum

istarum Orbitae circa Iovem sunt in plano somnes quidem in eodem quammxime, nisi quod a Jove secundus inde paululum de sectat) ad planum itineris Iovis circa Solem inclinato, Eclipses

istarum Lunarum centrales sunt & maxime diuturnae, cum Sol in Nodo Lunarum alterutro versatur. Sole extra hunc situm versante, Eclipses etiamnum totales csse poterunt, licci non centrales ; quia umbra Iovis decuplo sere latior est quam Satellitum quivis, & Lunae cujusvis diameter apparens quintuplo major Solis diametro apparente. Atque insigitis haec diametrorum livequalitas, & parva plani orbitarum Satellitum inclinatio ad planum orbitae Jovis circa Solem, in causa est cur Eclipses, tam Lunarum quam Solis, singulis revolutionibus contingant, licet Sol longe a Nodis distet. Et quidem inferiores, licet Sole Iove visus omnium maxime a Lunarum Nodis distet, etiamnum in Iovis umbram incurrunt, & eorum umbrae Jovem vicissim attingunt; remotissimus vcro in hoc casu, per Jovialis Anni sextantem, umbram in Solis opposito effugit, & vicissim Iupiter illius cum Sole conjuncti umbram: Sed & Eclipsium partialium phaenomena temporibus locisque intermediis cernet oculus in Jove positus. Porro Eclipsis Lunae per Lunam hic contingit, cujus phasis aliquando plane diversa est, immo contraria prius descriptae Eclipsi Lunae in Jovis umbram incurrentis: in hac enim, primo deficit

Lunae limbus Orientalis, & occidentalis ultimo eX umbra emergit; in illarum vero aliis, primo deficit occidentalis limbus, & orientalis ultimo lumen suum recuperat, in aliis e contra. Jovis umbra, licet longe ultra suos Satellites porrecta, ad alium Planetam non porrigitur, quod in omnibus aliis Primariis etiam obtinet. Nam

solus Saturnus in illam, si vel infinita esset, immergi potest; Umbra vero Iovis ad orbem Saturni porrigi nequit, nisi Iovis diameter sit quasi semissis diametri Sol , & ad partem nonam

vix ascendit.

Si Iovis superficies fluido magna ex parte tegatur, & Maria

ista navigari fingamus; Navigatio percommoda erit, cum Propter Noctes brevissimas, easque ex Lunarum multitudine vix unquam illunes, plerumque per illarum plures admodum claras, tum quod illarum auxilio cursus suos regere possint. Sed & ex tam multi,

plicibus Eclipsibus loci Longitudo facillime definietur, & Hydrographicae Τabulae accuratae construentur; quod in tam vasto globo percommodum est, cujus nempe superficies centuplo simino ex D. Hugemi sententia quadringenties) major superficie Telluris ejus mensuram laboriosissimam redderet. At . Estus Maris recti procus ex quatuor Lunis Solis enim illic ad hanc rem exiguae sunt

Vires) oriundus varius est, & praeterquam calculis subducendis

assueto incertus.

492쪽

'Haenomena Caesessia praecipua, i quie oculo in Saturno posito

occurrunt, deserasere.

Sol e Saturno fere decuplo minore diametro apparet quam oΤerra, & ejus Discus, unaque Lux & Calor, nonaginta saltem vici-hus minor quam hic. Saturni Annus triginta sere δ nostris aequalis est: quam autem rationem Dies Saturnia ad nostram habeat, incertum est; nam periodus revolutionis Saturni circa proprium Axem nondum constat. Hugenius quidem ex intimi Comitis distanatia ac periodo, horumque comparatione cum distantia & periodo intimi Jovialium, verisimile conset non esse longiores Dies illic quam in Jove. In hanc sentcntiam abit, quoniam pro indubitato habet Solis & Primarii rotationem circa axem causam esse rotationis Primariorum & Secundariorum, quam in easdem quidem partes fieri certum est,in aut saltem rotationem corporis centralis &Planetarum illud comitantium ab eadem causa pendere; adeoque e converso, cum Satellites circa Saturnum rotatos observaverit, & hunc circa AXem suum revolvi nullus dubitavit, & parisere quo Iupiter tempore, ob Satellitum periodos haud impares.

