Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1770년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

mentariis , historiisque vernaculo sermone perperam scriptis quotidie obrueremur . Quid pquod Latina sua se nobilitatis antiquitate tuentur , S ubique gentium perleguntur , cetera vero 1uis continentur finibus ώ iisque non ad modum magnis . Itaque qui materno, quam Latino sermone malunt pulcherrimarum maximarumque rerum notitias posteris tradere , non minus suae, quam eorum , de quibus scribunt, gloriae magnopere invidere putandi siunt; quod multo certe honorificentius sit non solum apud suos, 1ed etiam apud exteras, immo apud omneq gentes cognosci ac celebrari . Huc accedit , quod ea vis est & natura Latini sermonis, ut ab eodem Historia quandam dignitatem , vires & nervos mutuari videatur. Iam vero quanquam Lucchesinius ea

esset modestia praeditus , ut Latini Hiltorici personam cum dignitate aliqua sustinere se pota dissideret, ea tamen fuit magnitudine animi , ut suo conatu aliis incitamento e

vellet . Et certe in Historia , quam scripsit Lucchesinius, sibi imitandum proposuit quicquid in singulis antiquis Historicis admiratio-

292쪽

nem habet, ac legentium animos percellit atque assicit , ut dolendum propemodum illi defuisse otium , quo tam egregium laborem ad tria volumina iam perductum prorsus absolveret. Hoc autem postremo loco libet ad. dere , quod tamen minime seiunctum a re proposita videri potest, Patriae quidem meae iure

esse gratulandum, quod in tanta praeflantium Historicorum inopia duos uno ferme eodemque tempore tulerit praestantissimos Latinos Historicos Lucchesinium scilicet , & Caslruccium Bonamicium fratrem germanum meum , qui Lucchesinii exemplo excitatus , de rebus ad

Velitras gellis , deque Italico bello Latinos

Commentarios edidit. Hoc enim vere & sine ullo arrogantiae metu affrmare pota videor eosdem Commentarios ob summam scribendi elegantiam & vim , atque Ob summa a veterum imitationem adeo germanae Latinit,

iis amatoribus probatos fuisse , ut in publicis aliquot Italiae , Bataviae , Angliaequae ludis cum Caesare , Saluilio , Livio praelegi vulgo soleant. Illud enim vero graviter deplorandum , tam breve illi tuisse vitae cur-

293쪽

riculum , qui tam facile posset aetatis res gestas suae immortalitati commendare ; cum in ea Historiae parte , quam attigit , non Uiltoricus unus e multis , sed inter multos prope singularis fuisse videatur. ΟpgRA EDITA . DEMOSTHENIS ORATI NEs XII. de Reptibi ea

ad populam habitae , Lario donatae a Io. Vineentio Logehesivio Patritio Ltieein eum notis eritieis ἐν lictoricis , ω cum Graeco textu ad M. D. N. Clementem M. P. M. Romae ITI 2. in . o. VINCENTII LUCCHESINU Putritii Lueen. M Hurariarum fui remporis a Noυiomage in paee C Ium. III. in ψ. Primum volumen editum nit Roma a Petro Ferrio , secundum tertium ab Hieroumsmi nardio an . IT 38. iv q. OR ATIO G 5.Pohanne Mangelis, Romae i7 o. iv 4. - in celebri Areadum Academia dum publiaee plauderet Clement. XI. P. H. inaugurationi habita a Iob. Vincentio Luech nio Lucein Romae I Tor. in 8. -i--- in funere Serenis. Lusitaniae Regis P tri II. Rabita in templo S. Antonii ejusdem Nationis , dum

ei regis nomine parentaretur c. Romae I To . iu R.

294쪽

ANGELUS FABRONI Us. S.

MIraberis certe quod ego scribendum D. sceperim de Bernaresuo Perfectio , postiquam tu illius vitam O copiosissime , Heganti bsime tuo more explicasti. Von potui id

negare litteratis quibusdam Senensibus , qui a me non tam postulare , quam exigere pro jure nostrae amicitiae videbantur, ut Terfectium in societatem .ocarem illustrium virorum , qui Decadas meas exornare debent. Plurimum se gaudere dicebant, quod tu de admirando illo Poeta Italice scripsisses ; se non solum sperare , sed etiam considere te de eodem plura Latine prolaturuin ἔ optare tamen , ut in idem opus ego quoque O studium , O diligentiam sconferrem . Equidem invitus suscepi hujusmodi onus , cum tecum posse ullo modo contendere deverarem . diuid enim unquam in lucem

emisi i , quod tu suo genere perfectum non ese set ρ mae verborum elegantia i qui dele IIus, nitor , ac splendor i qui orationis ducIus, orna-T tus

295쪽

29otus , O evia i quam nihil non venustum , nia hil non limatum , nihil non acri studio Iudicio que perpolit Μm l Atque hoc etiam mirabalius est . quod tibi non minus in numeris adstricta quam in soluta oratione excellere contigit , quod quam rarum sit , omnes ii noruut, qui utrumque scriptionis genus tentarunt. Ego Uero γ aetate , ct ingenio , ct exercitatione longe tui di imilis , qui sperare possum aliquid

me elaboraturum , qAod scriptortim tuorum Icomparationem sustine. ι ὸ Hanc excusationis caussam attuli Senensibus , ne tecum conferrer ; ac plures etiam collegissem , ni veritus fuissem crimen arrogaηtiae Iubire, quod me judiatio cujusquam existimarem tecum posse comparari . Cessi ergo illorum voluntati non sine spe alumenta O subsidia ad opus perficiendum a se obtinendi; quam spem quod non passus fueris decipi maximas tibi gratias ago , agam que dum livam. Vale .mma VIII. Kal. Sepr. an. MDCCLXX.

