Titi Lucretii Cari De rerum natura libri 6 ad optimorum exemplarium veritatem exacti. Quae praeterea in hac Patavina editione accesserint, epistolae subsequentis postremae paginae declarant

발행: 1721년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

t T. LUCRETII

Quas ob res , ubi viderimus , nil posse creari De nihilo : tum , quod sequimur , jam rectius inde

Perspiciemus i & unde queat res quaeque creari , Et quo quaeque modo fiant opera sine divum . Nana si de nihilo fierent, ex omnibus rebus I 6i omne genus nasci posset , nil semine egeret :E mare primum homines , e terra posset oriri Squamigerum genus , & volucres , erumpere cavo

Armenta , atque aliae pecudes : genus omne ferarum Incerto partu culta , ac deserta teneret. 16

Nee fructus iidem arboribus constare solerent ,

Sed mutarentur : serre omnes Omnia possent.

Quippe , ubi non essent genitalia corpora quoique , Qui posset mater rebus consistere certa prit nunc seminibus quia certis quidque creatur , II Inde enascitur , atque oras in luminis exit , Materies ubi inest cujusque & corpora prima . Atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni , Quod certis in rebus inest secreta facultas .

Praeterea , cur vere rosana , frumenta calore , 17 Viteis autumno fundi sudante videmus :Si non , certa suo quia tempore semina rerum Cum confluxerunt, patefit quodcumque creatur,

Dum tempestates adsunt, & vivida tellus Tuto res teneras cssert in luminis oras λ I 2 quod si de nihilo fierent , subito exorerentur Incerto spatio , atque alienis partibus anni:

Quippe ubi nulla forent primordia , quae genitali

Concilio possent arceri tempore iniquo . Nec porro augendis rebus spatio foret usus Is Seminis ad coitum , e nihilo si crescere possent. Nam fierent juvenes subito ex insantibus parvis :E terraque exorta repente arbusta salirent.

Quorum nil fieri manifestum est , omnia quando Paullatim crescunt ut par est ) semine certo : I9c Di iligod by Corale

52쪽

Crescendoque genus servant ; ut noscere possis quaeque sua de materia grandescere , alique.

Huc accedit , uti sine certis imbribus anni Laetificos nequeat foetus summittere tellus :Nec porro secreta cibo natura animantun I9sPropagare genus possit, vitamque tueri: Ut potius multis communia corpora rebus Multa putes esse , ut verbis elementa videmus ,

Quam sine principiis ullam rem exsistere posse .

Denique cur homines tantos natura parare et o

Non potuit , pedibus qui pontum per vada possent

Transire , & magnos manibus divellere monteis , Multaque vivendo vitalia vincere saecla : Si non materies quia rebus reddita certa est

Gignundis , e qua constat quid possit oriri Θ 2os Nil igitur fieri de nilo posse fatendum est :Semine quando opias est rebus , quo quaeque creatm Aeris in teneras possint proferrier auras . Postremo , quoniam incultis praestare videmus Culta loca , & manibus meliores reddere foetus : EI E sse videlicet in terris primordia rerum squae nos foecundas vertentes vomere glaebas , Terraique solum subigentes , cimus ad ortus .

quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore

Sponte sua multo fieri meliora videres . 2II Huc accedit , uti quidque in sua corpora rursum Dissolvat natura , neque ad nihilum interimat res . Nam , siquid mortale e cunctis partibus esset , Ex oculis res quaeque repente erepta periret Nulla vi foret usus enim , quae partibus ejus 22 Discidium parere , & nexus exsolvere posset . At nunc , aeterno quia constant semine quaeque , Donec vis obiit , quae res diverberet ictu , Aut intus peuetret per inania , dissolitatque , Nullius exitium patitur natura videri. 22s

53쪽

lio T. LUCRETII

Praeterea , quaecumque vetustate amovet aetas , Si penitus perimit consumenS materiem omnem , Unde animale genus generatim in lumina vitae

