장음표시 사용
41쪽
nia enim asperrimus ille Sieulus stomachabatur . Nec minus Blanchinit . doctrina temporum 1cientia suspicienda eli . Ei rei
sint indicio quae de nova condenda chronica periodo , cujus exordium capiebat a munis di origine , cuiusque moderatores esse debebant Solis , Lunae , ac Saturni motus , &quae de anno mortis Chrilli disseruit. Qua in postrema dissertatione utens firmissimis chronologiae subsidiis , monumentis nimirum antiquitatis & astrorum scientia, definivit ex Tertulliani , Victoris , aliorumque Patrum sententia Christum in crucem actum fuisse viI. Kal. Apriles. Consulibus duobus Geminis C. Fufio , & L. Rubellio ; hos vero consulatum gessisse anno bis extili aerae vulgaris octavo & vicesimo ; minime Vero , ut
Communis erat opinio , anno nono supra vicesimum . Ad quem convincendum errorem
mirabili reconditionis eruditionis copia , Ω-licissimeque comprobat par unum consulume fallis conlularibus exemptum fuisse . hocque reponendum an. xxx XI. quo C. Caligula oc
cisus , ct Claudius Nero ad Imperii regi
42쪽
men evectus est . Chronologiam etiam illustrant quae Franciscus recitavit in Academia antiquaria Albana f hanc ipsum instituisse , eique leges verbis priscis dedisse suspicor Jquaeque in lucem sunt edita de Romae origine , Romanaque historia ad primam usque plebis in Aventinum Montem secessionem . Multae res illustres ordine & sto tempore in iis sunt notatae . ex quibus Romanorum Regum propagines possumus agnoscere . Ac praesertim in hoc iure gloriari licuit Blanchinio , quod ignarus earum rerum , quas acute excogitaverat Iacobus Bernullius additatuendam dissicilem quaestionem , num po sito quocunque anno cyclorum lunaris S s Iuris N indictionis inveniri posset annus peαriodi Iulianae ipsi respondens, cum tanto viro consenserit , ct cum eo inventionis gloriam partiverit . De singulari illius doctrina in re chronologica alia quoque recensebimus cum de opera collata ab ipso in Pontificiam historiam Anastasii Bibliothecarii erit dicendi locus . Porro Blanchinii industria in plura studia distracta erat , & hoc maxime in eo
43쪽
admirabantur homines , quod exercitationem mentis a reconditis ablirusisque rebus mathematicis tam facile feliciterque ad mitiores litteras traduceret, ut idem docti ssimus, aliaque eruditissimus & haberetur & esset. Persuasit Summo Pontifici Clementi XI., ut mu-seum conderet in quo rariora exstarent Christianae antiquitatis monumenta . Hulus rei perficiendae cum mandatum accepisset Blanchinius multam supellectilem brevi colligere potuit . Interea Pontifex arma sumpsit , ut tectus e sse posset adversus Caesariani exerciatus , si quae sorte timendae erant, injurias .
