장음표시 사용
61쪽
Corporis atque loci , res in quo quaeque geruntur ;Esse utramque sibi per se , puramque necesse est .
Nam quacumque vacat spatium , quod inane vocamus, Corpus ea non est: qua porro cumque tenet se Corpus , ea vacuum nequaquam constat inane . SI OSunt igitur solida , ac sine inani corpora prima . Praeterea quoniam genitis in rebus inane est , Materiem circum solidam constare necesse est: Nec res ulla potest vera ratione probari Corpore inane suo celare , atque intus habere ; SIs Si non , quod cohibet , solidum constare relinquas .
Id porro nihil esse potest , nisi materia TConcilium , quod inane queat rerum cohibere . Materies igitur solido quae corpore constat , Esse aeterna potest , cum cetera dissolvantur . 32o Tum porro si nil esset , quod inane vacaret , omne soret solidum ; nisi contra corpora caeca Essent, quae loca complerent , quaecumque tenerent: omne quod est spatium , vacuum constaret inane . Alternis igitur nimirum corpus inani SasDistinctum est , quoniam nec plenum naviter exstat ,
Nec porro vacuum : sunt ergo corpora caeca ,
Quae spatium pleno possint distinguere inane . Haec neque dissolvi plagis extrinsecus icta
Pomunt : nec porro penitus penetrata retexi ; 33o Nec ratione queunt alia tentata labare:
Id quod jam supera tibi paullo ostendimus ante . Nam neque conlidi sine inani posse videtur Quidquam , nec frangi , nec findi in bina secando tNec capere humorem, neque itens manabile frigus, 33s Nec penetralem ignem , quibus omnia conficiuntur :Et quam quaeque magis cohibet res intus inane , Tam magis his rebus penitus tentata labascit . Ergo , si solida , ac sine inani corpora prima Sunt, ita uti docui, sint haec aeterna necesse est . 34o Prae-Digitigod by Cooste
62쪽
Praeterea , nisi materies aeterna fuisset, Antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent , De nihiloque renata scirent quaecumque videmus . At quoniam supera docui nil poste creari De nihilo, neque quod genitum est ad nil revocari: S4s Esse immortali primordia corpore debent, Dissolvi quo quaeque supremo tempore possint ἐMateries ut suppeditet rebus reparandis . Sunt igitur solida primordia simplicitate , Nec ratione queunt alia servata per aevum S SoEx infinito Jam tempore res reparare . Denique , si nullam finem natura parasset Frangendis rebus , jam corpora materiai Usque redacta forent, aevo frangente priore , Ut nihil ex illis a certo tempore posset sysConceptum , summum aetatis pervadere florem rNam quidvis citius dissolvi posse videmus , Quam rursus refici . Quapropter longa diei Infinitae aetas anteacti temporis omnis Quod fregisset adhuc , disturbans , dissolvensque , 36o Id numquam reliquo reparari tempore posset: At nunc nimirum frangendi reddita finis Certa manet: quoniam refici rem quamque videmus sEt finita simul generatim tempora rebus Stare , quibus possint aevi contingere florem . S63 Huc accedit , uti solidissima materiai Corpora cum constant, possint tamen omnia reddi Mollia , quae fiant aer , aqua , terra , vapores sQuo pacto fiant , & qua vi cumque genantur , Admistum quoniam simul est in rebus inane. 37 At contra , si molli 3 sint primordia rerum , Unde queant validi silices , ferrumque creari , Non poterit ratio reddi . nam funditus omnis Principio fundamenti natura carebit.