At si consideretur causam rotationis Primariorum circa Solem, Satellitumve circa Primarium, non esse vorticem ullum, aut quod

hujus instar est, scui opinioni praedictum argumentum innititur, sed Planetas motu composito ex projectili prorsum in recta, & ex gravitate versus corpus centrale scirca quod in spatio libero &tantum non vacuo moventurin deserri, & Satellites Saturnios eodem modo in Saturnum gravitare, sive is circa Axem revolvatur sive quiescat; patet, ex rotatione Satellitum ipsius Saturni rotationem circa proprium Axem non recte colligi, nedum hujus periodum. Verum quidem est admodum esse probabile Saturnum circa Axem revolvi, ut s. nunc hanc nunc illam sui laciem Soli, lucis & caloris in suo Systemate sonti, obvertat: At rotationis periodum exhinc colligere impossibile videtur, cum haec ad rerum Saturno comtentarum naturam snobis certe prorsus ignotam) a sapientissimo &omnipotente Deo Creatore accommodata sint. Si Saturni Axis sit

plano Annuli Saturni orbitarumque Satellitum perpendicularis, ut vult Hugenius,) tum Polorum & AEquatoris idem est inter Fixassitus in Saturno atque in Terra; eadem igitur dilaris Stella, eodemque modo, in smilibus latitudinibus, oriuntur & occidunt Constellationes. Atque haec obtinent, si is sit situs Annuli quem Hugenius in Θstemate Saturnio posuit, quem & nos supposuimus Lib.

Iv. cum de ejus phaenomenis ageremus: At si per obiervationes magis accuratas diversus deprehensus fuerit, sui in Cosmotheoria innuit,l praedictorum phaenomenon mensuras diversas ex superioribus colliget quivis. Dies apud Saturnum sunt admodum inaequales,

magnaque AEitatis & Hycmis discrimina ; haec enim a quantitate inclinationis plani AEquatoris ad planum Orbitae Saturni circa So-

493쪽

iem pendent, quam Hugeni postea 3 I posuit, triente sere ma larem quam quae in Tellure obtinet, ubi diarimis ista sunt valde sensibilia..Apud Saturnum in Latitudine s Dies Idngissima nulla Nocte interrumpitur, nec Nox longissima ulla Die. Et gonae duae frigidae circa Polos extensae squarum quaelibet 62 lata) plusquam

decupla majores sunt quam integra Telluris nostrae super1kies. Oculus in Saturno positus e Primariis solum Jovem videre m. terit, Solem perpetuo comitantem, nec ab illo nis 3 circiter quanadoque elimgatum. Hoste duos propriis suis quinque Comitibus annumerans, septenarium Planetarum numerum Saturno visorum

complet, quos in quinas Lunas duosque alios distinguit, ut in Prop. praec. Iupiter;ὶ cum ob easdem rationes, tum ob hanc etiam, quod quinque proximi moveantur in eodem plano ad planum itineris Solis circa Saturnum gi 'inclinato; adeo ut Zodiacus Saturno sit plusquam tertia parte Coeli latus, fi hunc omnium Planetarum eva gationes a Solis via complecti velit. Phases similes harum Luna rum atque Lunarum Iovialium, nisi quod aestate hyemeve, cum Sol multum ab AEquatore declinat, Luna quaevis Soli opposta pleno orbe non fulgeat, nec eidem conjuncta penitus sileat. Nam media aestate hyemeve Luna Soli conjuncta tantum a Sole distat quantum Luna nostra biduo & ultra ante vel post Novilunium, & Soli opposita tantum ab oppositione illa directa, quae plenum orbem facit, quantum nostra Luna biduo & amplius ante vel post Pleniluni

