Confessarius monialium commoda, brevi, & practica methodo instructus circa earum obligatione, privilegia, & cætera fere omnia ad hanc materiam spectantia a p.d. Cajetano de Alexandris ..

발행: 1763년

분량: 433페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

271쪽

236 De comersarum Obligat. quam extendunt ad tres quadrantes horae Bonac. Reginald. Joan. a Cruce, & alii ad horam integram AZor. Suari Sanch. Fagund. Ρaletus ; ad duas integras h ras Granas Filluc. Enesq. & Diana; ad tres etiam horas ampligni Marchant. &Ρasqualig. Quia octava parS respectu totius diei censetur exigua pars o Ego i

men a secunda sententia non recedo .

Quaer. XIV. An Conversae coquinae: deservientes , & parantes cibos pro nu

merosa familia sint immunes a ieiunio . Resp. Affirmative o Quia in tali praeis

paratione tractant cacabos , & ollas m

gnas , deferunt ligna , hauriunt aquam, huc , illucque discurrunt, ex quius Omnibus resultat labor valde notabilis ;licet pauca fini fercula , quantitas nihil ominus cujuscunque ferculi parandi pluribus ferculis aequivalet .. Quod si non

laborant tota die, cum non habeant parare caenam , tamen post prandium hahent iparare plura pro die sequenti , &deinde sufficit, quod exercitium para di prandium requirat magnum laborem , nam debent pro ipso conser vare Vires . Ita Ρa1qualigus de jejun. decis. 29 . n. .

Ubi advertit, hoc quoque probabiliter Procedere etiam , quando jejunia. sunt

272쪽

cap. IV. q. n. as 7 de praecepto regulae, quia regula, quam vis voluntarie suscepta, non obligat plusquam obliget lex , & ideo ipsa pariter desinit obligare, quando proportionaliter legis desinit obligatio. Quaer. XV. An Conversae lavantes supellectilem lineam , vulgo far la b

cata , excusentur a ieiunio .

Resp. Excusari; quia hujusmodi exeris citium sive consideretur in praeparati ne eorum , quae necessaria laut pro lavatione , sive in actu ipso lavandi, sive in asportatione suppellectilis lineae , ut Soli expandatur , & postea colligatur , inter laboriosa e si reponendum, Et quidem labor ipsius excedit labore M nomnullarum artium , quas communiter Doctores admittunt inter excusantes . Neque necesse est, ut exercitium hocst continuum, sed lassicit, quod duret una , aut altera die , ad hoc ut cesset pro illis diebus obligatio jejunandi; quia , sicuti obligatio est annexa diei, ita quam do eadem dies habet aliquid incompos sibile cum jejunio, excludit obligationem ad ipsum . Imo hoc pariter verum est, etiam si in hoc exercitio non insum tur tota dies , sed tantum bona pars ipsius . nam , cum sit exercitium laboriosum ,

273쪽

as I De conversarum Oblicrat. requirit vires integras , & floridas , quod non contingit, quando vires macerantur per ieiunium. Ita Pasqualig. loci citat. decis. ro . Ubi etiam excis, Et complicantes suppellectilem lineam 'iRm. - mundatam ἰ quod an verum sit judicent alii, ego enim, in hoc non Video laborem .sufficientem ad excusa

Quaer. XVI. An Converta inservientes mens e fragant ieiunium , si aliquid comedant immediate antequam: inser- i

.. Resp. Cum communi DD: non fra gere si. aliquid con edant in modic quantitate ratione parvitatiς materiae etiam si non indigeant ad vitandam debilitatem ut docent Viginti Din quos refert & sequitur Pasqual. de jejunio de- icU. Iz8. quod vero ipse addit laudatokico commestionem: illam' immediate antecedentem. servitium . quod Monialiabus praestare debent: tempore in prandii posse esse in ea majori . quantitate quM

libuerid ita ut etiamsi sit sufficiens ad constituendum prandium. non per hoc iimpediat quin possint rursus completo ser Uitio commedere,. haec doctrina mi ut penitus non arridet nam vel conversae

