Confessarius monialium commoda, brevi, & practica methodo instructus circa earum obligatione, privilegia, & cætera fere omnia ad hanc materiam spectantia a p.d. Cajetano de Alexandris ..

발행: 1763년

분량: 433페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

aas De Ianitoris Oe. obligat.' si promisi item cum iuramento non re velare ; quia juramentum non' potest esse vinculum iniquitatis . Ita Doctores citati. Quaer. IV. An peccent Rotar ia, &Ρortinaria videntes , & non impedientes moniales , quae recipiunt, aut mi tunt litteras sine licentia Abbatissae. - Resp. Peccare , si extet praeceptuni regulae, aut Superioris , vel vigeat con

stitutio Clementis VIII. prohibens, ne litterae, seu Epistolae ullo modo a m nialibus scribantur sine licentia Superi rum, nec recipiantur , nisi prius lectae fuerint a Praefecta monasterii. Ratio est quia licet negative se habeant, indirecte tamen , & interpretati ve per voluntariam omissionem eius , ad quod

tenentur, censentur violationi praecepti, & monialium malo cooperari; &proinde delinquunt, nisi moniales essent talis conditionis , ut probabiliter iudicari posset. Abbatissam daturam facultatem , si peterent, aut saltem ratum postea habituram , si sciret, vel nisi ex conluetudine , aut patientia Abbatissae scientis, & dissimulantis receptum esset, ut non tam severe , nec cum tam to onere munus obeant custodiendae ro-

252쪽

Quaer. V. An Rotaria , & Portinaria

peccent, si occastone muneris curiosius inquirant ab extraneis ea , quorum notitia ad ipsas nihil attinet. Resp. Per se solum venialiter pecca

re, quia non est magna inordinatio . quod appetant scire, quae ad se non per . tinent. Possunt tamen peccare lethali, ter ratione circumstantiarum , nempe si

esset illis graviter prohibitum in his va- nis , & curiosis ad ianuam , vel ad r tam cum extraneis detineri; vel si vellent scire, quae ad alias moniales spectant, cum illarum notabili displicentia, quia hoc possiet rixas parere , & dilla siones. Item si collocutio esset periculo se , utpote inductiva ad peccatum 3 Vel si non possent scire , nisi alterum ad m, tum inducant, ut si vellent scire arcanum alteri commissum , maxime si patefieri non posset sine alterius praejudicio ; vel si appetant scire intentione utendi tali notitia in alterius damnum . Haec omnia Lessius de justit. oe jur. lib. q. cap. q. dub. II . num. 83. σ seqq. Quaer. VI. An peccent Rotaria, &

253쪽

Portinaria aperientes litteras monialium ad extranem, vel extraneorum ad m niale , Res p. Cum communi Doctorum affinis mati Ve , quia unusquisque habet ius ad suum secretum scriptis mandatum, ut

ipse sedum sciat, vel cui voluerit per

epistolam revelare , unde invito secreti dom no illud per litterarum aperitio nem inquirere est peccatum mortale ;n si interveniat consensus saltem inter prelativus mittentis litteras, aut illius - ad quem mittuntur , vel nisi excuset materiae parvitas , aut curiositas absque periculo gravia damni, & iniuriae. Samicheg , Nauar, Agor. Trullenc. α alii; qui pariter excusant apertentem , quando rationabiliter credit, aliquid in proprium damnum in huiusmodi litteris

contineri Quia tunc iure suo utitur se indemnem servando, hoc enim pertinet ad ius propriae defensionis. In his tamen casibus ea solum legere potest , quae ab tinent ad finem , ratione cuius indagatio secreti fit licita 3 reliqua contenta sunt transilienda. & sub secreto servanda. Quaer. VII. An Ρortinaria non impediens ingredientem intra clausuram sub praetextu facultatum peccet, & incidat

in e X communicationem . Respi

254쪽

cap. IV. q. x syst Resp. Assirmative ex Gregorii XI II. Constit. quae incipit Phli gratia . Quia

cum ex ossicio teneatur impedire , dc non impediat , indirecte cooperatur, consequenter ingredientem admitter scensetur. Bonacina de claus. q. I, pun L6. num. 21. qui pariter sustinet in eamdem ex ommunicationem incideret , quamvis nullo modo cooperaverit ingreisui , si tamen personam sic ingres- sam vel non expellat, cum possit, vel diutius 1ua locutione detineat 3 identia .enim est, ac si admitteret, nam admit

tere in tua propria , & rigo rosa significatione importat etiam approbare jam factum, ut tellatur Rebusis l. I . q.rem admisisse videtur Τ. de verbor. significi

