Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1770년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

dum utebatur non solum ad fauces recreatris das , sed etiam ad animi temperandum ardorem et cum Uero finem canendi fecisset prope exanimatus iacebat; noctem , quae cantum consequeretur, transigere cogebatur in si,mnem , nee nisi longo post tempore vehemens sanguinis motus consedebat. Idcirco versius canatando pronuntiabat Perfectius, ut aliquid ad cogitandum haberet spatii, & certius carminum incederent pedes . Adhibebat etiam, citharoedum , qui hos aut illos pro carminum varietate modos faceret . Nemo enim ignorat quam poesis animi sensius pervadat , si musices lepore ac iucunditate condiatur, quae duae artes sic amice conjurant , ut altera alteri quasi mutuas operas praebeat . Quare minime est mirandum si antiquis temporibus iidem essent musici, qui poetae. Quotiescunt que vero illo suo furore corripiebatur. adeo in dicendo celer erat N porro celeritas quaedam in extemporali poesi necessaria est, ut non modo defici , sed etiam laborare turpe existimetur ut vel ipse citharoedus mi nime illum consequi posset. Inter omnia Ita

302쪽

297lici carminis genera 'όγδοας , quod nonnulli

epicum appellant , quodque omnium eli ci Nficillimum . ei maxime erat in deliciis, quanquam mollioribus numeris saepe etiam utebatur. Omnino quot sunt carminum genera , to iidem fuisse videntur in potestate Perfectit, qui sive gravis , sive tenuis , sive temperatus esse vellet, semper cum admiratione &plausu summo audiebatur r nihil habebat insolens, nihil durum ti odiosum ; semper videbat quid deceret non in sententiis solum , sed etiam in verbis ; semper ei adesse videbantur rem ad vivum exprimentes imagines ; ita vero dominus erat verborum similiter desinentium , ut haec sequerentur quocun que torqueret . . Sunt qui in rebus describendis humilibus, rusticisque eius potissimum eluxi sse praestantiam arbitrentur , ut vel ipsos Pueros , puellulasque atque pastores loquenteste audivisse putasses . Quod quidem nonnullis

facile videri potest , sed nihil est experienti

minus. Perpetua enim quadam suavitate sic condita oratio oportet, habeatque colorem quendam naturalem , non fucatum , sitque,

303쪽

29 8 ut ita dicam , plane integra Valetudine . Cum vero de rebus grandioribus dicas , ipsis res

verba rapiunt; cumque feratur veluti torrens oratio , quamvis multa cuiusquemodi secum trahat , non tamen omnia animadvertes , &animadvertas licet animum vix illa Offendunt . Quoniam vero nihil feracius erat ingenio Perfectit, facile is poterat , si vellet, eandem re maugere laudando , vituperandoque rursus affigere . Haec sunt, quae clamores & admirati,nes excitabant quoties Perfectius versus fundebat , ad quem audiendum undique concurrebais tur , ut vel ipsa laxitudo aularum ad continendam hominum multitudinem angulta esset. Sed

in omni vita nihil fuit Perfectio ad laudem ill uitrius, quam dies illa . qua in Capitolio poetica corona donatus est . Ad Urbem secundo is venerat in comitatu Violantis Bavarae , cum Pontificatum Maximum teneret Benedi-εiux Xli I. Non hie quidem intelligens &amans Poesis erat , sed adeo multa & singularia de Perfectio praedicari audierat , ut dignum illum exilii maverit . qui laurea coro na insigniretur . Ut vero omnibus ostenderet '

304쪽

eYimium hunc honorem velle se merito, minime vero gratiae tribuere , iussit Perfectium

publice periclitari vires ingenii sui . Conlli. tuta dies , delecti iudices , eorum obligata religio in ferenda sententia ; proposita demum argumenta duodecim ex Theologia ,