274쪽

Cap. IV. q. XL ais

ratione laboris ' ita indigent cibo antequam in serviant ad vitandam nocivam debilitatem propter quam non possent fungi muneri suo, vel non; si primum iam solutae 1 unt a lege jejunii quemadmodura per omnes Din abs ea non adstringum tur illi artifices aut famuli quorum nimis laboriosa vivendi ratio non est compati-dilis cum ieiunio sine gravissimo inco,

modo , vel non, & tunc cum conversae sicut ceterae teneantur ad unicam com mestionem servandam non video quomodo licite valeant completo servitio. denuo commedere si antequam. inser Viant in tanta quantitate commederint

quae sufficiens e si ad constituendum pram dium non enim prior illa commestio est moraliter eadem cum subsequenti ut comtendit Pas quali gus , sed per servitium quod mediat quodque per integram ci citer horam durare solet ita est Physice

interrupta, ut certe unae dc eadem commestio cum subsequenti neque virtualiter neque moraliter dici possit, aliterquilibet poTet post prandium unius horet intervallo pluries commedere & jejua ye quo nihil absurdius

q. XII.

275쪽

26o De Tertiam obligat. σ Privit.

q. XII.

De Tertiariarum obligationibus, o Privilegiis. Quaer. Uzenam mulieres veniant I. nomine Tertiariarum . Resp. Ρrout ad praesens nostrum institutum facit , venire mulieres illas , quae Vota effentialia non emittentes Regulam alicujus Religionis approbatae servant in propriis domibus, & quandoque etiam in communi aliqua domo habitantes , eiusdemque Religionis habitum defere tes, quarum aliquae juxta preprium profitendi modum a Summis Ρontificibus approbatum emittunt votum simplex castitatis , vel obedientiae, aliae nullum anisi forsan obedientiae, Casarub. ia Compend. privileg. mendic. v. Tertiarii n mer. as. Non sunt verae religiosae , nec illarum vivendi modus appellari potest religio, quia tribus votis ellantialiSus non ligantur . Caserub. Rodriq. Legan

l. 2. qq. regesar. cap. II. num. T. Atque

adeo dici non polsunt Apostatae , si ab eo

statu recedant, matrimonio se copulantes , aut habitum deserentes. Peccabunt

tamen in dimissione habitus, si illum per

276쪽

cap. IV. q. XII. . 26I per totam vitam Voverunt gestare . Quaer. II. A quibus sint admittendae ad habitum, & professionem . Re 1p. Admittendas esse ad habitum a Superioribus Regularibus ad id privilegium habentibus, quales sunt Minores S. Francisci, Dominicani, Augustiniani, Carmelitani, Servitae, & Minimi, Legana loc. cit. num. 8. σ seqq. Debet tamen intestvenire ordinarii loci licentia , qui non aliter eam concedet, quam si ei de qualitatibus ad id requisitis diligenti praevio examine constiterit. Sac. Congreg. 2 o. Decembris l6λ. Non sper hoc explorare debet earum Voluntates , si domi degunt, & ibi caelibatus Votum emittunt, ut e X Sacr. Congreg. refert Barbosa in colle t. Bulcar. P. Tertiariae. In manibus quoque alicujus Superioris eorundem ordinum , vel habentis a Superiore aliquo auctoritatem emitti debet professio, quam praecedere debet aliquod tempus probationis, cum enim facultas recipiendi Tertiarias Praelatis Regularibus concessa intelligi debeat deperionis idoneis . & pro talibus habitis , ad iudicandum de illarum idoneitato , tempus aliquod est necessarium, Legana

277쪽

asa De Tertiar. obligat. O Prion. Quaer. III. Quaenam qualitates in ad

mittendis ad habitum requirantur . Resp. Inter qualitates requisitas co putandas esse illas , quas Sac. Congrega tio Epitcop. & Regular. 2o. Decembr. '16i6. observari praecepit. Prima , quod

non recipiantur ad habitum, nisi spect tae vitae fuerint, idest bonis moribus,

seu virtutibus ornatae . Secunda, quod

habeant de proprio, ut inde s scienter vivere pinni. Tertia , quod sint annorum saltem qo. Quarta, quod non habi- ltent cum aliis viris quam cum consa lguineis, zel affinibus in primo tantum 'gradu . Quinta , quod non recipiantur, ut diximus supra , nisi ab Ordinario loci licentia prius impetrata. Sexta quod in lhabitu deferendo omnino abstineant ora luelo supra caput, quod superjutum vom il' cant, O a pectorali, vulgo fottogola, tu' a patientia . Nullaque modo tolera- 'ri debet, quod, licet domi habitantes,

comam nutriant, cum habitus indecem

ita , I scandalo populi. Sac. Congreg. in Hydruntina . Augusti i6as. lQuaer. IV. An defectus huiusmodi .

qualitatum irritet receptionem, seu pr , fessionem praedictarum mulierum .

