Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1770년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

teatur necesse est , veram germanamque se loquentiam cum Iuris Ecclesiastici prudentia posse egregie coniungi, quique aliter sen. tiant , eos infantiam suam huic facultati

vitio vertere. Huiusmodi tamen Latine peris scriptas quaestiones , modo quas commemora. vi , nolebat Lanfredinius emitti in manus h minum , nisi prius semel & iterum cum Lu chesinio communicasset. Sed praeter iuris scientiae fastidium huic non mediocri etiam impedimento fuit ad ampliores citius honores conse quendos summa eius modestia, qua litteris abditus sibi vacabat, atque a concursationibus, prehensationibus , ceterisque aulicis artificiis , quibus, qui fortunae velificantur stae , uti necesse est , omnino abhorrebat . Cum itaque in hoc munere diu haesisset Lucchesiis nil fortuna . a Pontificatu scilicet Clemen. tis X l. ad obitum ferme Clem. XII. tandem aliquando anno aetatis suae LxxvI. ad Pontificias scribendas epistolas , quas Brevia ad Prineipes vocant . accitus est. Nihil tamen Propius fuit . quam ut certorum hominum importunitas atque ambitio hunc Lucchesinio honoa

282쪽

honorem praeriperet atque Occuparet. Sed vire lari ssimus Bottarius , qui cum ip1e eruditissimus sit, de aliorum eruditione atque doctrinaverissime iudicat , prolixe egit cum Cardi nati Nereo Corsinio Clem. XII. fratris filio ,

cuius tum summa erat auctoritas, ut ne quem

piam pateretur Lucchesinio in honore prae ferri, qui omnes & doctrina & Latina maxi me facultate antecelleret. Hac Bottarii commendatione Lucchesinium graviore licet aetate affectum Cardinalis omnibus praetulit ; ac perinde aliqua ipse in culpa esset, quod tamdiu tanti viri nulla pro dignitate ratio habita esset, palam testatus est, curaturum se , ut a patruo Pontifice inter Cardinales cooptaretur . Sed ad honorificentissimurn conscribendorum Brevium munus ille profecto attuli Te vide tur ornamenta omnia , de quibus eundem Luc-chesinium nostro in Dialogo de claris epistola rum Pontificiarum Scriptoribus enucleate dissiserentem inducimus. Cum vero in eo munere etiam Benedicto XIV. operam probasset suam , ac quatuor iam supra octoginta annos natus esset , gravedine ac tussi ejus valetudo tcnis

S a tari

283쪽

tari coepit; quo ex morbo se celeriter recreatum iri arbitratus est , si prolixiori deambulatione sudorem provocant , quam quidem frustra sibi medicinam adhibuit. Cum enim violentiori motu debilitatum corpus domum retuli sset , vis morbi noctu ingravescens illi spiritum interclusit , vitamque perbrevi te inpore cxtinxit. Obiit A. D. MDCCxLI v. Ela. tus e st solemni funeris pompa , sepultusque in Basilica Vaticana , cuius erat Canonicu S. Fuit in eo praeter ingenii doctrinaeque praelian

tiam forma quaedam expressa veteris ossicii , innocentiae, probitatis. Sua enim agendi ratio aperta erat ac simplex , non fucata , non erudita artificio simulationis aulico , sive etiam Urbano. Ab ostentatione ac fastu maxime aberat, ac de se ita demisse sentiebat, ut nihil mallet quam vivens moriensque delitescere . Quae summa animi demissio caussi fuit, cur non nisi admodum senex Sacerdotio initiari voluerit . Ceterum omnia religionis

ossi a semctissime semper praestitit Quotidie

meditationi rerum caelestium ceterisque Christiani viri muneribus non modicum tempus tribue

