De historia fabulari in comoediis Plautinis

발행: 1884년

분량: 82페이지

출처: archive.org

분류: 문학

5쪽

ITISTORIA FABULARI

QVAM SCRIPSIT

ATQUE

CONSENSU ET AUCTORITATE

RITE CAPESSENDOS DIE XII MENSIS MAI ANNI MDocoLXXXIVRora M. PUBLICE DEFENDET SCRIPTOR

FRIDERICUS STERMATER

NORI BERSENSIS. ADVERSARIORVM PARTES SUSCIPIENT: GEORGIUS ELINTE, CAND PHIL.FRIDERIGUS SPIRO, AND PRIL. ROBERTUS EOLSTEN, CAND PHIL.

7쪽

PRO PIO AMORE

9쪽

quomodo Plautus comoediarum poeta Romanus Graecae

quae vocatur noVae comoediae fabulas, quas Se estutum esse

ipse profeSsus est, imitatus sit, usque ad nostram aetatem est lis inter viros doctos. Jam priore huius saeculi parte Κoepk i testimoniis veterum criticorum neglectis Sine critica ratione, ut itscholii verbis utar, statuit, Plauti comoedias quamquam in rebus et privatis et publicis mugis Graeci essent coloris quam Romani, tamen ita confectus QSSe, ut omitteretur id quod perspici non posset a Romanis, ut contra insureretur id quod delectaret os qui audirent. Quam opinionem partim excipit Bitschelius, cum in parergon tractatione confirmet Plautum non verbum de Verbo exprESSU PX- tulisse, sed summa licentia usum esse in Vertendo Graecas fabulas, atque hoc iam inde apparere quod ille Semper usurpavOrit titulos Latinos neque umquam ut Terentiu Graeca nomina vel vocabula fabulis praeposuerit ); in quam sententiam

otiam multi alii viri doctis adducti sunt. Neque vero

desunt qui pro certo affirment Plautum vestigia Graecae comoediae ita pressisse, ut etiam nos nonnullis fragmentis novae

ginale N.

10쪽

comoediae proditis memoriae hoc intellegere possimus. Quo in numero imprimis Adolfusilesstingius praeceptor humanissimus nominandus est, qui ut ordo philosophorum almae litterarum universitatis GryphisWaldensis commilitonibus proponeret quaestionem, qua examinaretur, quid in Plauti comoediis ad Romanorum mores, quid ad Graecorum instituta referendum esset, Vere anni l88 perfecit, quam ad quaestionem instituendam commilitones praemio posito vocati sunt. Quoniam tum ad hanc rem aggressus ex eo tempore ea totus

occupatus sum, hoc intellexisse mihi videor, illos viros non plane recte judicasse, quamvis tantum absit ut iudicia illorum

spernendo contemnam, ut contra libenter concedam me primo maluisse in eorum castra transire. Sed quamquam negare nequimus contaminatione, qua usum esse Plautum ex prologis Terentianis accipimus, effectum esse, ut poeta Verbum de Verbo expresSum efferre non posset, neque nos fugit Plautum ea re, quod ili bene tractavit, non arcte coniunctum esse cum Graecis exemplaribus, tamen ab animo impetrare non possum, ut infitier summam familiaritatem inveniri inter Plautum et poetas Graecos, quod illi negaVerunt, cum eum Viam ingrederentur, ut statuere ut Plautum summa licentia usum res Romanas Graecis fabulis inseruisse. Atque ut aliud flumen ducem me sequentem ad litora PerVenire posSe censerem, hiSce causis permotus sum. Primum quidemini esstingius me docuit ex prologo Terentianae Eunuchi fructum quendam abundare in nostram disquisitionem, nam cum ibi legamus eos qui Terentio inviderent, dixisse illum furem, non poetam esse, illam enim fabulam Naevium et Plautum fecisse, apparet Terentium et Plautum eandem fabulam conscripsisse; atque quandoquidem illud Terentii cum Plauto componitur

utque comparatur, et inter omnes constat Terentium stricte Graeco secutum esse, colligi mea quidem sententia potest, Plautum cum Terentio collatum item non valde declinasse a Graecarum fabularum fide. Quam suspicionem aliis rebus firmare et probare possumus, nam si in Aululariae vers. TIGEuclio a spectatoribus petit, ut sibi furem demonstrent, talibus Verbis

SEARCH

MENU NAVIGATION