Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1770년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

res magno ei postea usui fuit in naturalis historiae, antiquitati sique studiis excolendis. Vitam inter desultas degens adolescentulus summa in Deum ac Deiparam Virginem pietate , sua-Vissimisque moribus facile in illud consilium adductus est , ut illorum Societati nomen daret . Hoc autem consilium , ut liberiori iudicio perpenderet, iussit illum pater se conferre Patavium ad persequenda doctrinarum studia, utque postea abiiceret , effecit Picinardius e Dominicana familia , quo Theologiae usus est

doctore . Patavium cum veni Iset exeunte anno MDCLXXX. nactus est contubernium viri optimi , atque doctissimi Geminiani Montanarii, qui in illius civitatis gymnasio mathematicaS disciplinas tradebat. Captus hic adeo fuit ad lescentis humanitate , & doctrina , ut illum, non secus ac filium diligeret. Itaque & consilio , & opera omnibus in rebus eidem praesto fuit ; conciliavitque ei quoque benevolen tium Corerii viri nobilitate insignis , S multis litteris , sed praesertim antiquitatis , Rastrorum scientia eruditissimi , quas facultates perfecte tenendi mirum desiderium in

12쪽

Blanchinio excitavit eo tempore , quo illum hospitem habuit Brixiae , ubi Praeturam gerebat . Et facile quidem fuit ad praeclarissimas facultates impellere hominem , in quo inexhausta erat sciencii aviditas. In sacra Theologiae adita penetraverat , non mediocriter studuerat rei anatomicae , plurimum Ueris fatus fuerat in arte herbaria , Laelio Triumphetto duce . adeoque institutionibus Montanarii in optimo philosophandi genere , & in

omni pene re mathematica processerat, ut inter illius discipulos unus maxime floreret. Id cum respiceret Montanarius moriens legavit ei magnam instrumentorum copiam , quibus usiis erat in iisdem facultatibus exercendis . Tot vero tantisque beneficiis ut responderet Franciscus , utque desiderium leniret carissimi pαceptoris, illius vitam conscripsit. Hoc studiorum confecto curriculo, Romam venitan. ΜDCLxxxIv. sperans Cardinale Petro Otto-bonio fautore , cui bene cognitus erat, posse ad aliquem fortunae gradum pervenire . Omnino Cardinalis , humani sit me excepit Blanchinium , huncque bibliothecae suae praefecit. Quo-

13쪽

niam autem Romae magna proposita esse so. lent praemia iis , qui in Iuris prudentia excellunt , amicorum hortatu Franciscus huic quoque disciplinae operam non mediocrem de dii ; sed iurgia , & forum semper aversatus est . Tum humanissima complebatur volupta te , si supera ac caelestia observaret ; selitu Gque erat dicere animorum naturale dulcissimumque quoddam quasi pabulum esse considerationem contemplationemque naturae. CO-

metem cum detexisset , particeps fieri voluit Christina Suecorum Regina earum rerum, quae de illius motu animadverta ac notatae ab ipis fuerant. Adscriptus Academiae Ph isico- Mathematicae a Joanne Ciam pinio institutae , ita ver , fabatur in doctissimorum virorum fore , ut eius doctrinam omnes admirarentur ; cumque aliquando eum di Terentem de rebus mathematicis in eadem Academia audivisset Joannes Mabillonius, non modo voce , sed etiam

scriptis multa & honorifice , & graviter de ipso praedicavit . Biennium postquam Romae fuit in patri. m. rediit, ut domesticis quibus

dam rebus suis consuleret . Cumque magnaedet

14쪽

esset eius auctoritas apud cives suos , nobile nomen , laus doctrinae maxima , facile iis persuasit , ut Aletophilorum Academiam prope intermortuam ad vitam revocarent , utque physicae studia pulcherrime in ea cointerent . Qua occasione binas dissertationes scripsit , alteram de emblemate , nominera satque instituto Aletophilorum e de methodo philos bandi in rebus pb sicis alteram , qua ostendere praesertim voluit sine Geometriae subsidio mancam & infirmam eme contem. plationem naturae. Celeriter expeditis Gom 1licis negotiis suis, Romam remigravit ea mente , ut ibi omnium rerum , & fortunarum sua-