Redducit Venus ρ aut redductum daedala tellus Unde alit, atque auget, generatim pabula praebensῖ23 γUnde mare ingenui fontes , externaque longe Flumina suppeditant λ unde aether sidera paicit λomnia enim debet , mortali corpore quae iunt , Infinita aetas consul Ise anteacta die1que . quod si in eo spatio , atque anteacta aetate fuere , 233 E quibus haec rerum consistit summa refecta :Immortali sunt natura praedita certe . Haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti. Denique res omne is eadem vis , caussaque volgo Conficeret , nisi materies aeterna teneret 24 Inter se nexas minus aut magis endopedite . I actus enim leti satis esset caulsa profecto :Quippe, ubi nulla forent aeterno corpore , eorum Contextum vis deberet dissolvere quaeque. At nunc , inter se quia nexus principiorum 24S, Dissimiles constant, aeternaque materies est , Incolumi remanent res corpore , dum satis acris Vis obeat pro textura cujuique rePerta :Haud igitur redit ad nihilum res ulla ; sed omnes Discidio redeunt in corpora materiai. 2 .Poitremo pereunt imbres , ubi eos pater aether In gremium matris terrai praecipitavit. At nitidae surgunt fruges , ramique virescunt Arboribus; crescunt ipsae , foetuque gravantur. Hinc alitur porro nostrum genus, atque serarum : 2 FHinc laetas urbeis pueris florere videmuS , Frundiserasque novis avibus canere undique silvas .

Hinc sessae pecudes pingues per pabula laeta Corpora deponunt, oc candens lacteus humor Uberibus manat distentis , hinc nova proles 26

54쪽

LIBER I.

Artubus infirmis teneras lasciva per herbas Ludit , lacte mero menteis percussa novellas . Haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur :quando alid ex alio reficit natura , nec ullam R em gigni patitur , nisi morte adjutam aliena . 26sNunc age , res quoniam docui non posse creari De nihilo : neque item genitas ad nil revocari ;Nequa sorte tamen coeptes diffidere dictis , Quod nequeunt oculis rerum primordia cerui ;Accipe praeterea , quae corpora tute necesse est et o Confiteare esse in rebus , nec posse videri . Principio , venti vis verberat incita pontum , Ingenteisque ruit nave is , & nubila differt ;Interdum rapido percurrens turbine campos Arboribus magnis sternit , monteisque supremos 27s Silvifragis vexat flabris : ita perfurit acri Cum fremitu , saevitque minaci murmure PontuS .

Sunt igitur venti nimirum corpora caeca , quae mare , quae terras , quae denique nubila caeli Verrunt, ac subito vexantia turbine raptant. 28

Nec ratione fluunt alia , stragemque propagant ,

Ac cum mollis aquae sertur natura repente

Flumine abundanti , quod largis imbribus auget

Montibus ex altis magnus decursuS aquai ,

Fragmina conjiciens silvarum , arbustaque tota ἐ 28sNec validi possunt pontes venientis aquai Vim subitam tolerare : ita magno tur Sidus imbri Molibus incurrens validis cum viribus amnis ,

Dat sonitu magno stragem ἱ voluitque sub undis Grandia saxa , ruit qua quidquid fluetibus obstat . 29 Sic igitur debent venti quoque flamina ferri:

Quae , veluti validum flumen , cum procubuere Ruamlibet in partem , trudunt Oes ante , ruuntque Impetibus crebris ι interdum vertice torto Corripiunt, rapidoque rotantia turbine portant. 29s

55쪽

Quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca et Quandoquidem factis ac moribus , aemula magnis

Λmnibus inveniuntur , aperto corpore qui sunt. Tum porro varios rerum sentimus odores , Nec tamen ad nareis venieteis cernimus umquam: 3oo Nee calidos aestus tuimur , nec frigora quimus Usurpare oculis , nec voces cernere suemus ;quae tamen omnia corporea constare necesse est

Natura : quoniam sensus impellere possunt. Tangere enim et rangi , nisi corpus , nulla potes res . 3os Denique fluctifrago suspensae in litore vestes Uvescunt , eaedem dispansae in sole serescunt ;At neque quo pacto persederit humor aquai Visum est , nec rursum quo pacto fugerit aestu ;In parvas igitur parteis dispergitur humor , 3 Io

quas oculi nulla possitnt ratione videre . Quin etiam multis solis redeuntibus annis Annulus in digito subtertenuatur habendo :Stillieid I casus lapidem cavat : uncus aratri Ferreus occulte decrescit vomer in arvis : 3Is

Strataque jam volgi pedibus detrita viarum

Saxea conspicimus : tum portas propter ahena Signa manus dextras ostendunt attenuari Saepe salutantum tactu , praeterque meantum .