Sunt igitur solida pollentia simplicitate , 77s
63쪽
Quorum condenso magis omnia conciliatu Aretari possunt , validasque ostendere vi reis . Denique jam quoniam generatim reddita finis Crescendi rebus constat , vitamque tuendi , Et quid quaeque queant per foedera naturai , Igo quid porro nequeant , sancitum quandoquidem exstat; Nec commutatur quidquam , quin omnia constant Usque adeo , variae volucres ut in ordine cunctae ostendant maculas generaleis corpori inesse: Immutabile materiae quoque corpus habere 38s Debent nimirum . Nam si primordia rerum Commutari aliqua possent ratione revicta ,
Incertum quoque jam constet , quid possit oriri , Quid nequeat s snita potestas denique quoique
Quanam sit ratione , atque alte terminus haerens I Syci Nec toties possent generatim saecla referre Naturam , motu S , victum , moresque parentum . Tum porro , quoniam extremum cujusque cacumen
Corporis est aliquod , nostri quod cernere sensus Iam nequeunt ἱ id nimirum sine partibus exstat , 39s Et minima constat natura nec fuit umquam Per se secretum , neque posthac esse valebit :Alterius quoniam est ipsum pars , primaque , & ima :Inde aliae , atque aliae similes ex ordine partes Agmine condense naturam corporis explent. 6oo duae quoniam per se nequeunt constare , necesse est aerere , ut nequeant ulla ratione revelli. Sunt igitur solida primordia simplicitate :Quae minimis stipata coli aerent partibus arcte , Non ex ullorum conventu conciliata , 6os Sed magis aeterna pollentia simplicitate :Unde neque avelli quidquam , neque diminui jam Concedit natura retervans semina rebus . Praeterea nisi erit minimum , parvissima quaeque
64쪽
Quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
Dimidiam partem , nec res perfiniet ulla :Ergo rerum inter summam , minimamque quid escit Non erit ut distent: nam quamvis funditus omnis Summa sit infinita , tamen parvissima quae sunt, 6 II Ex infinitis constabunt partibus aeque . quoi quoniam ratio reclamat vera , negatque Credere posse animum , victus sateare necesse est , Esse ea quae nullis jam praedita partibus exstent , Et minima constent natura : quae quoniam sunt , 62 Illa quoque esse tibi solida , atque aeterna fatendum . Denique ni minimas in parteis cuncta resolvi
Cogere consuesset rerum natura creatrix ,
Iam nihil ex illis eadem reparare valeret: Propterea quia , quae multis sunt partibus aucta , 62 Non possunt ea quae debet genitalis habere
Materies , varios conneXus , Pondera , plagas , Concursus , motus , per quae reS quaeque geruntur . Porro , si nulla est frangendis reddita finis Corporibus , tamen ex aeterno tempore quaedam 63 Nunc etiam superare necesse est corpora rebus , Quae nondum clueant ullo tentata periclo rAt quoniam fragili natura praedita constant , Discrepat aeternum tempus potuisse manere Innumerabilibus plagis vexata per aevum . . 63sQuapropter qui materiem rerum esse putarunt Ignem , atque ex igni summam consistere solo , Magnopere a vera lapsi ratione videntur . Heraclitus init quorum dux proelia primus , Clarus ob obscuram linguam magis inter inaneis , 6 o quamde graveis inter Graios , qui vera requirunt. Omnia enina stolidi magis admirantur , amantque Inversis quae sub verbis latitantia cernunt :Veraque constituunt , quae belle tangere possunt
Aureis , di lepido quae sunt fucata sonore . 64
65쪽
Nam cur tam variae res possent esse , requiro , Ex vero si sunt igni, Puroque creatae .
Nil prodesset enim calidum denserier ignem , Nec rarefieri, si partes ignis eamdem
Naturam,quam totus habet super ignis, haberent. 63o Acrior ardor enim conductis partibus esset :Languidior porro disjectis , disque supatis . Amplius hoc fieri nihil est quod poste rearis
Talibus in caussis , nedum variantia rerum
Tanta queat densis , rarisque ex ignibus esse . 6ssAtque hi si faciant , admistum rebus inane ἱDenseri poterunt ignes , rarique relinqui rSed , quia multa sibi cernunt contraria , mussant , Et fugitant in rebus inane relinquere purum , di
Ardua dum metuunt, amittunt vera viai: 66o Nec rursum cernunt exemto rebus inani ,
omnia denseri, fierique ex omnibus unum Corpus , nil ab se quod possi mittere raptim , Actstiser ignis uti Iumen jacit, atque vaporem :Ut videas non e stipatis partibus esIe . 66sQuod si sorte ulla credunt ratione potesse Igneis in coetu stingui, mutareque corpuS , Sei licet ex ulla sacere id si parte reparcent , Oeeidet ad nihilum nimirum ianditus ardor omnis , & ex nihilo fient quaecumque creantur . 67 Nam quodcumque suis mutatum finibus exit , Continuo hoc mors est illius quod fuit ante rProinde aliquid superare necesse est incolume olli , Ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes ,
De nihiloque renata virescat copia rerum . . 67s Nunc igitur , quoniam certissima corpora quaedam Sunt , quae conservant naturam semper eamdem , Quorum abitu , aut aditu , mutatoque ordine, mutant Naturam res , & convertunt corpora sese ;Ecire licet non esse haec ignea corpora rerum . 6so
66쪽
Nil referret enim quaedam decedere , abire , Atque alia attribui , mutarique ordine quaedam ἱSi tamen ardoris naturam cuncta tenerent.