284쪽

II buebat, isque charitatis ardor, quo in divini

rebus obeundis incendebatur animus , saepe etiam ex oculis ac toto Ore eminebat. Paulisto acrior natura cum esset , atque ad iracunis diam proclivior , ita se comparabat , ut diligentissime caVeret, ne ante occuparetur laniis mus ab iracundia, quam providere ratio poLset : quo factum est, ut ita moderaretur animo & orationi suae , cum esset iratus, ut nulla vehementior concitatio appareret , nullum non modo maledictum , aut convicium , sed ne verbum quidem illi paullo acerbius elaberetur . , Praeter necessarium parabilemque vitae cultum ceteris commodis carere facile poterat. Τemperantiae vero suae maximum cepit fructum, quod tam bona prosperaque valetudine usus sit, nunquam ut in vita medicina indiguerit; atque ad extremani senectutem is esset totius corporis habitus, is oculorum vigor , ac vultus color , ut dissimularet aetatem . Quotidie , nisi pluvia impedimento esset caloris

enim aut frigoris intemperiem , Ventorumque vim negligebat horis pomeridianis circa Urbis moenia curru delatus , mox prolix T

285쪽

aso deambulat Ioni indulgebat . Quanquam sol Ltudine mirum in modum delectaretur , non tamen ab hominum praesertim doctrina prae stantium consuetudine ac familiaritate abhor. rebat; eaque in amicorum congressibus hu- humanitate , comitate , modestia utebatur ,

ut omnium sibi existimationem benevolertiamque conciliaret . Hactenus de vitae genere , quam egit Lucchesiniust nunc de studiorum illius , scriptorumque ratione dicendum . NC-que enim vita hominum litteratorum adii nibus , quae plerumque communes cum aliis sunt , neque quicquam habent admirationis , sed scriptis eorum continetur. Quicquid ipsi monumentis litterarum prodiderunt dignum , quod legatur a posteris , hoc , quodcumque est, propria illorum vita ducenda est , quae non certo naturae termino definitur, sed viget etiam post eorum interitum , atque imma talitati propagatur . Venio igitur ad Scripta Lucchesinii, qui eam animo opinionem imbiberat , neminem excellere in scribendo posse . nisi ab assidua veterum Latinorum , Graecorumqne lectione illam elegantiae, simplicitati

286쪽

a gr

tatis gravitatisque formam hauriat atque amripiat , unde existit illud perfectum scribendi genus, quod nemo non laudat , & pauci assequuntur. Latinos ille igitur Graecosque

classicos Scriptores veteres nocturna diurna que manu versabat r Livii vero lectione sita dele flabatur, ut plus tricies totum perte. gerit . Is tamen etiam recentiorum libris temporis plurimum tribuebat, qui sive in

mathematicis , sive in philosophicis discipli.

Dis, quas apprime callebat, novi aliquid afferrent. Ampla hac pulcherrimaque rerum Ue horumque supellectile instructus, ad scribena dum accessit. Hic tamen, quae fuerint de eius Scriptis eruditissimorum hominum iudicia , asseremus; de nostro silebimus, ne foriste benevolentiae, pietatique , qua illius me-. moriam jure prosequimur, tribuisse plus videamur , quam veritati . Atque illud in primis mirantur omnes , quod cum magna ex parte Lucchesinii aetas in ea tempora inciderit , quibus nescio quo fato pravum quod dam scribendi genus atque a Veterum imi tatione prorsus alienum in Italia obtine

ret a

287쪽

agaret , eius pravitatis adeo expers fuerIt , ut potius in alteram partem peccare visus sit nimis severae calligataeque orationis . Gravior itaque nonnullis scriptor , quam suavis videri solet , quod minus voluptati aurium studeat ; dumque omnia religiosissime ad veterum imitationem essingit atque exigit , minus numerosa eius cadat oratio. Incredibile citctu est, quanta litterariae Reipublicae approbatione non in Italia solum , sed etiam in Germania , in Gallia excepta fuerit XII. Demosthenicarum orationum Latina interpretatio . Eam Rotlinus Latinae GKecaeque limgua: iludiosis proponit ad legendum . Gra- vina autem cum in publico litteratorum hominum coetu Lucchesinium offendisset , illi palam maximopere gratulatus est , quod ea . interpretatione Graecarum Latinarumque litterarum gloriam fere unus in Urbe pulcherrime sustineret . Muratorius denique ad Luc-chesinium scribens praeter ceteras laudes , o Te felicem , inquit , qui in atraque lingua civem agere potu Sed cum non omnibus de optimo interpretaudi genere una sit e