Haec igitur minui', cum sint detrita , videmus ἱ 32 Sed quae corpora decedant in tempore quoque , Invida praeclusit speciem natura videndi. Postremo , quaecumque dies , naturaque rebus Paullatim tribuit , moderatim crescere cogens , Nulla potest oculorum acies contenta tueri ue 323Nec Porro quaecumque aevo , macieque senescunt , Nec mare quae impendent vesco sale saxa peresa , Quid quoque amittanton tempore , cernere possis . Corporibus caecis igitur natura gerit res . Nec tamen undique corporea stipata tenentur 33o

56쪽

LIBERI. 13

omnia natura λ namque est in rebus inane .

uod tibi cognosse in multis erit utile rebus : ec sinet errantem dubitare , & quaerere semper De summa rerum , & nostris dissidere dictis . Quapropter locus est intactus inane , vacansque . 33sQuod si non esset , nulla ratione moveri Res possent I namque , ossicium quod corporis exstat , ossicere atque obstare , id in omni tempore adesset omnibus: haud igitur quidquam procedere posset ,

Principium quoniam cedendi nulla daret res . 34 At nunc per maria , ac terras , sublimaque caeli , MuIta modis multis varia ratione moveri Cernimus ante oculos ἱ quae , si non esset inane , Non tam sollicito motu privata carerent ,

Quam genita omnino nulla ratione fuissenta 34 Undique materies quoniam stipata quiesset. Praeterea quamvis solidae res esse putentur ,

Hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas :In saxis , ac speluncis permanat aquarum Liquidus humor , & useribus sent omnia guttis : 33 Di pat in corpus sese cibus Omne animantum ζCrescunt arbusta , & scelus in tempore iandunt , Quod cibus in totas usque ab radicibus imis Per truncos , ac per ramos diffunditur omneis :Inter saepta meant voces , & clausa domorum 3Is Transvolitant : rigidum permanat frigus ad offa .

Quod , nisi inania sint , qua possent corpora quaeque

Transire , haud ulla fieri ratione videres. Denique cur alias aliis praestare videmus Pondere res rebus , nihilo majore figura λ 36o Nam , si tantumdem est in Ianae glomere , quantum Corporis in plumbo est , tantumdem pendere par est ;Corporis ossicium est quoniam premere omnia deorsum :Contra autem natura manet sine pondere inanis .

Ergo quod magnum est aeque , leviusque videtur , 36s

57쪽

Τ. LUCRETII

Nimirum plus esse sibi declarat inanis . At contra gravius plus in se corporis esse Dedicat , & multo vacui minus intus habere . Est igitur nimirum id , quod ratione sagaci

quaerimus , admistum rebus, quod inane vocamus. 37o Illud in his rebus , te ne deducere ver Possit , quod quidam fingunt, praecurrere cogor . Cedere squamigeris latices nitentibus ajunt ,

Et liquidas aperire vias ; quia post Ioea pisces

Linquant, quo possint cedentes confluere undae : 37 sSic alias quoque res inter se posse moveri , Et mutare locum ἱ quamvis sint omnia plena . Settieet id salsa totum ratione receptum est . Nam quo squamigeri poterunt procedere tandem sNi spatium dederint latices λ concedere porro 38o Quo poterunt undae , cum pisces ire nequibunt λAut igitur motu privandum est corpora quaeque Aut esse admistum dicendum est rebus inane ;Unde initum primum capiat res quaeque movendi . Postremo duo de concursu corpora lata 38 ISi eita dissiliant ; nempe aer omne necesse est , Inter corpora quod iuvat , possidat inane .

Is porro , quamvis circum celerantibus auris Confluat, haud poterit tamen uno tempore totum

Compleri spatium: nam primum queque necesse est 39ooecupet ille locum , deinde omnia possideantur . Quod si sorte aliquis , eum corpora dissiluere , Tum putat id fieri , quia se condenseat aer ,

Errat ; nam vacuum tunc fit , quod non fuit ante 3 Et repletur item , vacuum quod constitit ante et 39 Nee tali ratione potest denserier aer ,

Nec , si jam posset, sine inani posset, opinor ,

Se ipse in se trahere , & parte is conducere in unum , Τuapropter , quamvis caussando multa moreris , lle in rebus inane tamen sateare necesse est . o Mul-

58쪽

Multaque praeterea tibi possum commemorando Argumenta , fidem dictis conradere nostris ;Verum animo satis haec vestigia parva sagaei Sunt, per quae possis cognoscere cetera tute . Namque canes ut montivagae persaepe ferar εos Naribus inveniunt intectas liunde quietes , Cum semel institerunt vestigia certa viai: Sic alid ex alio per te inte ipse videre Talibus in rebus poteris , caecasque latebras Insinuare omneis , & verum protrahere inde: Io

Quod si pigraris , paullumve abscesseris ab re , Hoc tibi de plano possum promittere , Memmi , Usque adeo largos haustus de sontibus magnis Lingua meo suavis diti de pectore fundet ,

Ut verear , ne tarda prius per membra senectus 4 Is Serpat , & in nobis vitai claustra resolvat , Quam tibi de quavis una re versibus omnis Argumentorum sit copia missa per aureis . Sed nunc jam repetam coeptum pertexere dictis .