Ignis enim foret omnimodis quodcumque crearent. 68s Uerum, ut opinor, ita est: sunt quaedam corpora, quorum Concursus , motus, ordo, positura, figurae , Efficiunt igneis , mutatoque Ordine mutant Naturam ; neque sunt igni simulata , neque ullae Praeterea reii , quae orpora mittere possit Sensibus , & nostro'djectu tangere tactus . 69 Dicere porro ignem res omneis esse , neque ullam Rem veram in numero rerum constare , nisi ignem , quod faeie hie idem , perdelirum esse videtur . Nam contra sensus ab sensibus i9se repugnat :Et labefactat eos , unde omnia credita pendent :Unde hic cognitus est ipii , quem nominat ignem . Credit enim sensus ignem cognoscere Vere , Cetera non credit, nihilo quae clara minus sunt: quod mihi cum vanum , tum delirum esse videtur quo referemus enim λ quid nobis certius ipsis Sensibus esse potest , quo vera ac salsa notemus 3 Praeterea , quare quisquam magis omnia tollat , Et velit ardoris naturam linquere solam , Quam neget esse ignis, summam tamen esse relinquat λAEqua videtur enim dementia dicere utrumque . 7os Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
Ιgnem , atque ex igni summam consistere posse ;Et qui principium gignundis aera rebus
Conitituere : aut humorem quicumque putarunt Fingere res ipsum per se : terramve creare 7 I BOmnia , & in rerum naturas vertier omneis et Magnopere a vero longeque errasse videntur .
Adde etiam qui conduplicant primordia rerum , Aera jungentes igni, terramque liquori: Et qui quatuor ex rebus posse omnia rentur 1 7 IS
67쪽
Ex igni , terra , atque anima procrescere , & Imbr; rQuorum Acragantinus cumprimis Empedocles est tInsula quem Triquetris terrarum gessit in oris rQuam fluitans circum magnis amfractibus aequor Ionium glaucis aspergit virus ab undis : 72o Angustoque fretu rapidum mare dividit undis Italiae terra i oras a finibus ejus :Hie est vasta Charybdis ; ti hic aEtnaea minantur Murmura flammarum rursum se Mnligere iras , Faucibus eruptos iterum ut vis evomat igneis r 7as Ad caelumque serat flammai fulgura rursum :Quae cum magna modis multis miranda videtur Gentibus humanis regio , visendaque sertur , Rebus opima bonis , .multa munita virum vi: Nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se , 73o Nee sanctum magis , & mirum , carumque videtur . Carmina quin etiam divini pectoris ejus Vociferantur , & exponunt praees ara reperta ;Ut vix humana videatur stirpe creatus . Hic tamen , & supera quos diximus , in seriores 73 Partibus egregie multis , multoque minores , Quamquam multa bene , ac divinitus invenientes Ex adyto tamquam cordis responsa dedere Sanctius , & multo certa ratione magis , quam Pythia, quae tripode ex Phoebi, lauroque prosatur; 74. Principiis tamen in rerum fecere ruinas , Et graviter magni magno cecidere ibi casu r Primum , quod motus , exemto rebus inani , Constituunt, & res molleis , rarasque relinquunt , Aera , solem , ignem , terras , animalia , fruges : 74
Nec tamen adnaiscent in eorum corpus inane .
Deinde quod omnino finem non esse secandis Corporibus faciunt , neque pausam stare fragori ;Nec prorsum in rebus minimum consistere quidquam rCum videamus id extremum cujusque cacumen 7SO
68쪽
Esse , quod ad sensus nostros minimum esse videtur :Conjicere ut possis ex hoc , quod cernere non quis , Extremum quod habent, minimum consistere rebus . Huc accedit item , quod jam primordia rerum Mollia constituunt, quae nos nativa videmus 7ssEsse , & mortali cum corpore funditus ue atqui Debeat ad nihilum jam rerum sena ma reverti , De nihiloque renata virescere copia rerum :quorum utrumque quid a vero , jam, distet, habebas . Deinde inimica modis multis sunt,atque venena 76ci Ipsa sibi inter se ; quare aut congressa peribunt , Aut ita diffugient, ut tempestate coorta , Fulmina diffugere , atque imbre is ventosque videmus a Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur , Atque in eas rursum res omnia dissolvuntur , 76squi magis illa queunt rerum primordia dici ,
Quam contra res illorum , retroque putari ΘΑlternis gignuntur enim , mutantque colorem , Et totam inter se naturam tempore ab omni . Sin ita sorte putas , ignis , terraeque coire 77. Corpus , & aerias auras , roremque liquorum , Nil in concilio naturam ut mutet eorum :Nulla tibi ex illis poterit res esse creata , Non animans , non exanimo quid corpore , ut arbos et quippe suam quidque in coetu variantis acervi 77s Naturam ostendet , mistusque videbitur aer
Cum terra simul, atque ardor cum rore manere.