288쪽

ilemque sententia ; alii en i m negligendam esse elegantiam , dum constet interpretis fides; alii de fide aliquid detrahendum , ut elegantiae sit

locus ; alii mediocritatem quandam tenendam esse arbitrentur , minus miror non deesse aliquos , qui Vol fit interpretationem Lucchesiniae anteferendam putent r omnestamen eruditionis plenissimas animadversiones , quibus orationes singulas adornavit , mirum in modum commendant , multum

enim splendoris ac lucis Atticis antiquitatibus attulere . Neque Vero , qui Oratorum principem Latine vertit , oratoria iple caruit laude . Plures habuit Romae sive in secris aedibus , sive in publicis academiis ac litteratorum hominum coetibus-orationes ; sed omnino quatuor in lucem editae ad posteros pervenere , videlicet; oratio de S. Ioanne Evangelista ; Oratio in celebri Areadum acad mla , dum publice plauderet Clem. XI. P. M. inaugurationi, habita ; oratio in funere Lusitaniae Regis Petri II. habita in templo Samcti Antonii ejusdem Nationis , dum ei gio nomine parentaretur ; oratio in funere clem. XI.

289쪽

Clem. XI. P. M. In hisce orationibus genus quoddam dicendi Atticum secutus est , ut facile Demosthenis imitatorem agnoscas. Ex tat etiam alia oratio Etrusco sermone scri pia de Picturae , Sculpturae & Architecturae praestantia , quae ab eo in academia pulcherrimarum artium recitata est. Sed nulla in .. re pmstantissimum eius ingenium ac doctrina singularis magis emicuit , quam cum Latinam sitorum temporum historiam a Novio magensi pace adorsus scribendam suscepit. Sed hic,

opinor, non erit ab re paucis referre, quibus praesertim de caussis ad tantum ac tanta,

dissicile opus animum adiecerit. Vehementer enim dolebat 1plendidam illam atque magnificam tractandae Historiae rationem , qua Veis teres Graeci Romanique Scriptores immortali cum laude usi olim fiassent, penitus obsolevisse ; statuebatque in hac litterarum luce. . atque in ea praesertim AE tate , quae rerum gellarum magnitudine, splendore, copia nutali secunda esset, nihil desiderari magis , quam Historiam ad veterum imitationem diligenter cxactam et nunquam plures Historicos, quam sua

290쪽

Ra aetate , Sc vero etiam nostra extitisse , nunquam tamen minus Historiae consultum fuisse ; quod homines, qui maternam linguam vix calleant , & ne vix quidem , a ceteris vero optimarum artium studiis atque doctrina sint imparati, ad scribendum accedant, pareGque se tanto muneri arbitrentur et itaque fieri,

ut huiusmodi Historiae nullo artificio , nulla

verborum elegantia , nulla vi sententiarum scriptae , qua celeritate in lucem prodeant , eadem intercidant atque extinguantur ; dignae sane , quae Annalibus Volusii comparentur . Ad revocandam igitur veterem illam ratio nem nihil consultius fore censebat, quam ut quodam veluti Litterariae Reipublicae decreto sanciretur , res posterorum memoria dignas non nisi Latinis litteris commendandas . Qui enim essent ab Optimarum artium studiis atque a doctrina minus instructi, ac Titum Livium , Salustium , Caesarem . ceterosque praestantes Latinos Historicos, quorum unusquis que peculiari quadam laude mirifice excelluit , imitari se possie dissiderent , a scriben-ilo deterrerentur , neque nos futilibu com me

SEARCH

MENU NAVIGATION