Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1770년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

obtempero . mea maxime morem gero . Me

revera sine ullo suasore atque impulsore hoe a me grati animi officium esset jamdiu persolutum , si a mea quadam jum obfirmata opini ne atque sententia deduci antea potuissem .

Sic enim existimabam , non omnium illustrium Ororrem e re publica esse, ut vita monimentis litterarum tradita prolixius explicetur . Nam cum alii aut temporibus O publieis exclusi negotiis , aut voluntate sua otium secvti aetatem omnem tu humanioribus studiis

consumpserint; alii consilio , virtute, fide patriae praesto fuerint , ae publica saluti, dignitati , amplitudini aut in bellis administrandis, aut in tractatione rerum maximarum

consuluerint ; alii denique t quod est maxime rarum) utrumque praestiterint . ac scribenda strenue sapienterque gesserint , O legendo ornati me scripserint; ad primum genus hominum quod attinet, semper ea mente fui , at cum de illorum eruditione scriptisque judicium interposueris , vibit praeterea memoria mandari oporteat , nisi ineptias meras , aut res levi mas atque Oratas ad legentium s sti

272쪽

26 'eium persequi velis. Cum enim abditi litteris utillam publici muneris panem attigerint, nullus illis aditus patuit, quo Sirtates quasedam magnificas ac populares expromerent , qua cum perleguntur, admirationis obtinent plurimum, magnoque posteris ad bene de ropublica merendum incitamento ebe possunt . Illa praeterea vita aequabilitas atque constan. tia , qua, qui studiis Nacant, maxime delectantur , quanquam non mediocri commendatio. ne digna sit , ea tamen rerum ae vicissitudinum varietate caret, quae legentium animos alli-eere ac retinere cum voluptate possit. Haec,

mi Fabroni, a deseribenda Lucchonii vitta tamdiu prohibuerunt verentem Icilicet ne , dum privato grati animi vicio satisfacerem , nimis intemperanter abuti Uiderer otio θ li teris , cum jampridem hominem laudassem in oratione illa funebri, quam tum primum emis in manus hominum testem animi amoris σobsevantiae erga illam mea , σ mox iterum edendam curavi Dialogo ad Mictam, ubi de claris Pontidiciarum epistolarum Scriptoribus LAccbsilium copiose accurateque disserentem

273쪽

induxi. Nune Nero eum tua auctoritas Ogravi sima cobortatio accesserit , non patiaν tantum virum aut a societate doctorum hominum , quorum tu vitas pulcherrime de scribis , quasi di ili ae distrabi, aut alienis scriptis potius quam meis exornari. Malo et iam cetera omnia , quam benevolentiam erga te meam , si minus auctoritati tuae obsecutussim , desiderari. Cumque in hae conferibendahloria magnitudiue ac varietate rerum O. seramur , brevitate ipsa legentium satietati occurrere diliranter eonabimur. Sed antequam ad scribendum aggrediar , patere , quaeso , ut tibi maximopere atque ex animo graIuler , quod in nobilissimo Etruscorum Equitum Ordine , inter quos vel tantummodo pereenseri honorificenti mam existimatur , recenti beneficio

Principis sevi placuisse non ultima tua laus est dignitatem amplusi nam sis eonfecutus Macte igitur virtute , Fabroni clarisme; .eramque gloriae viam . quam jamdiu ingressus es, consi tir persequere . Vule.

274쪽

NI Us Lucae natus est Iv. Kal. Quintilis A. D. MDCLx. e X Perve

iusta patriciaque familia ; quo nu. mero qui sunt in ea Republica quae optimatum est summam imperii administrant. Maiores sui privatis aeque ac publicis laudibus floruere . Optimarum enim artium ac litterarum studia huic ingenerata familiae videntur esse , ut ne sceminae quidem ejus gloriae expertes fuerint . Fosdem vero saepe

Respublica adhibuit maximis difficillimisque

Legationibus obeundis , quae cum praesidia a . stabilitatis suae a pacis artibus magis, quam belli repetat , id muneris nonnisi viris ingenio , consilio, ac rerum gerendarum scientia pG stantibus deferre solet. Quo factum , opinor , est , ut dum ceterae Etruscorum Res publicae funditus interierint , ipse quanquam opibus & ditionis amplitudine minus vale ret , semper tamen a maximis se periculis fellis