rum sedem collocaret. Neque multo post Pontifex Maximus creatur Cardinalis Ottobonius, a quo omnia summa Franciscus sibi polliceri pose videbatur , si eidem diutius vivere contigisset. Nullus enim ferme dies intercedebat, quo Pontifex non ad se advocaret Blanchinium , velut eo anagnoste uteretur , vel ut cum ipso eruditos sermones conferret . Itaque R Ca nonicatu S. Mariae ad Martyres, & jure exi. gendi quasdam ecclesiallicas pensiones do

15쪽

natus est ; quibus rebus contentus homo modestissimus nihil amplius requisivit . Retinuit & praefecturam bibliothecae Ottobonianae , qua una re plus se debere Pontifici profitebatur , quam si ab eo amplissimos honores, amplissimasque fortunas accepisset . Nam quotidie ad multas horas abdebat se in eandem bibliothecam librorum copia , ac prinstantia insignem , ibique aut legens, aut scribens litteris se involvebat . vir natus ad sa-i pientiam nullam eruditionis partem ignorare velle videbatur ; ct quasi helluo librorum nihil reformidans inanem vulgi reprehensionem . in ipsis publicis viis Depe legere solebat . Sed p sertim in eo est laudandus, quod non putavit poste se uberiores virtutis ac sapientiae sontes reperire, quam si veterum G corum, Latinorumque libros nunquam de manibus deponeret . Numismata etiam , inscriptiones. , sarcophagos , reliquaque huiusinodi monumenta, quibus Roma, ut omnes sciunt, mirum in modum abundat , curiose conqui. rere , ia sedulo scrutari minime praetermittebat , quod haec collata cum antiquis scriptorubus

16쪽

bus lucem vicissim afferre . & accipere inte ligebat . Siquid huiusmodi deliciarum e t

nebris erueretur , aderat statim Blanchinius , ut observaret , earundemque imaginem calamo exprimeret i quae Romae extant rudera

crebro invisebat , atque illorum adeundorum aut dissicultas . aut incommodum , aut Peri culum minime illum retardabat, quin immo invitabat , atque alliciebat ; nec quidquam erat obtervatione dignum , quod eius Oculos effugeret e mirum vero quam sagaciter de iis coniiceret quae tempus aut roseorat, aut diruerat. Subsidium bellissimum eL se ex illimavit innumera , quae observaVerat antiquitatis monumenta, conficiendae historiae, quae a creatione mundi exordiens omnium saetatum memoriam breviter complecteretur , earumque velut Iconographiam exhiberet , quam qui intueretur se se non unἱs, ut Uer bis Ciceronis utar , circumdatum moenibus popularem alicuius definiti loci , sed civem totius mundi , quasi unius urbis agnosceret . Sicut i autem in descriptione alicujus urbis Omiania repraesentari nec possunt , nec debent , quu

17쪽

quae ad illam quoquo modo pertinent, Ita Franciscus reiecit a sua historia minutas quasdam res , quarum narrationem annalibus potius

convenire putavit . Seiunxit quoque ab ipsa quae non hominis propria , & quae inclusa infacris libris nonnisi divino testimonio comprobari possunt . Omnino profanam , profanisque

comprobatam monumentis contexere voluit

historiam , divinam ct ecclesiasticam in aliud tempus , ct in aliud opus reiiciens. I ripam lita fuit divisio illius di singulis autem partibus cum destinas et quadraginta capita , fecit ut unumquodque caput prioris partis historiam unius faeculi comprehensam haberet; reliquarum partium capita non saecularia , sed vicennaria designavit . I ali modo prima pars historiam producere debebat a mundi origine ad Augusti imperium , secunda ab Augusto ad Carolum Magnum , tertia ab huius aetate usque ad Auctoris tempora t. Sa ne commoda videbatur haec distributio . utpote quae memoriae maxime servire poterat . Sed ex tribus operis partibus vix primmam absolvit Blanchinius , cujus partis uni-