um : ideoque similes tum erunt earum Phases atque Lunae nostrae

duobus diebus & semisse ante vel post syzygiam. Unde istis Anni

Saturnii tempestatibus nullae contingent Luminarium Eclipses. Hae autem tempore AEquinoctii nunquam deerunt, omniumque etiam generum quorum in praecedente mentio facta est. Cum Annus Saturnius diuturnior sit Joviali, plura etiam sunt Mensium genera ad illum in partes distinguendum. In Anno sunt ultra ue oo Menses minimi, & circiter g 932 magnitudine proximorum, ultra et gyx Mensium tertiorum, ultraque 6 l quartorum, &Mentium maximorum I 3ΠSaturnicola Lunarum suarum distantias cum mensuris suis comparabit facile; quippe quintae & extimae Parallaxis major est Parablaxi Lunae nostrae. At Solis Parallaxis 9' non excedit; ideoque imsensibilis est, instar Parallaxis Solis E Terra visi. Oculo in Saturno posito maxime mirandus est Annulus iste Saturnum cingens, de quo Lib. Iv. dictum : est quippe eminus visus spectaculum sui generis unicum, quodque Philosophorum omnium Oculos iatndudum in se convertit. Annulus hic acuti T D. Hatteio, Variationis declinantis Acus magneticae causas inquirenti, animos addidit ut Telluris globum in Crustas Nucleosque concentricos divisum supponeret Tra act. Phil . M I9ς. post Km plerum qui idem secit Lib. Iv. pag. 186. Epit. QAuron. Copem cum, ex directione magnetica, causas inaequalitatis Ρlanetarum in ρltum investigareti Quid enim si Annulus hic fit pars reliqua exterioris

494쪽

Lib. VL & GEOMETRICAE ELEMENTA. q. 9

rioris Crustae in Nucleum interiorem jam collapste, ejusque quasi

ruinae adhuc spectandae λ Nam si Saturnus olim ejus fuerat diam tri, cujus est in hunc diem Annulus, illa e Sole visa ejusdem erat magnitudinis atque est nunc Iovis diameter apparens ex eodem. Cum Annuli extimus margo supra Saturni superficiem exstet ad altitudinem, quae est sesquiquarta semidiametri Saturni, hunc ad distantiam ab AEquatore Saturnio sin cujus plano totus est positus)majorem quam 64. ' videre non licebit: Spectator igitur majorem latitudinem habens Annulum nunquam cernet; Zonaque est circa utrumque Polum, 1 3 sere lata, Annuli spectaculo penitus privata. Et accedente oculo propius ad Saturni Polum primus Satellas obtectus manet, deinde secundus, atque ita porro, donec oculo tandem promoto ad distantiam unius gradas a Polo, ne vel quintum amplius videt, nisi per refractionem illud fiat; nec, tempore hyemis, Solem, Lunam quamVis, nec quemvis Planetam, nec Coeleste corpus quodvis Terricolis notum praeter Fixas, & forte Cometam aliquem videbit. Oculus in ipso Saturni . Equatore, aut Zona prope illum, constitutus Stellas nullas in AEquatore aut valde prope AEquatorem positas videt: & ideo nunquam Lunarum aliquam, obstante sic. Annulo :Ideoque tempore a uinoctii in AEquatore degens Solem non vudebit. neque alibi degens Annulum, quippe cujus neutra facies in hoc casu illustratur. Quam lata autem sit Zona ista, per observationes in Tellure factas dissicile est determinare, cum Annuli cras sities exigua sit; illam Hugenius sexcenta milliaria Germanica efficere putat. Hanc ex Saturni superficie accurate determinare facile erit, cum paulo plus quam semidiametro supra eandem elevetur. Si oculus extra AEquatorem positus intelligatur, spatium Coeli continens Stellas ab Annulo tectas diversae erit magnitudinis & figurae,