Excommunicatio haec est Summo Pont, sici relervata. Neque ad ipsam incurrendam requiritur praesumptio , cum in praefata Gregorii Constitutione nullum adhibeatur verbum praesumptionem importans , sicut in motu proprio Pauli V. adhibetur. Bonac. loc. cit. num. 18. Quaer. VIII. An peccet, in eandem incidat excommunicationem adnitatendo, vel non impediendo ingredie tes non sub praetextu facultatum , sed

absolute sine licentia.

255쪽

a o de 'anitoria Oe. obligat. Resp. Quod sic, quia Pontifex sub

iisdem terminis eandem excommunicaationis poenam statuit contra admittentes,

ac contra ingredientes , ibi, Sub eadem excommunicationis pana . Cum igitur excommunicatio contra ingredientes anficiat non solum ingredientes praetextu facultatum , sed etiam ingredientes sine - ulla prorsus licentia, ut ex stylo curiae , Sac. Congregat. decretis , Doctorum auctoritate probavimus supra c. T. q.9.

q. a. p. I. eadem excommunicatio a

ciet etiam Portinariam non solum admit-- tentem ingredientes praetextu facultatum , sed etiam ingredientes sine lice

tia . Imo puto eadem excommunicatione ligari admittendo taliter ingredientes . etiam si existimet ipsos ingredi cum legitima facultate . Quia cum ex ossicio teneatur inquirere de licentia , si omi tit , tam e it in dolo , quam si sciens sine licentia admitteret , e .sin. de claudest. desponsat. l.quod te, si . idem de reb. creudit. & ibi GloT. Bart. Bald. & caeteri Doctores . Nec potest iuvari a bona fide, quia , dum omittit inquisitionem, quae ei incumbit ex ossicio i subintrat negligentia crassia, & affectata, quae non s- excusat, sed habetur pro scientia , cle

menti

256쪽

Cap. IV. q. X. 2 Iment. I. U. scienter de consanguinit. γ

n. Gloff. ibidem , Ancliar. & Tiraque l. Unde non potest excusare , nec inducere bonam fidem Pa ual. in qq. Moral. juridie. q. I 6a. num. 8. Quaer. IX. An peccet Portinaria a mittens aliquem intra septa monasterii sine licentia, ad tuendum illum a gravi damno in vita, bonis, aut fionore . Resp. Non peccare ; quia sicuti ingrediens in dictis casibus non peccat, cum lex positiva de clausura non obliget ad sui observantiam cum tanto rigore ἔ ita neque Portinaria permittens ingredi personam illam peccabit, cum actio cooperantis bona dicatur, aut mala juxta bonitatem , vel malitiam actionis ejus . cui cooperatur. Duard. in cap. Omnis utriusque sexus t. a. disp. Io. fect.

num. F. S resumitur ex Bordon. res76.

num. 89. ubi habet, quod si religiosus actu a satellitibus curiae laicalis insec

tus se reciperet intra clausuram , euinque Portinaria admitteret, ibique per se aliquot dies maneret, aliud securius refugium non habens, & moniales id ignorarent excepta dicta Ρortinaria, quae ibium occultaret, nullum peccatum committeret tum religiosus ingrediens , &Para II. L --

257쪽

De Iauitoriae che. obligat. manens,lum Portinaria recipiens, quam- vis alias talis religiosus effet culpabilis . , Ratio est . quia ad laicos non spectat capere, aut corrigere religiosos, 1ed ad suos Superiores. Necesse tamen est quod insecutio satellitum sit actualis , & nullum aliud sit effugium. Quaer. X. An Auscultatrices propalam tes , quae occasione sui ossicii audierunt,

peccent mortaliter.