18쪽

eum extat Volumen Romae an. MDCXCVII. edio

tum , quod hiitoriam continet triginta duarum aetatum ad A ssyriorum usque imperii ruinam . Ex hoc. profecto intelligere licet illum adeo diligenter antiquitatem habuisse cognitam ,

ut eam fere totam in eodem volumine eX-

posuerit . Quod si praecipua laude ferendus esset , qui sparsa in immenso solo magni alicuius aedificii caementa sic coacervaret , ut pristinam illius formam agnosceremus ; cur non singularis eius exillimabitur prudentia atque industria , qui ex disseminatis ubique AEgyptiorum , Graecorum, Romanorumque

marmoreis , atque aeneis monumentis , nec

non veterum scriptorum fragmentis, ceterisque antiquitatis reliquiis formam non dicam adumbravit , sed expressit vetustissimorum temporum p Hanc qui intuebitur facile cognoscet civitatum , omnisque humanae societatis constitutiones , exortus, cursus , Occa sus regnorum , atque rerum publicarum , originem , & progressionem artium, scientiarum , ludorum , omniumque pene rerum , quae ad religionem , ejusque ritus, rem bellicam , atqua

19쪽

I maritimam spectant . De bello Troico differens ei cautam dedisse putat non Helenae raptum, quod leve nimis videretur, sed navigationem AEgei S Euxini marium . Scimus enim vel a primis temporibus populos de acquirendo . conservandoque sibi maris dominatu , aut saltem libero eius usu , quem Blanchinius Thalassocratia Graxo nomine vocat, studiose contendi se ; nec aliunde originem memoratum bellum habuisse illud maximo argumento eli, quod non Trojae expugnatio illud extinxit , sed conditiones quaedam ad comercium pertinentes . quae inter Graxos di Troianos con- Venerunt . Ex quo illud consequi necesse est Homeri Illi adem totam allegoricam esse s Homericosque Deos , quorum turpitudines , ac vitia intoleranda videntur, designare Principes viros, aut nationes , a quibus nihil humani alienum esse exitii mari debet . Sesostris Arabiae Rex suam in potestatem redegerat

AEgyptum . & universam pene Asiam : sed illo mortuo , domiti Reges sullulerunt animos, & a cervicibus suis jugum servile paul-lMim dejecerunt . Ubi incensum Troicum bellum ν

20쪽

Iylum , qui eo tempore regnabant Sesostris suciscerares , sinere coguntur belli potentes Princiis pes quam vellent partem pro cuiusque studio

atque utilitate tenere . Hos minorum Deo.

rum , illos Iovis nomine Poeta denotat, apud quem Iuno est imago albae Syriae , Minerva Sapientis AEgypti, Mars leti foede ris inter Armenos , Colchos , Thraces , de Thessalos , & sic de ceteris . Ita facilis &prompta defensio est Homeri , cui divini cognomen idcirco multi denegarunt , quod visus est turpia & indigna tribuisse Diis . Nies

mis profecto longus essem si breviter etia msummatimque describere vellem res novas , atque admirabiles , quas Blanchinius indaga- .vit, ac patefecit sua in historia , cui ullum

ne deelset ornamentum extare voluit in principio cuiusque capitis imagines monumentorum antiquitatis, quibus praecipue usus est ad fidem narrandis rebus conciliandam . Vehementer ille laetatus est opus hoc multarum vigiliarum sic excepisse homines, ut admirari ac praedicare non cessarent ubertatem, varietatem , & copiam reconditioris eruditionis ,

acu.

SEARCH

MENU NAVIGATION