pro diverso Oculi situ. Ρer Anni Saturnii semissem, altera Annuli facies a Sole illustr tur; unde qui istud homi sphaerium incolunt cui haec obvertitur, hoc est, qui aestatem habent, Annuli portionem, quae supra Horizontem exstat, illustratam de die cernunt tenuiter lucentem sicut nos Lunam praestiate Sole) si atmosphaera Saturno circumfundatur,& ad plagam versus quam est Polus depressus positam; de nocte vero eius lumen sortius est, sicut & nostrae Lunae absente Sole: Et ex maculis, ejus vel quies vel motus, hujusque velocitas definietur. Post Solis occasum Arcus hujus lucidi pars orientalis umbra snempe ipsius Saturni inficitur, quae, procedente nocte, paulatim ascendit, donec nocte media ejus partem summam sive verticem occupat, unde paulatim uersus occidentalem ejus partem movetur, Prout Ses ad ortum vergit. A1cus hic lineam meridianam semper ostendet; planum enim ad Horiciontem erectiam, per Arcas verticem transiens, est in Meridiano. Si oculi distantia ab AEquatore minor

sit 32V. Annuli Arcum concavum aequo ac convexum cernet, instar

servicis. hinc inde ab Horizonte assurgentem; insta quem, nempe

495쪽

inter Arcum lucidum & Horizontem, Coelum cernet stellasque in regione ista. Si vero oculus magis quam sχ ', mimis Hem quam M. L ab AEquatore distet; partem cavam minime cernet, 'sed luctidum corpus quasi e solo assurgens, & Horizonti, Instar autor

contiguum. 3

Per alteram Anni Saturnii semissem, cum nempe Sol ab AEquatore versus Polum inconspicuum declinat, hoc est, tempore hyemis, oculus Annulum minime videbit, quippe non illustratum ea facie quae ocula obvertitur; sed hic partem Coeli, syderaque hac comtenta, ab oculo tegit, ut superius dictum, seque hoe modo sensibilem reddet. Annuli autem umbra magis magisque versus dilum prox, mum protenditur, adeo ut oculo ubivis intra spatium praedictum posito Sol, cum certam declinationem attingit, regi videatur & Eclupsin pati ipso meridie, iterumque statim retegi. Postero die simile rursus contingit, sed Eclipsis paulo citius incipit & serius desinit;& Τenebrae hae meridianae quotidie diuturniores fiunt, sol forfinintegro die durand ad usque mediam hyemem, unde rursus d crestere incipiunt donec tandem nullae fiant, cum Sol eandem rursus declinationem 1 Gopico rediens attingit, quam, illis primo imgruentibus, habuit. Atque hoc obtinebit si Oculus sit in latitudine majore quam a ς vel-: Si vero in minore latitudine collocatus fuerit oculus spectator, cum Tenebrae meridianae sunt maxume diuturnae, subito sub ipsum meridiem Sol apparet rursusque R tim abstonditur, & postridie similis rursus Lux, sed paulos diutunnior, fiet; atque sic porro magis magisque diuturna erit Lux me. ridiana usque ad mediam hyemem: Et hinc rursus perpetuo brevior evadet donec penitus evanescat, Sole a Tropico hyemali reduce &declinationem attingente aequalem illi, quam habuerat cum pri mum Lux affulsit, quo tempore subito Mnebrae meridianae longissimae rursus incipient, ut hactenus dictum minuendae, Sole ad AEquatorem properante. Atque exhinc patet multo maximum esse

H statis Hyemisque in Saturni globo discrimen, tum propter uita

usque diuturnitatem, magnamque Solis declinationem ab AEqua. tore, tum propter Tenebras meridianas hyemales ab Annulo Solem tegente prosectas.

PROPOSITIO VII. Ρ Menomena Omo in Cometa aliquo pinu .isa describere.

Cometas ad Planetas primarios reserimus, quippe qui in orbium excentricitate ab illis praecipue disserunt. Oculus in Cometa inlli catus atmosphaera maxima & densissima sese involutum semit, quae in descensu ab Aphelio, praecipue postquam in minorum H

netarum regionem immergitur, crescit. Atmo aera haec tam densa est & turbida, ut chaos versus sit imum Telarat sere. Incentum est an Cometa in seipsum revolvatur; verisimile tamen est iblum, aliorum magnorum Mundi corporum ritu, omnes sui facies versus Solem convertere, ut vapor copiofior inde elevetur. M vem conversio

