Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1770년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

socium habuisset in hoe dissicili Iaboriosique

opere Philippum Maraidium , ex aere fecit. cuius longitudo aequat pedes Parisinos xxxv. altitudo vero gnomonis LXII. cum dimidio . Fecit autem in .sside S. Mariae Angelorum, principe quondam loco Thermarum Diocletiani , quem locum propter summam aedificii firmitatem omnium maxime aptum Iudicavit . Praeter divisiones tangentis , S alia , quae vel ad utilitatem , vel ad ornamentum pertinent , visuntur duodecim godiaci signa singulari opere atque artificio e marmore in disparibus coloribus perlaeti r singula autem signa suas habent stellas ex ae N emctas, magnitudinumque varietate distinctas . Proxima est gnomoni fenestra planetarum siderumque

intra tropicos observandorum cauta , in qu summam utilitatem inesse omnes norunt Astronomi. Elypsim etiam potarem , quod nullus antea praestiterat , sic descripsit Blanchinius, ut poli altitudo facillime ex ea omnibus a ni temporibus colligi posset , quam altitudinem eo loci reperit esse qI.ψ 4. a T. oRationem vero statuendi per sidus potare

32쪽

. 77 medium noctis tempus ea tradidit epistola, in qua de Gnomone suo , quem a Clemen te XI. Clementinum vocat , R de Pontificio nummo illum ipsum repraesentante cum his inscriptionibus αα Aptata saecula verbo Dei Gnomone Astronomico ad usum Kalendarii constructo m pluribus verbis disserit . Ex hac ipsa epistola intelligi etiam potest , quam ille esset assiduus , si per tempus lic bat . in notandis tangentibus meridianis utriuGque limbi solaris , iisque comparandis cum observationibus ab Eullachio Mansredio peractis in Gnomone Bononiensi . Profecto non modo cum his , sed etiam cum ephemeridi-hus Flaminii de me et gavachiis viri astrorum scientia praeclari mirabiliter illas consentire vidit; quod idem ei successit , cum solis Io. Cum inventum per tangentes meridianas utriusique limbi , di per declinationem centri Q. laris inde collectam contulisset cum eo , quem invenit ex differentia ascensionis rectae inter Syrium , N ipsum solem a se observa. tae . Sunt di alia multa, quae Blanchinius se observasse in eadem epistola scribit de aequi

33쪽

noctiis , & solstitiis, de lunae eclypsibus, demensis synodici quantitate , de Saturno , de Jove , ejusque satellitibus . Fecit aliquando participem Philippum Maraidium earum re

rum , quas diuturna observatione notaverat de

iisdem satellitibus , summasque laudes a sum

. πο ailroncmo consecutus est . Sed praeser . tim Maraldio acceptissimae fuerunt observationes, quae pertinent ad quartum satellitem ψ

ex quibus conjicere se possis arbitratus est suis illum minime carere maculis . Contemplanti eundem acerrime Blanchinio prid. id. sext. an. N DCCXI. repente se se ostendit forma &luce attenuatum atque imminutum . obstu

puit hujusmodi visu Franciscus , praesertim cum ceteris in satellitibus nihil simile insipi

ceret. Sic autem unius horae spatio ipsius exiguitas & obscuratio crevit, vix ut conspici potuerit , ct pluries etiam ex observantis oculis prorsus effugerit . Nunc quoniam referre in

gressi sumus quae Blanchinius & gessit R

scripsit ad illustrandam astrorum scientiam , cuius studio vehementius in dies sagrabat , ct in quo acquiescere videbatur , non puta