Philosophia, Mathesi , Juris prudentia , Et hica , Poesi , Medicina , Gymna ilica , atque

ex universa Philologia deprompta , quibus omnibus ita satisfecit Perfectius, ut omnium consensu iudicatum fuerit ceteros a Perfectio semper omnes , illo autem die etiam ipsum a sese fuisse superatum. Hac pronuntiata sententia , laeta spectaculo dies advenit. Equis insignibus S curru aurato vectus Perfectius , eademque comitatus pompa , qua publice incedere solent Populi Romani , ut vocant , Conservatores, ab Archigymnasio Romano ad

Capitolium ascendit. Non solum Capitolium , sed vel ipse viae , per quas ille transivit ,

insigni apparatu , summanue celebritate Omnis generis hominum , aetatum , ordinum splendebant. Inter populi clamores in aulam Capitolinam introductus fuit ; cumque ad pe-

, ' des

305쪽

3o des accessisset Marii Frangipanii Senatoris Uris bis , ab eo his conceptis verbis laurea corona donatus fuit et Eximium hoe Poeticae laudis decus, quod tuo capiti impono sub felicise simis auspiciis D. Benedicti Papa XIII. Eques egregie , sit publici non minus erga testudii argumentum , quam obsequentissimi animi erga amplissimam ac plane regiam benevolentiam , qua decoraris . Cui Perfectius r Poetica laurus immerita imposita fronti ex-eelfum Sancti mi Patris ae Pontisitis Papae Benedicti XIII. munificentiam , effusamque

S. P. erga me voluntatem testatur 3 quarum utraque aut honore dignos invenit, aut facit. Invitatus mox a Joanne Crescimis benio Arcadiae Custode , ut quas musas conciliatrices tanti honoris habuit , easdem grati animi testes adhiberet . id tam felici siucces.su praestitit, audiente ipsa Violante , Cardinadibus , Regum legatis, & Romanae nobilitatis flore , ut nunquam dixissis melius visus fumrit . Nec dissimiles profecto gratiae debebantur ob honorem , qui omnium quibus affici Poeta potest , amplissimus existimari debet,

306쪽

& ad quem idcirco non nisi paucissimis , lin

que singulari virtute praeditis aditus patuit . Impartitus enim Francisco Petrarchae fuit, deincretusque Torquato Tasso: sed hic praeoccupatus morte assequi illum minime potuit. ra. lis autem ac tantus honos aliis quoque hon ribus cumulatus est . Donatus enim Perfectius fuit iure civitatis Romanae , potestateque inferendi lauream coronam in genti litium stemma & ad memoriam poeticarum laudum , & ad illustrandam magis domesticam , nobilitatem . Cusia etiam tum Romae , tum

alibi numismata eiusdem esiigiem capite laureato ad vivum exprimentia. Romanus quo que Arcadum coetus a se extare Voluit monumenta gloriosissimi facti . Senenses vero , qui magnam se adeptos gloriam arbitrabantur ob collatos civi carissimo singulares honores , gratias Pontifici agendas communi consilio decreverunt , multaque alia fecerunt . quibus eosdem illos honores , si qua ratione possent, majores redderent. Sint sane haec magna , quae re vera magna sunt. Quod vero in tanta celebritate famae, ut Omnibus ellet

307쪽

3oami et notus; in tantis hominum plausibus, ut longe omnium non eiusdem modo aetatis ,

sed etiam qui fullsent in extemporali poe- si esse princeps , ct quasi e caeso delapsus praedicaretur ; in tantis denique ornamentisti praemiis virtutis modestiam semper servaverit , hoc maximum reputari debet . Non more poetarum de se gloriose praedicabat .esserentique aliquando Clementi XI. summis ad cauum laudibus illius praestantiam in poe- si , in haec verba dicitur modeste responis dii se . Hoc quidquid est Dei maημs est , qui ut Balaam jumentam loquentem fecit, ita me poetam facere voluit: haud multum possumus, Beatissime Pater , in iis gloriari , qua ab alio accepimus. Quod autem Perfectius nihil scripti relinquendum ella putaverit , S pauca illa , quae extant, excepta dum canebat librariorum manibus, eodem quidem aut invito aut ignorante , pollea reiecerit, S tanquam sua minime agnoverit , hoc non tam mode iliae quam prudentiae tribuendum est .