496쪽

eonversio haec sit super datum axem, difficile esset determinare. Si Nucleum convertitur, omni S atmosphaera, praecipue pars illa altior quae in parres a Sole aversas protenditur, non una revolvitur ut in Telluris alii sphaera iit: Verum Vapor iste, e Cometa exiens &caudam constituens, non tam Cometae atmosphaera ipsi Cometae coniuncta sui.Telluris atmosphaera crassior Telluri) ejusque par. rem constituens, censenda est, quam corpus separatum, cujus particulae singulae 1eorsim, in spatio libero, motus suos ipsius Cometae inflari excercent Cum cujusvis Cometae iter circa Solem sit Ellipsis admodum ex centrica,t non est verisimile illorum similem esse in Universo usum atque ipsorum Planetarum, qui in Orbibus Soli proxime concentricis feruntur, quique rebus in eodem sere statu mansuris producendis & alendis destinati videntur; qui usui Cometae neutiquam accommodati sunt,'propter diversissimos caloris gradus quos subeunt. Si igitur condecturae locus sit, arbitramur Cometas restauiarando Solis & Planetarum fluido inservire: Cum enim Sol ima inensem fluidi massam sub lucis forma exeuntem continuo dependat, & Planetarum nuidum, perpetua serie, in solidum vix in flui- dum denuo rediens mutetur, ut in Tellure nostra quotannis fieri deprehendimus; patet, aut Solis vires paulatim deperditum iri, Planetarumque fluidum defecturum, quod minime est verisimile, aut haec statis vicibus esse reficienda. Nullum vero tam aptum modum comminisci est proclive, quam si Cometae, ingentia spatia aetherea pervagante' ponantur corpuscula lucem olim constituentia in ista spatia prosecta, & quas ibidem sparsa & deperdita, &vapores humidos pariter per attractionem squalitatem corporibus omnibus ingenitam & connatamὶ ad se allicere, & quasi recolligere ; ut hos in caudas sursum elevatos squae & Hippocratis citi fuit opinio ab Aristotele Ub. I. Cap. 6. Meteon consignata) Planetarum atmosphaeris immisceant, illa vero Soli, lucis fonti, restituant. Hinc primarii Planetae augebuntur; unde Satellitis, si quis est, Orbita.& Periodus contrahuntur de quo phaenomeno supra suo loco dictum) aliaque fiunt, quae superius explicuimus cum Cometas in praecedente Libro tractaremus. Alius etiam erit quandoque Cometae sive effectus sive usus. Si nempe Cometa prope Planetam transeat sita serentibus eorum Orbibus tu motibus) hunc ita attrahet ut ejus orbita immutetur, sinutata etiam, ex mutua actione, Cometae Orbitas unde Planetae Periodus etiam mutabitur. Sed & Satellitem ita per attractionem deturbare poterit Cometa, ut, relicto suo Primario, ipse evadat Primarius circa Solem deinceps rotat . Praeterea mutaxiones multo

maximas in ipso Planetae globo producere poterit, non solum prolectando fluidum si quod fit, sed per glias ctiam qualitates, si

v g. corpus tam vastum &, si ex Solis vicinia prodeat, agnitum Tellurem nostram e propinquo praetervehatur. Verum de hisce latis, maesertim cum ad nostrum institutum directe non spectent.

497쪽

Cometarum Anni diversimiar, pro magnitudine Axium maiorum omitarum, quas circa Solem describunt; est nimirurn per Propp. xc & xi . Lib. 1. cibusvis Cometae Rianus ad Annum nostrum in sesquiplicata ratione Axis majoris Orbitae Comet icie ad duplam di. stantiam mediocrem Solis ii Terra. Solis diameter apparens, ejus discus, simulque Calor & Lux, in Cometa immense intitata depre

hendentur, ut & Planetarum magnitudo apparens. Caeterum metae incola Planetarum motus diversissinios experietur, proin, in illorum regionem immersus, nunc omnes se superiores habet nunc hos inferiores illos superiores; vel; extra hanc elatus,' Omnes inferiores cernit; quae Omnia in Cometa, cuius data est Orbita,