Infelix quidem expeditio , R eo infelicior
quod pecuniam exhausit, quae in Christianum muscum , aliasque praeclara opera erat impendenda . Non cessavit profecto Franciscus ,
quantum eius opes patiebantur , corrogare
quidquid antiquitatem saperet , eiusque domum mustum , bibliothecam , officinam liberaliorum artium dixisses . Scimus ex homine . qui propter familiaritatem domesticis illius rebus intererat , paullo minus quadraginta scutorum millia ab eodem expensia misi
44쪽
se in studiorum suorum Instrumentis comparandis ς quorum intemperans in eo esse vi debatur aviditas . His autem rebus, silmma que opinione doctrinae, atque humanitatis es fecit , ut nemo mediocriter eruditus Romam adventaret , qui ad eum adire nollet. Lau. des domesticas externis cumulavit Franciscus, eum a Pontifice Lutetiam Parisiorum anno
MDCCXII. missus fui sie t , ut Cardinatatus insignia Armando Rhoanio Subisio deferret . Totum iter & navigationem consumpsit par tim in percunctando a peritis , partim in
eontemplando res cognitione dignas ; quod que haerebant in memoria quaecunque audierat , aut viderat, longam earum narrati nem scripto exponere potuit . Exceptus pe
amantissime a Cardinali , nec medioeribus honoribus ab ipso Galliarum Rege , & ara Jacobo III. stu ardio , eiusque Matre Mariae Atestina Pariliis per id temporis commo. rantibus , affectus fuit. Ab iis vero qui litteris praestabant , utroque Cassinio , Mara lodio, Reamurio , Turneminio Harduinto , Petro Brunio , Natali ab Alexandro , Mostfo-
45쪽
chis nihil non factum , ut omnia amicitias ossicia in Blanchinium constarent . Iamdiu enim ejus doctrinae fama ipsum p cesserat cuius rei nullum afferre maius testimonium possum quam quod an . MDCCv. inter Parisi. nae Scientiarum Academiae Socios cooptatus fuerat. Ex multis diebus , quos ille in vita celeberrimos laetissimosque viderit , eum sdiem Uarissimum fuisse dicebat, cum in m gno consessu litteratissimorum virorum risignatum sibi in Academia loeum occupavit . Secundo mense , postquam Blanchinius Parisios venerat , moritur Joannes Dominicus Cassinius , ct moritur repentino. Tam acer be is doluit hominis amantissimi casum , ut suavitas illa sua , quam ex commoratione
Parisiensi capiebat , penitus illi videretur
erepta. mod cum narraret amico, haec, ut arbitror , notatu digna addidit . Iure angor tali amico orbatus, qualis nunquam erit . ML
46쪽
n Sem , vultu, ubee 3 tallato malave ct eomplexu quam desideratus venerim ostendit. λαtidie cum eo inulta de Alisonomia , aliiyque rebus pissicis eommunicabam I auigebaturque amor continua consuetudine . osti hominis dioinam ingenium . singularemque doctrinam. Iis vero erat moribus , ut hi nil Il nisi νHI-giosum , O ex sanctissima disciplina repraesentarent . Iuametis eaeus esset, solebat tamen singulis diebus horas eanonicas recitare . Sis Uero tulit quinquennalem orbitatem .ifusi, ut
amiti gratulari magis illius Virtuti quam consolari dolorem debuerint. Parisiis profestus Blanchinius Lotharingiam , Alsatiam , Palatia natum, Holandiam , Belgium , ac postremo Britanniam lustravit. Obtinuit ubique Princiispum doctissimorumque hominum erga se humanitatem ; natusque ad agendum semper aliis quid dignum viro , investigabat , perscrutabatur , & notabat omnia , quae eruditionem iuvarent . Londini amicitiam coniunxit cum . Isaaco Neo tono, Argentorati cum Edmundo Martento , Antuerpiae cum Daniele Papebrochio S dum Amstelodami esset noluis
47쪽
6zsemel adiit Ioannem Clericum , eiusque uxorem , quam cum patre s erat enim e Gre. gorio Laeto genita di marito studia erudiationis exercuisse scribit . Ex his itineribus Romam Franc istus rediit ineunte mense Junio an . MDCCxIII. Rediit quoque ad illa sua pristina studia astronomiae S antiquitatis , in quibus plane conquiescebat . Cum praesens adfuisset quando Pontifex Maximus visere voluit S. Leonis Magni corpus , vellitumque., quo tectum erat, occasionem sibi oblatam putavit scribendae Dissertationis , quae Pontificatus insignia in Leonino Sepulchro ani