Omnis , ut est , igitur , per se , natura , duabus 42 Consistit rebus ; nam corpora sunt , di inane , Haee in quo sita sunt, & qua diversa moventur e Corpus enim per se communis deliquat esse Senius ; quo nisi prima fides fundata valebit, Haud erit occultis de rebus quo reserentes 42s Confirmare animi quidquam ratione queamus . Tum porro locus , ac spatium , quod inane vocamus , Si nullum foret, haud usquam sita corpora possent Esse , neque omnino quaquam diversa meare ἐId quod jam supera tibi paullo ostendimus ante . 43o Praeterea nihil est , quod possis dicere ab omni Corpore sejunctum , secretumque esse ab inani: Quod quasi tertia sit rerum natura reperta .

Nam quodcumque erit , esse aliquid debebit id ipsum Augmine vel grandi, vel parvo denique, dum sit; 43 s

59쪽

ix6 T. LUCRETII

Cui si tactus erit quamvis levis , exiguusque , Corporum augebit numerum , summamque sequetur ;Sin intactile erit , nulla de parte quod ullam Rem prohibere queat per se transire meantem :Settieet hoc id erit vacuum , quod inane vocamus . 44 Praeterea per se quodcumque erit , aut faciet quid , Rut aliis sungi debebit agentibus ipsum ;Rut erit ut possint in eo res esse , gerique :At sacere & fungi sine corpore nulla potest res rNee praebere locum por , nisi inane , vacansque . 44s Ergo praeter inane , & corpora , tertia per se Nulla potest rerum in numero natura relinqui ;Nec , quae sub sensus cadat ullo tempore nostros , Nec , ratione animi quam quisquam possit apisci . Nam quaecumque cluent , aut his conjuncta duabus 43σRebus ea invenies ὁ aut horum eventa videbis .

Conjunctum est id , quod numquam sine perniciali Discidio potis est sejungi, seque gregari:

Pondus uti saxis , calor ignibus , liquor aquai , Tactus corporibus cunctis , intactus inani . 433Servitium contra , libertas, divitiaeque, Paupertas , bellum , concordia , cetera , quorum Adventu manet incolumis natura , abituque , Haee soliti sumus , ut par est , eventa vocare . Tempus item per se non est , sed rebus ab ipsis 46o Consequitur sensus , transactum quid sit in aevo , Tum quae res instet ; quid porro deinde sequatur :Nec per se quemquam tempus sentire satendum est Semotum ab rerum motu , placidaque quiete . Denique Tyndaridem raptam, belloque subactas 46sTrojugenas genteis cum dicunt esse , videndum est , Ne forte haec per se, cogant nos , esse sateri: quando ea saecla hominum , quorum haec eventa suero Irrevocabilis abstulerit jam praeterita aetas .

Namque aliud rebus , aliud regionibus ipsis 47o

60쪽

LIBER I.

Eventum dici poterit , quodcumque erit actum . Denique materies si rerum nulla fuisset, Nec locus , ac spatium , res in quo quaeque geruntur ;Numquam Tyndaridis formae conflatus amore

Ignis Alexan)ri Phrygio sub pectore gliscens 47s

Clara accendisset saevi certamina belli: Nec clam durateus Trojai Pergama partu Inflammasset equus noόturno Grajugenarum :Perspicere ut possis res gestas funditus omneis , Non ita uti corpus per se constare , nec esse : 4 Io Nec ratione cluere eadem , qua constat inane :Sed magis ut merito possis eventa vocare Corporis , atque loci, res in quo quaeque gerantur . Corpora sunt porro partim primordia rerum , Partim concilio quae constant principiorum . 43s Sed quae sunt rerum primordia , nulla potest vis Stringere ; nam solido vincunt ea corpore demum :Etsi difficile esse videtur credere quidquam In rebus solido reperiti corpore posse iTransit enim fulmen caeli per saepta domorum 1 49ς Clamor ut , ac voces : serrum candescit in igne :Dissiliuntque sero serventia saxa vapore :Conlabefactatus rigor auri solvitur aestu :Tum glacies peris flamma devicta liquescit: Permanat calor argentum , penetraleque frigus , 49 SQuando utrumque , manu retinentes pocula rite sSensimus insuta lympharum rore superne : Usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur. Sed quia vera tamen ratio , naturaque rerum Cogit , ades , paucis dum versibus expediamus , Scio Esse ea , quae solido , atque aeterno corpore constent , Semina quae rerum , primordiaque esse docemus :Unde omnis rerum nunc constet summa creata .

Principio quoniam duplex natura duarum Dissimilis rerum longe constare reperta est , SQ B Cor-

SEARCH

MENU NAVIGATION