Resp. Si id , quod propalant, vergat

in grave alterius detrimentum , non est ldubium peccare mortaliter, quia tam ex parte materiae, quam ratione ossicii ex pacto tacito inest gravis. obligatio tacendi. Si vero leve alterius damnum sequatur ex revelatione , dicendae sunt mortaliter non peccare , parvitate mat riae excusante . Si praevseeant, monialem ex revelatione etiam rei ex se i differentis esse contristandam, peccant contra charitatem . Si detegant audita inon ex animo laedendi, revera tamen laedant, peccant mortaliter, vel venia- stiter juxta negligentiam , vel inconsiderationem ; si enim haec fuit gravis , erit imortale; veniale vero, si levis . Bas

Tevelare Abbatissae, si quae viderint, vel i

258쪽

- cap. IV. q. T. . , 33 audierint , religiosis moribus dissiona, ct regularis obiervantiae destruciti Ua- .

scultatrices enim sunt oculi Abbatissae ,

adeoque ex ossicio tenentur explorare , ct explorata referre , alioquin omittentes ossicio luo non satisfacerent, essentque causa indirecta scandalorum, quae ex tali omissione possent oriri. Quaer. XI. An Auscultatrices , quam do ratione ossicii assistunt collocutionibus , possint colloqui cum Regularibus accedentibus ad colloquendum cum m niali aliqua particulari. Resp. Assirmat Pelligarius ex Bonacina, quia praesumitur tacita Superioris licentia ex regula connexorum , de quibus idem est iudicium . Oppositae tamen sententiae adhaereo , quia principium illud de connexis locum habet, quando connexa sunt inseparabilia, non sic si separabilia , ut communiter scribentes . Noniales autem cum licentia colloquentes , & Aulcultatrices non sunt connexae

in ordine ad locutionem , siquidem loqui Optime possunt moniales aliae, Auscultatricibus silentibus.

259쪽

z De Conversarum Obligat. q. XI.

De conversarum obligationibus, o Privii legiis. aer. Uaenam in Conversarum rein I. ceptione sint observanda. Resp. Tam quoad receptionem, quam quoad professionem ea omnia esse obse Vanda , quae supra de Novitiis choristis recipiendis, &admittendis sunt dicta ;eadem enim praxis in utrisque servanda, ex Sac. Congregari praeter quam in constitutione dotis; nam moniales velatae tam intra, quam supra numerum absque dotali eleemosyna non debent adis imitti: in monialibus vero Conversis non seniper spectatur dos, sed aliquando necessitas monasterii, ex declaratione eius, idem fac. Congreg. die a o.Martii IS96 lqua necessitate celsante, exigendam eL se a supranumerariis Conversis dotem duplicatam persol i solitam,censet Tam hurin. de jure Abbatis. di p. I. q. T. πη-mer. I. iuxta decretum Sac. Congregat. die 6. Maji 16o . Quaer. II. An Conversae sint verae religiosae. Resp. Quod sic t emittunt enim tria f

260쪽

- cap . m. q. n. sreligionis vota, quae religios status es.sentiam constituunt. Quare sunt incap

ces proprii, di quidquid acquirunt, acquirunt monasterio, ipsisque est proh bitum testari . Gaudent privilegio Canonis , & ri, quia sunt personae e clesiasticae.& fruuntur omnibus Religionis privilegiis, quorum ratione sui satus sunt capaces , quia Vere per professionem sunt religioni incorporatae

Legana t. a. qq. Regular. c. 8. n. 29.

Quaer. III. An Conversae teneantur ad perpetuam clausuram.

Resp. Teneri , ex Bonifacio VIII. e. periculoso de stat. regular. in 6. Co 'cit. Trident. Iris. et s. de regsi. cap. D dc ex Constitui. Ρii V.quae incipit cura posoralis . Ita quod neque possunt egredi

ad ornandum Altare in Ecclesia exteriori . Sac. Congregat. 27. Octobris IS93. Neque ad effectum claudendi, Vel ape- riendi ianuam monasterii, sed hoc munus alteri extra clausuram degenti est demandandum . Eadem Sac. Congreg. apud Barbos de jur. Eccles. lib. I. c. . num. qq. Si tamen alicubi vigeat consuetudo praedictas conversas egredi pro quaestu, poterit tolerari, ita tamen ut

SEARCH

MENU NAVIGATION