Reip. Videri quod non , quia in de-

278쪽

creto non apponitur clausula irritatoria, Sac. CDngrcgatio utitur verbo non pus sint, aut simili, sed itum non admittantur ; bene vero peccare mortaliter decreti huiusmodi tran i re gores. Lega na loe cit. num. o. h ec tamen doctrina non est absolute admittenda, saltem , quando deficeret Ordinarii loci licentia . Cum enim Sac. Congregatio utatur ablativo absoluto, ab Ordinario loci licentia prius impetrata , inducit conditionem , ut notant communiter Doctores , di proinde etiam irmam , Bald Surd. relati a Pasqualig. tu Lauret. n. 3 I. unde si non impleatur, admissio erit nulla. Quaer. V. Quibus Praelatis Tertiariae subiiciantur. Resim Si loquamur de Tertiariis vitam caelibem virginalem, S castam non ducentibus ex voto, subjici ordinario ex declaratione Sac. Congreg. apud Ga-Vant. quem refert LeZana loc. cit. n. 3 S. qui num. I. addit subjici pariter gube nationi Superiorum ordinum , quarum sunt Tertiariae, quoad curam spiritu lem tantum a cum enim sint aliquo modo membra religionum, quarum de se

runt habitum , specialem diligentiam de salute illaruni spirituali tenentur habe

279쪽

re . Caserub. S Miranda apud d. Lega--nam . Illas tamen punire non po sunt, nec illae peccant non obediendo.

Si vero sermo sit de Tertiariis vitam caelibem virginalem , & castam ducem tibus e 2 meo , quia per declarationem. Leonis X. die c. Martis Is 18. & decretum Sac. Congregationis ab Ordinarii iurisdictione sunt exemptae, consequens est, ut Praelatis suorum ordinum plene subiiciantur, ne dicamus eas sub nullius iurisdictione esse; atque ita possunt illas scut alios religiosos corrigere, & pun, re . Hinc Teodorus Stratius plura dedincit . scilicet, Tertiarias hujusmodi cassibus Episcopo reservatis non subjacere ;pose tamen Praelatos , quibus subsunt, quoad illas, sicut quoad suos fratres, casus aliquos reservare , eatque, saltem in foro conscientiae, ab omnibus crimianibus , & excessibus, ac etiam censis

ris, & poenis Sedi Apostolicae reservatis c exceptis contentis in Bulla Coenae

abit vere; nec non earum Vota com

mutare, & cum illis in omnibus votis

simplicibus , in quibus potiunt Episcopi cum suis subditis , dispensare, quia hoc spectat ad potestatem jurisdictionis & , illi habent jurisdictionem quasi Episcin

280쪽

Cap. IV. q. XIL asspalem . Haec tamen de mente Stratii sint dicta.

Quaer. VI. Qualiter peccent Tertiariae suam professionem transgredientes. Resp. Delinquentes contra vota emissa peccare peccato sacrilegii, non est dubitandum. Transgredientes vero ea quae in professione promittunt, nullum peccatum committere, etiam si obliga..tio regulae respectu religiosorum aliquam culpam saltem venialem inducat, tradit Leetana loc. cit. uum. I9. quia etsi in professione utantur verbo promitto , nulla per hoc inducitur obligatio, praxi ita interpretante intentionem Ponti cum talem modum vivendi approba

tium , & Praelatorum ordinum profensionem hujusmodi suscipientium . obligantur tamen ex Summorum Pontificum declarationibus apud Leban. loe. eis. ad subeundam poenam , sibi ob transgressio. nes regulae a Superioribus suorum ordinum infligendam. Quaer. VII. Quibus gaudeant privilegiis . Resp. Gaudere suorum ordinum privilegiis , quorum ipsae sunt capaceS , ex indultis Summorum Pontificum apud LeZan. loci eit. num. II. O 26. & prae- i Pars II. M ci-

SEARCH

MENU NAVIGATION