34쪽

29mus ab institutae narrationis cursia deflectendum . Parisienses, atque Lipsienses Academiis ei multa suis in commentariis sparserunt, quae Blanchinius notaverat de quibusdam selis, tuis nae, planetarumque eclipsibus , deque cometarum, qui per illa tempora apparuerunt, motibus . Nonnullas huius generis observationes a Francisco habitas retulit quoque suas Traiectiones Astronomicas Gulielmus Wislon , S multo plures leguntur in eo libro, quem edidit an. MDCcxxxvII. Eustachius Mancte' dius , quique inscribitur : Francisci Blanchinii Veronensis Astronomicae , ae Geographiea observationes selectae ex ejus autographis exceraptae se. Magnificum illud quidem fuit elogium , & Blanchinii nomini maxime gloriosum , quod loquens idem Mansredius cum Francisco Iacquierio de observationibu3, quae

pertinent ad 1tellarum aberrationes , quaeque in memorato libro leguntur , non minorem

iis laudem , quam Bradleianis deberi iudic vit , sive tempus, sive diligentia , sive acumen , quo habitae sunt, perpendi velit. Quibus aliisque successibus alacrior factus Francisis

35쪽

3 cistus dissicillima quaeque si scipere non dubitavit. Inter haec fuit linea meridiana , quae a Romano littore prope Ardeam ad Adriaticum usque paullo ultra Ariminum per urbem Romam , soractem montem , & Eugubium petavaderet. Huic lineae alteram parallelam designavit, quae a rure Costagutiano in littore Antiati incipiens , gradiensque per vineam squamdam Collegii Hibernorum subtus castrum Gandulfum , per Vaconis pagum in Sabinis , apicemque montis illi imminentis, cui nomen est monte eucia, per alium verticem montis altissimi non longe a Cantiano , qui appellatur monte acuto, ad oram maritimam portus

Ariminensis , quae orientem respicit . desineret . Dolendum prosecto est opus huiusmodi . ex quo utilitates maxime caperentur , minime Blanchinium propter immaturum eius interitum absolvere potuisse , quod si ei vita suppeditavisset. non esset quod Galliae invideremus similem meridianam lineam , in is qua perficienda uterque Cassinius , aliique prae-llantes Astronomi Regiae scientiarum Academiae socii elaborarunt. Hoc tamen munus se

36쪽

fredius putavit , ut tabulam locorum i per quae idem meridianus Italicus transit , habe rent in eo libro, quem ex schedis mathema ticis a Blanchinio relictis confecisse diximus.

Illa quidem praeclara & gloriose . Sed nihil omnium iudicio est ad laudem Blanchinii illu- , sirius libro illo , in quo de Hesperi & Phosephori phenomenis a se primum observatis , ad calculum redactis copiose disserit . Fuit profecto altrorum scientiae ad magnas res , quae antea latuerant, detegendas divinitus data fortuna , ut a Galileo telescopium inveni. retur. Etenim hujus instrumenti ope vidit ille primus maculas in sole , atque ex his maculis solaris globi conversionem circa proprium axem collegiti vidit etiam Iovis satellites quatuor , eorumque orbitas; & in Venere pha ses lunaribus per quam similes notavit. Hugenius vero annulum circa Saturnum , S ex illius satellitibus unum deprehendit, quatuorque satellites alios pollea conspexit Joannes Dominicus Cassinius. Gas endus Mercurii , Horo

eius Veneris transitus sub lalem primi inspe-

37쪽

32xerunt , alii cometarum sedem supra lunarem , immo supra Saturniam animadverterunt , alii stellarum numerum immensum & prope infinitum , alii in Jove fastias de vertiginem circa proprium axem , alii demum hanc ipsam conversionem , & maculas in Marte

se vidi sis retulerunt. In tot novarum rerum inventione una Venus abditiores astronomorum observationes recusare videbatur, ut integrum reservaret Blanchinio campum , in quo elus Virtus e Xcurrere cognostique posi

set. Usus hic te lestopiis , quorum longitudo

erat C. palmorum Romanorum toto anno

MDCCxxvi. sive Romae esset , sive in , Albano rusticaretur, Hesperum & Phosphorum contemplatus est , idque acute adeo , dilige ter , feliciterque - praestitit , ut maculas , de quibus suspicionem 'commoverant Io. Domi.