ex praecedentibus definire licebit. Si ex. gr. Cometa in Aphelio ascendat ad distantiam a Sole sextuplo maiorem quam est Saturni distantia, quod fiet si Cometae Periodus sit circiter I so n strorum Annoriun sposito illum in Perihelio ad Solem admodum a propinquare, ut in quibusdam sit,) Planeue omnes propter Solis viciniam, Oculo in Cometa posito, tum fiunt inconspicui; ipse quippe Saturnus vix ultra Io a Sole digredietur, & Solis diameter semis seni scrupuli primi adaequabit. Oculo autem in Cometa, cuius Periodus est longe major, Planetae inconspicui fiunt dum in altiore orbitae suae parte versatur, quod per magnam Anni sui partem durat; nam Cometae velocitas versus Aphelium parva admodum est respectu illius, qua sertur cum circa Perihelium versatur. Si Co. metae Periodus sit nimis magna, id est si Cometae distantia a Sole in Aphelio distantiam Saturni inpius contineat, sorte Fixarum ordo h Cometa spectatus notabiliter diversiis erit, in diversis itineris sui punctis: Vix tamen crediderim diversitatem hanc esse valde sensibilem ς sed potius Cometarum etiam extimorum Orbes, ad Fix

rum a Sole distantiam comparatos, parvos fatis esse.

COROLLARIUM.

Hinc patet Systema Planetarum circumsolarium. ε Fixa spmctatum, visum prorsus fugere, & in idem punctum lucidum confundi cum Sole, cujus diameter insensibilis fiet, si distin spectetur & orbatus capillitio, quali Fixae Terricolis cinctie videmtur. Nam cum Planetae omnes h Cometa in Aphelio posito propter Solis viciniam videri nequeant; quanto magis ex tam immensa distantia, qualis est ea Fixarum, invisibiles redderentur λ Posito enim Parallax in magni orbis sive e Fixa visam semidiametrum magni orbis) aequalem esse Hrallaxi Solis e Terra vis neque ullae sunt

observationes quae majorem esse evincant Solis diameter angulum, ad Fixam, quinque scrup. tertiorum vix subtendit, & Saturnus Sole per bina scrupula prima nunquam elongabitur. Praeterea Planetarum mutuatitium lumen a radiorum Solarium reflemone oriundum visui, nostro simili, in tam immensa distanria, movendo prorsus erit impar; & licet sensum moveret, Solis species in semidiametrum huic aequalem videretur se extendere, sicut corporibus

quibusvis

498쪽

quibusvis lucidis contingit & speciatim Fixis e Terra spectatis;

unde in idem lucidum corpus coalescerent quali: Ideoque vicissim Planetari circa Soles istos rotati observationem nostram effugiunt penitus. Dubium non est quin, oculo in Fixa aliqua saut Planeta circa illam revoluto) posito, reliquarum circumcirca Fixarum ordo& Constellationum Figurae diversa sint prorsus ab illis, quae nos spectamus; quippe cui Sol noster Stella Fixa videtur. Immensa autem ista sive Fixarum sive Solium distantia a se mintuo impedit quo minus immania haec corpora in se invicem, Planetasiue si cum illis constrantur parvos) circa hosce Soles rotatos,

vires suas attractrices notabiliter eXcerceant, eorumque ImotuS perturbent. Horum Systematum, nullo spatio conclusorum, numerus

indefinitus in causa est cur non in unum coeant, sed a se mutuo discreta Dei Creatoris Omnipotentiam & Sapientiam Universe in perpetuum ostendant.

PRaecipua Phaenomena Amanum, Solis, O 'Planetarum omnium, praeter Terram, Oculo in Luna posito visa describere. Cum Luna sui Prop. Lur. Lib. Iv. dictum est) in se ipsam volu

tur, ab occasu in ortum, circa Axem plano Eclipticae proxime normalem sibique perpetuo parallelum, aequabiliter parique tempore quo Luna circa Terram. Mense A. periodico; patet, oculo in ejus superficie posito, Solem, Fixas, reliquaque omnia Lunae haud conjuncta hoc est Planetas omnes praeter Tellurem) ab ortu in occasum videri rotari super Polos Eclipticae quamproxime. Suntque Poli isti Fixis insignes; boreus quidem Stella quartae magnitudinis post Dra.