296쪽

BER NARDINUS PERFECTIUS. ER NARDImIs PERFECTI Us natus est

Senis notulissima Etruriae urbe i,

nobilissimiique parentibus Petro Angelo Perfectio , ct Ursula A meis

righia an . a reparata lalute MDCL xxx. UI. id. Septembris ', educatus autem sic , ut nemo

aequalium magis . Degens in patrio collegio sub Jesultarum disciplina, lludia humanitatis, ScPhilosophiae exercuit , nec mediocrem operam luris prudentiae impertivit. Sed nulla a re magis quam Italica poesi delectatus eii , ad quam a natura non modo factum , 1ede laboratum fuisse illa satis ostendunt , quod septennis quaedam eius generis carmina, qu a nobis Italis Sonetti appellantur , sane tolerabilia confecerit ; quodque illa ipsa aetate non semel auditus fuerit versus ex improviso fundere vel in materna mensa patrem enim infans amisit vel in aequalium corona . Cum igitur quo quisque fertur danda esse vela

intelligeret, nullum abire sinebat diςm , quo. T a plu

297쪽

292 plurimum cum musis non versaretur . Latianas initio coluit, quod illi vere erat per1uasum sine iis Italicas inopes, & infirmas esse libros omnes, qui artis praecepta tradiderunt , volutavit ; continua optimorum scriptorumolectione Etruscae linguae affluentibus copiis seditavit ; nihilque earum rerum omisit , quibus id , quod expetebat , consequi se possuconfideret. Iis temporibus florebat Senis acumine ingenii, & admirabili quodam lepore Ioannes Baptissa Bindius, cui tam facile erat ludicros versus ad imitationem Berni ex improviso conficere , quam homini loqui. Audivit illum quodam die Perfectius ; N quoniam facile omnes trahimur laudis studio , sensit ille maxime animum suum inflammari ad eosdem plausus , qui Bindio tribuebantur , promerendos. Primum , amicis solum paucis

audientibus, ingenii sui periculum fecit, quod eum feliciter illi successisset , brevi , iisdem

c hortantibus amicis , e privatis latebris in publicum conspectum, lucemque hominum prodiit. Accessit & aliud incitamentum . Inam bulabat per urbem Beruardinus aestivo noctu

298쪽

no tempore magna stipatus amicorum cate ua . Cum ille coepisset veluti per iocum canere de laudibus clarorum quorundam Senentium , tanto se animi impetu ac furore cor reptum sensit , ut ex tempore flumen fuderit optimorum gravissimorumque versitum S obstupescentibus omnibus . domum suam , quasi ad triumphum , ductus fuerit . Ipse autem cum intelligeret quam arduum esset tueri per nam extemporalis poetae , qui hoc suscipere ac polliceri videtur, ut dαν omni re, quae sit proposita, ab eo poetice, ornate, copioseque dicatur , omnium rerum magnarum atque artium scientiam sic tenendam putavit, nihil ut sibi prope statueret licere nescire . Itaque non dubitaverim eundem praedicare theologum , philosophum , mathematicum , iuris consultum , satis anatommes & medicinae peritum , ex quarum facul latum cognitione semper eius versus efflorescebant ac redundabant. Mirum Vero quam in promptu haberet exemplorum vim , ut omnis antiquitas , omnisque historia posit: sante oculos ejus ese videretur. Romae cum

T a esset,

299쪽

esset , & de more versus sunderet ex tem pore , incidit in intimum Theologiae locum percunctatione quaesitum , hunc que docte adeo tractavit MVeganterque adeo exposuit , ut qui aderant theologi , & in his Bernardus Vargas Hispanus e S. J. nihil simile unquam se audi viue pronuntiaverint . Nec minus ob stupuit Caesar Catinius ex eadem Societate editis in sacram Scripturam commentariis illustris, cum Bononiae audivit Persectium ita de Regum historia quaerenti respondentem sui Omnium tum Judae , tum Israelis Regum

nomina ordine enumeraret . & clariora facta recenseret . Possem & alia multa exempla

proferre , ex quibus intelligi posset quam Perfectius ornatus esset uberrimis doctrinis S artibus ; sed prolatis contenti erimus , praesertim cum vivant adhuc plurimi , qui cum saepe Perfectio canenti adfuerint , nulla unquam in re illi proposita haesitasse s , aut rudem se ostendisse , nullisque terminis circumscripsisse ius suum testentur. Quae cum

per 1 e magna sint, necesse est etiam mirabilia fui iis, quod omnia claris artis suae colori, bus

300쪽

bus pingeret Perfectius . Cum ad dicendum

accederet , polcebat argumenta plura , electionem auditoribus permittens ; prooemiabatur apte , narrabat aperte , ornabat accommodate ad rerum dignitatem , docebat, delectabat, assiciebat ; cumque incredibili effet memoria. breviter colligebat omnia , quae multis Verin his dixerat . Inter dicendum divino quodam furore, quod de Jone assirmavit Plato , corripiebatur , ut ii qui Gobantum spiritu aguntur ; ardebant oculi, crisipabatur frons, anhelabat pectus , ceteraque omnia apparebant in adicia furoris, sine quo Democritus Abderites, ut testatur Cicero I. de Divinatione , utque

nos alias commemoravimus, quemquam magnum poetam esse posse negabat. Et profecto extra se rapi, & sui quodammodo oblivisci is debet, qui alienam personam induit, alienos mores, alienos affectus , aliena facta dictaque aptis verbis & sententiis exprimere studet . Quare de Perfectio Aristotelia illa de Maraco Syracusano praedicari possunt rNαρακος δε ο Συρακουσι ος και' ἀμεινων η ποιητής , οσαν ἐκ νηη . Frigida inter canen-

SEARCH

MENU NAVIGATION