madversa referret. S ex his aliisque monumentis ostenderet Romanam Ecclesiam in is sua retinenda Liturgia stabilem constantemque fuisse . Hinc Sacerdotalium vestium prima institutio , & quaenam ratio in illarum , usu satis eleganter explicatur . Parvum hoc opusculunt seeutum est opus omnino magnum& arduum . quod est de litis Romanormis Pontificum Anastasii Bibliotheearii . Has vitas ut emendaret Franciscus , ct variantium lectionum copia locupletaret, non modo Rodi
48쪽
manas adire debuit bibliothecas , sed etiam Florentinas , & Parmensem , qua in postre. ma omnium antiquissimus Anastasii codex ac
servatur illuc Roma non multo antea apportatus. Hac autem in re si fatis mirari nor
possumus hominis incredibilem diligentiam at. que patientiam , non minus suspicere debemus ipsius doctrinam in iis quae contulit ad easdem illas vitas illustrandas . Profecto si protegomena O notas Blanchinii , quibus is locum dedit in secundo & tertio volumine, thesaurum dicam sacrae eruditionis , di chro. nologiae, minus quam debeam praedicem Quae
recondita & abstrusia in medium non profert i quae a novatoribus conficta non, explodit i quae dubia non aperit i quae implexa non extricati quos scopulos fugere non doceti Sic Vero tractat temporum rationem , ut clarissimum lumen non solum Pontificiae , sed etiam Consulari , N Caesareae historiae praeferat. Quapropter illud maxime glotiosum est Veronae, tres tulisse homines Pan vinium , Norisium, S Blanchinium , adeo de historia meritos , ut inter illius parentes numerari posse videantur is
49쪽
Singularem Blanchinii modestiam in inime it. Ium ignorare sivisse quanti acuminis, quantae que eruditionis atque doctrinae fuissent haechronologicae scriptiones , ex eo conjici potest, quod eas maximum suorum laborum fructum , S . ut ipse dicebat, primigenias suorum operum praedicare non dubitavit . Idem elatus studio exornandi ample magnificeque hanc Romanorum Pontificum historiam exposuit in ea plurima Christianae antiquitatis monumenta , quae non videntur reperiri & colligi potuisse sine summa elaboratione, atque Operae comumptione . Primum volumen continen Anastasii vitas a Beato Petro ad Nicolaum usque primum , nec non vitas Hadriani II. Se Stephani VI. a Guillelmo Bibliothecario descriptas cum suis variantibus lectionibus prodiit an . MDCCxviII. ; secundum quod complectitur easdem illas vitas a B. Petro ad S. Sil. vestrum , adiectaque iis protegomena & coae mentaria Blanchinii non solum, sed etiam Sche
lestratii, Altaserrae , Bencinit. Bini i. Labbei, Ciaconii, Pagii. S Somierit non nisi quinquennio post lucem aspexit; tertium demum quod
50쪽
Anastasianam historiam illustrat ad Gregorium
usque magnum , exeunte an. MDCCXXVIII. Uulin
gatum fuit. Reliqua cum haud conficere potuisset Blanchinius vita privatus, curam ab
solvendi susceperunt Iosephus Blanchinius ilislius fratris filius, & Caietanus Cennius ἔ viri profecto a litteris instructissimi . Inter ea accidit, ut in Appia via magnificis olim, aedificiis Deorum templis , S illultrium familiarum sepulcris ornatissima intra I. N II. ab Urbe lapidem detegeretur aula , magna illa quidem & exquisita arte elaborata, cuius in parietibus dispositi pluribus ordinibus subter di supra erant loculi , sive columbaria ad ollas cinerarias adservandas: singuli au. tem loculi , exceptis iis qui erant ad angulos , qui propter loci angustias unicam , binas ollas fictiles occludebant , & quaelibet olla sua distinguebatur inscriptione ; in qua defuncti nomen , ossicium , & interdum etiam , sed
raro , aetas erant expressa . Id ut audivit Blanchinius confestim illuc advolavit invita-tatus non tam illo suo singulari, perpetuoque studio in vetera monumenta , quam Offcio.