conis flexuram tertiana, tribus circiter gradibus a Polo distante; australis vero Stellis quatuor Xiphiae pistis, quarum una. est Polo vicinior quam nostra polaris archica, sed adhuc insignior vicina Nubecula majore. Et quidem, sicut apud nos, motu hoc communi s runtur Stellae omnes eodem tempore, nisi quatenus harum motus proprii, aut veri aut apparentes, illud paululum immutant. Et primo, Solis revolutio apparens, circa quiescentem ad sensum Lunam, langiore tempore peragitur, propter Lunam interim una cum Τerra circa Solem in consequentia delatam', adeo ut Dies naturalis apud

Lunam ejussiem sit durationis cum Mense nostro synodico, qui prius descriptam ejusdem Meridiani Lunaris revolutionem ad ean dem Fixam diebus sere duobus e nostris excedit. Unde apud Linnam in integro Anno Sol duodecies tantum oritur, Fixae vero doctes & ter ; sive accuratius, in novemdecim Annis Sol oritur ducenties tricies quinquies, Fixae vero ducenties quinquagies & qua ter: & oriens Sol integro sere Signo promotior est quam pridie. Dies hic naturalis Limicolarum, aequaliter in lucem & tenebras

dividitur, quia Axis, circa quem Luna r*volvitur, est ad planum itineris Lunae circa Solem normalis sere; & praeterea nullum est apud Lunam Crepusculum ante Solis orthm vel post uus occasum; . PPp a nempe

499쪽

nempe quod fieri non potest ut Prop. um. Lib. I. ostensum estin absque circumfusia Lunae Atmosphaera. qualis nulla datur. Unde Sol unicolis per medium sere inter Polos motos primi circulum pet-petuo incedere videtur. Quamvis Solis via ,h Luna inter Fixas visa, sit eadem proxime cum ejusdein viae Tellure visa, & omnium Planetarum eadem proxume loca e Luna atque h Τerra ἔ h Luna tamen, extra Nodos posita. accuratiori observatori videbitur Sol ab Ecliptica ad latus o positum deviare, & lumen suum ultra Polum subjectum Coelesti illi, versus quem declinat, protendet, dilumque alterum in tenebris relinquet. Sed restituuntur haec omnia intra Diei Lunaris sis inissem, cum Luna ad Nodum suum simulque Eclipticae planum redit, postea ad alteras Eclipticae partes excursura, similiaque Phim nomena ad alterum Polum per reliquam Diei semissem habitura. Ρraeter inaequalitates omnes in Planetarum motibus h Terra visas, quas in Luna simul cum Tellure delata etiam obtinere necesse est, sunt & aliae Lunae peculiares, quarum praecipuae sunt hae

Quando incolis in meditullio hemisphaerii Lunae a Τerra aversi dies est, Sol tarde sub Fixis progredi videtur; tardissime vero ipso meridie: nocte vero celeriter sub Fixis progressum fuisse postero die deprehenditur. Et h contra, degenti in meditullio hemisphaerii Lunaris Terrae subjacentis, Sol de die celeriter sub Fixis in ortum promoveri videbitur; celerrime ipso meridie: nocte vero Sol tarde progreditur sui, Fixis; tardissime media nocte. Eademque vera sunt de Venere & Mercurio, quippe prope Solem perpetuo haerentibus, & etiam de Marte Soli conjuncto, licet ob nimiam eius tum temporis , Luna distantiam minus sint notabilia; insensibilia vero prorius sunt in Jove & Saturno ad partes versus Solem positis. Quod si superiorum aliquis e Luna visus Soli opponatur, quo casu retrogradus est, degenti in meditullio hemisphaerii 1 Τerra avers, solito magis retrogradus nocte videbitur, die Milo minus; atque omnium minime vel maxime ipso meridie, media ve nocte. Similiterque degenti in Lunae regione, cui Gllus