At primordia gignundis in rebus oportet Naturam clandestinam , caecamque adhibere , Emineat nequid , quod contra pugnet , di obstet , soquo minus esse queat proprie quodcumque creatur . Quin etiam repetunt a caelo , atque ignibus ejus , Et primum iaciunt ignem se vertere in auras Aeris : hine imbrem gigni , terramque creari Ex imbri, retroque a terra cuncta reverti , 78SHu
69쪽
Humorem primum , post aera , deinde calorem rNec cessare haec inter se mutare , meare De caelo ad terram , de terra ad sidera mundi:
Quod facere haud ullo debent primordia pacto . Immutabile enim quiddam superare necesse est ; 79o
Ne res ad nihilum redigantur funditus omnes . Nam quodcumque suis mutatum finibus exit , Continuo hoe mors est illius quod fuit ante . Quapropter , quoniam quae paullo diximus ante , In commutatum veniunt , constare necesse est 793 Ex aliis ea , quae nequeant convertier umquam :Ne tibi res redeant ad nilum landitus omnes :Quin potius tali natura praedita quaedam Corpora constituas , ignem si sorte crearint , Posse eadem demtis paucis , paucisque tributis , goo Ordine mutato , dc motu , sacere aeris auras : Sic alias aliis rebus mutarier omne is . At manifesta palam res indicat , inquis , in auras Aeris e terra res omneis crescere , alique , Et nisi tempestas indulget tempore fausto , sos Imbribus , & tabe nimborum arbusta vacillant , Solque sua pro parte fovet , tribuitque calorem τCrescere non possunt fruges , arbusta , animantes . Scilicet : & nisi nos cibus aridus , & tener humor Adiuvat , amisso jam corpore , vita quoque omnis 8 Io omnibus e nervis atque ossibus exsolvatur :Adjutamur enim dubio procul , atque alimur nos Certis ab rebus , certis aliae atque aliae res . Nimirum quia multa modis communia multis Multarum rerum in rebus primordia mista 8 II Sunt , ideo variis variae res rebus aluntur . Atque eadem magni resert primordia saepe Cum quibus , & quali positura contineantur :Et quos inter se dent motus , accipiantque . Namque eadem caelum,mareiterras,stumina ,solem 8eto
70쪽
27 Constituunt; ea dein fruges , arbusta , animanteis :Verum aliis , alioque modo conam ista moventur . Quin etiam passim nostris in versibus ipsis Multa elementa vides mu Itis communia verbis rCum tamen inter se versus , ac verba necesse est 31 sConfiteare di re , & sonitu distare sonanti :Τantum elementa queunt permutato ordine solo :At rerum quae sunt primordia , plura adhibere Possunt , unde queant variae res quaeque creari. Nunc & Anaxagorae scrutemur homoeomeriam , 33 quam Graeci memorant , nec nostra dicere .lingua Concedit nobis patrii sermonis egestas :Sed tamen ipsam rem facile est exponere verbis , Principium rerum quam dicit homoeomeriam :ossa videlicet e pauxillis atque minutis fas ossibus : sic & de pauxillis atque minutis Visceribus viscus gigni: sanguenque creari , Sanguinis inter se multis coeuntibus guttis rΕx aurique putat micis consistere poste Aurum: & de terris terram concrescere parvis r 84 Ignibus ex ignem : humorem ex humoribus esse :Cetera consimili fingit ratione , putatque . Nee tamen esse ulla parte idem in rebus inane Concedit , neque corporibus finem esse secandis :Quare in utraque mihi pariter ratione videtur 34IErrare , atque illi , supera quos diximus ante .
Adde quod imbecilla nimis primordia fingit , Si primordia sunt , simili quae praedita constant
Natura , atque ipsae res sunt i aequeque laborant , Et pereunt , neque ab exitio res ulla refrenat: sso Nam quid in oppressu valido durabit eorum , Ut mortem effugiat leti sub dentibus ipsis ΘΙgnisy an humor8an aura λ quid horum planguen λan ossa Nil , ut opinor , ubi ex aequo res funditus omnis Tam mortalis erit . quam quae manifesta videmus 8SI