nicus Cassinius, & Philippus Hairius, in eo planeta videre , Si metiri , totiusque superficiei descriptionem , quam celidographiam appellat , facere potuerit . Definivit etiam

motum vertiginis eius lem planetae circa pro-

io dierum XXIV. cum trien

prium axem confici spa

38쪽

triente ,, & huius axem ita inclinari, ut angulum XV. graduum , cum plano eclipticae eLficiat . suisque polis equum minorem Sc cor hydrae respiciat, eundemque perpetuo in tΘ-ta orbita sibi parallelum permanere . Usus Vero methodo , quam Jo. Dominicus Cassinius tradiderat in opusculo de cometa anno MDCLxxx. reperit ipsius planetae parallaxim

nitare XYIv. minutiT , ut loquuntur , 1e- 'cundis , S XXIII. tertiis , quam menseram non una observatione confirmavit . Quanti

facienda sit harum rerum inventio , ex eo cognosci potest , quod Eustachius Manstedius scribens ad Thomam Dheram in maximo suo dolore ob mortem Blanchinir hoc unum se habere selatium dixit, quod is extremam ma. num ponere potuerit suo de ' Venere libro , in quo tot S tam praeclara insunt inventa , ut nihil' de praestantia concedant iis , quae

immortalem gloriam Galileo , Hugenio, de

Cassinio compararunt . Neque contentus Franciscus scripto docuisse homines de iis rebus, quas observavera , voluit etiam eas oculis ubjicere. Globum itaque chartaceum compo-

C suit,

39쪽

fuit , componendique rationem memorato in libro copiose tradidit, qui Venerem praeclare imitatus & campos di maria ostenderet . His autem maribus maculas denotantibus no mina imposuit partim Lusitanorum Regum ac Principum , partim Italorum . Hispan rumque Heroum , qui ad extremas mundi plagas primi omnium poli memoriam hominum penetrarunt, partim docti mimorum Astro. nomorum , partim etiam Academiarum Bois rent i ssi marum . Modum quoque docuit conficiendi machinam ope armillarum rite dinpositarum . in qua si lucerna locum solis teneat , oculusque in globo terram exhibente collocetur , Veneris phases, maculae . eiusque motus tum vertiginis . tum parallelismi clare atque distincte videri possunt. Mirum profecto quam esset solers & ingeniosiis in excogitandis fingendisque machinis tum ad Astronomiae , tum ad reliquarum naturalium facultatum usum . In commentariis Academiae Parisiensis an. MDCCxIΠ.descriptio legitur machinae cujusdam

qua quis sine tubo, & facillime sid profecto minime obtinebat Hugenianum inventum Iuti

40쪽

uti potest telescopiis maximae longitudinis ,

de qua re ad Academiam retulit Renatus Antonius Reamurus Blanchinii peramantissimus . Saepe etiam accidit ut artifices de rebui ad mechanicam spectantibus ab eo con

silia exquisierint , quae si essent consignata litteris , intelligeremus fortasse ipsum in ea

arte partim nova attulisse, partim meliora

fecisse . Scripsit opusculum de movendae , erigendaeque Antoninae Columnae ratione , in eoque quibusdam allatis ex Galileo & Bo-

rellio ad aliorum opiniones evertendas, eam viam praeponendam esse putavit , quam De trianus Architectus in Coloso Neronis ab uno in alium locum traducendo secutus est . Etenim praeter cetera statuit trabes ita columnae aptandas esse . ut idem praestarent quod axes in tormentis bellicis. Sic columna sus pensa versatili libramento , sui lentataque funibus ac fulcris facile horigonti parallela mO veri , S ad perpendiculum erigi poterat . Ad hanc sententiam convellendam stylum, simpsit Dominicus Quartaronius r Sed is acu leis magis, quam rationibus pugnavit. Om-C a nia

SEARCH

MENU NAVIGATION