Intel' igebat enim si oculis subiecta fuissent fidelibus, quae demihia per aures non solum

308쪽

perplacebant , sed etiam admirationem ex citabant , multum de laude sua amissura . Nam subita & fortuita oratio quamvis scriptorum similis audienti cui multa effugiant nece ise est , videri possit , plurimum tamen semper aberit a perfectione , quam nonnisi commentatio diuturna consequi poterit. Nec minus refugiebat Perfectius a prehendendo stylo , quod se putabat satis magnam ad epistum esse dicendi gloriam , eamque etiam maiorem visum iri , si in exilii mantium ambitrium sua scripta minime venissent . Quod enim dicit Cicero usu venire plerunque per.

ingeniosis hominibus , neque satis doctis, id Perfectio accidebat , scilicet ut cum sedatus

ad scribendum accederet, motus omnis animi , tanquam ventus , eum deficeret , eiusdem que vis occideret & flaccesceret oratio . Cum eximia modestia coniungebat Perfectius parem facilitatem, suavitatemque morum ἶ quapropter

ut animum cantare induceret , non necesse

erat aut multum rogare , aut insidiari , aut speculari. Idem urbanissinius erat ili venuilis simus: vitavit tamen semper scurriles & mimic0s s

309쪽

micos iocos, & quidquid ingenuitatem , gravitatemque ves minimum posset offendere . Neque opera, neque consilio, neque fide unquam defuit amicis & civibus suis, pro quibus, aliisque virtutibus meritissimo ab omnibus non solum diligebatur , sed etiam amabatur . Si- quos vero habuit invidos & obtrectatores ,

eos & lenivit obsequio , & patientia mit,

gavit . Cum uxorem duxisset, pluresque liberos ex ea suscepillat , omnia mariti . &patris officia diligentissime explevit. Verum quoniam omnis virtus manca di infirma est, nisi a Deo proficiscatur, Sc ad eum referaritur, ita. Perfectio nihil fuit antiquius, quam ut dictis , multoque magis vita & moribus religionem , pietatemque in Deum prae se ferret . Statum quotidie seponebat tempus, quod orationi & meditationi rerum caelellium tribueret . Maxime autem in Chri iti vitae , mortisque cogitatione acquiescebat , satis gnarus ibi eximia omnis exempli documenta in ilis lutiri posita monumento intueri atque imitari licere . Singulari etiam colebat studio Bea.

iam Virginem Mariam ; & si quis inter ca

310쪽

3osnendum sibi dabatur aditus , in illius laudes

libentissime excurrebat . Ut donatus poetica corona fuit , recta e Capitolio ad JEdem S. Mariae ad Martvres contendit , ut debitas illi gratias ageret , cui tantum honorem referebat acceptum . Jussit etiam testamento eandem coronam Virginis arae in perpe-1 tuum suae erga eam Observantiae argumentum appendi . Saepe de morte , tanquam demigratione ex una in alteram domum , quod eli non mediocre bene actae vitae signum , loquebatur. Τale vero ei contigit mortis genus, quale suspicabatur. Apoplexi enim perisculsus exeunte Iulio an. MDCCXXXXuII. pauco. post dies vitam cum morte commutavit.

Publice tota celebrante civitate , laudesque mortui eleganti oratione praedicante Nicolao Joannellio , sepultus fuit in avito monumento, quod est extra urpem in .sside S. Francisci. Uxor vero eius, liberi, ac frater prope iacellum B. M. V. quod est in .sside Principe , cuique coronam lauream , ut paullo supra commemoravi , appendi voluit, marmoreum

SEARCH

MENU NAVIGATION