imminere cernitur, Planeta Soli oppositus omnium minime retro. gradus videbitur nocte media, omniumque maxime meridie. Atique haec in Marte duplo sunt sensibiliora quam in Sole: In Iove

autem aut Saturno evanestunt fere hae differentiae. Similiter ΡΙ neta aliquis, qui h Terra stationarius apparet, si e Luna Telluri fit oppositus, retrogradus videbitur; Telluri vero coniunctus h contra directus apparebit, quod in Venere maxime erit sensibile. Astronomus in Luna constitutus, & moths domicilii siti circa Terram, Terraeque circa Solem ignarus, in cujusvis Ρlanetae Themria condenda, Epicyclis omnibus ab Astronomo Terrestri excogitatis Epicyclum novum, vel Epicycioe Epicyclum, saperaddet, quo inaequalitates supra memoratas explicet. Ex. gr. Excentrico Solis circa Terram destripto a Terricola adhibito selenim Terricola, admisso circulo Exeentrico, Epicycio non indiget ad Sintis

500쪽

tis motum explicandumὶ superinducet Epicyclum, Solemque in hoc ponet diei suae spatio circumrotari, dum interim Epicycli cem reum in Excentrico motu annuo desertur: Sic enim fiet ut Solis inaequalitas diurna ab Astronomo Lunari observata explicetur, si, dum incolae Lunari qui Terrae directe subjicitur nox est, Solem in inferiori Epicycli parte, & dum eidem dies est, in superiori versari

ponat. Sic Excentrico Martis circa Terram disposito ejusque Epicyclo a Terricola excogitatis, quibus Martis motus e quiescente Tellure apparens explicatur, superinducet Lunaris noster alterum Epicyclum in prioris Epicycli circumferentia delatum,spatio Nych themeri a Marte percurrendum. Estque hic modus unicus, quo Astronomiam tuam condere possit motus siue sedis ignarus & illius quietis vindex: nempe circulum a se suoque domicilio revera percursum in Coelum, inverso situ, transferendo, motumque in eo pari tempore facturn supponendo; & quidem vera ejus magnitudine retenta, si distantia vera innotescat; si autem haec lateat i&nulla supersunt media, quibus in hac quiescentis Lunae hypothesi dignosci possit) tantae saltem magnitudinis ponitur Epicyclus, ut

ex observatoris loco aequalis magnitudinis videatur, ac ex eadem distantia videretur ejusdem loci vera orbita. Sin Incola hemisphaerii Lunae, cui Terra imminet, motus sui domicilii circa Terram I erraeque circa Solem gnarus ponatur, & observationes instituere possit aeque accuratas ac quae a Terricolis fiunt; po- sterit hic Solis, Planetarumque Systematis Solaris, Magnitudines& Distantias mutuas cum suarum rerum magnitudinibus & distantiis exacte satis comparare. Nam suae sedis Diametrum metiri poterit, similiter atque nos Telluris nostrae. Ρorro, Gllinris Distantiam facile cum Lunae Diametro comparabit; nam Lunae Diameter subtendit angulum satis sensibilem ad Tellurem. nempe gradus semisse expressum: Atque Diametrum Orbis sui circa Terram tanquam statam adhibebit, qua reliquorum corporum mundanorum Distantias exquirat. Haec enim subtendit angulum ad Solem gradus triente expressum, posita parallaxi Solis h rra visi res tantum; qui vero ad Martem Soli oppositum ad gra-dsis stre bessem ascendit, & ad Venerem Soli conjunctam & retrogradam sesquiquintum gradum excedit. Porro, Lunicola iisdem modis exquiret rationes inter Planetarum primariorum Distantias a Sole, quibus Terricola; notis vero Distantiis, ex Planetarum Diametris apparentibus illorum Magnitudines erueti

describere. In Luna duo sunt Hemisphaeria omnino diversia, immo contraria, respectu Phaenomen-n, de quibus propostione hac agitur. In altero enim Lunae Hemisphaerio Terram perpetuo vident, in altero

nunquam; nisi quod prope horum limites tractus sit, cujus incolis

P p p 3 Terra

SEARCH

MENU NAVIGATION