275쪽

27o feliciter explicarit , atque ad hanc usque diem non sine omnium admiratione dignitatem ac libertatem suam egregie tueatur . Scipio pater excellentis vir ingenii atque doctrinae , R domi forisque in maximis Reipublicae negotiis saepe ac diu versatus nihil habuit antiquius , quam ut puer ad avitam familiae laudem educaretur . Ac primum qui dem privato doctore usius est , ut prima artium rudimenta perdisceret, quibus aetas puerilis informari solet ; sed non multo post a privata domi institutione ad publicam Senas traductus est; qua in nobilissima Etruriae urbe per id tempus recens Collegium institutum fuerat squod a Ptolomaei fundatoris nomine Ptolomaeum dicitur) quo adolescentes nobiles ad omnem humanitatem informarentur , ut optimum pueri ingenium iam domi exploratum aequalium aemulatione acueretur etiam magis, qua de caussa privatae publica institutio praestare creditur . Neque Vero ea spes parentes fefellit . Vix enim credibile Videtur , quam celeriter in omni doctrina profecerit . Erat enim in puero praeter mi

276쪽

27 ιram ingenii docilitatem , qua quaecunque tradebantur facillime corripiebat, summa etiam diligentia , qua praestabat omnibus. Cum itaque Senis id studiorum curriculum , quod in col. legiis tradi solet , quam celerrime absolvis sit , Pisas adhuc adolescens se contulit, ut in celeberrimo eius urbis Lyceo , postquam Senis oratoriae ac Poeticae facultati , Philosophiae ac Theologiae operam dedisset , Juris prudentiam ac Mathematicas disciplinas excoleret . Dum tamen haec nova studia prosequebatur , vetera non neglexit , atque ea praecipue , quae ad humanitatem spectant .

Fuit enim Adriani Belgae, & Alexandri Marchetli virorum in eodem Lyceo eloquentia praestantium assiduus auditor , ac doctissimorum hominum , qui in ea urbe frequentes sunt, consiuetudine unice delectabatur . Cum itaque tam multiplici reconditaque eruditione esset instructus , Florentiam accitus est a patre , qui apud Magnum Etruria: - Ducem ,

Lucensis Leg.ti munere defungebatur ; ibique sub illius disciplina politicas res attigit, atque una cum patre in maximis Reipublicae

277쪽

pteritia susceptam persequi decrevisset, Romam proficisci statuit, quo Ecclesiasticis praesertim viris apertior est cursus ad laudem. Itaque bona cum patris Uenia eo se contuin lit , regnante Pontifice Innocentio XII. cui a Magno Etruriae Duce commendatus diligenti ssime fuerat . Ea tamen Magni Ducis commendatio non tam verecundo iuveni profuit , quam obfuit modestia . Romae enim in petendis honoribus non modo semper, ut cursius cursu , ita virtute virtus superatur , sed persaepe accidit , ut arrogantia atque importunitate hominum imperitorum S insignia virtutis N praemia auferantur . Quapropter Lucchesinius serius ad honores pervenit, quam illius dignitas & eruditionis prae in .stantia , & vitae probitas flagitare viderentur. Dum tamen se in occulto continuit, idoneum tempus nactus est studiis obsequendi suis . Cum Latinis etiam Graaea conjunxit, ut dis

ficile dictu sit, in utra facultate plus deinde

excelluerit . Frequentabat autem eos hominum

278쪽

Num coetus , quos studiorum honestissimorum societas , similitudoque morum sibi copulaverat . Cum autem quamdam Demosthenis orationem , quam exercendi ingenii . stylique acuendi caussa Latine verterat, in huiusmodi doctissimorum hominum conventu rem citasset , tanto omnium plausu excepta est ,

ut ad aures Clementis XI. Summi Pontificis litterarum , et litteratorum hominum studio. sissimi fama pervenerit ; qui hominem ad se acciri jussit , ea usque ingenio & eruditione adeo delectatus est , ut statim multa in eum beneficia contulerit , ac multo plura pollici. tus sit. Idem Clem. XI. Lucchesinio auctor fuit , ut ceteras Demosthenis de Republica

orationes Latio donaret ; neque quicquam , deinceps Lucchesinius antiquius habuit, quam ut summo studio atque alacritate tanti Pon tificis auctoritati voluntatique obsequeretur . Itaque orationes xII. Latine vertit , auxitque eruditi uim is adnotationibus , quibus totius veteris Graeciae atque Atheniensium inprimis Reipublicae hilloria maxime illustras tur.

279쪽

tur . Quo dissicillimo labore cum feliciter perfunctus erat , opus in lucem edidit , eidemque Summo Pontifici iam de se optime

merito inscripsit consecravitque . Pergratum Clementi XI. intelligenti eloquentiae aestimatori , perque iucundum accidit litterarium Lucchesinit munulculum . illique statim ducentos viginti nummos aureos pendi quo tannis iussit ; effecitque non multo post, ut ejus opera in scribendis Latinis litteris ut retur Cardinalis ille , quem Secretarium status vocant . Huic muneri illud adjunctum est , ut Latine etiam ad universi orbis Episcopos rescribatur, qui sapientissimo Sixti V. decreto de statu suae quisque Dioecesis certiorem tertio quoque anno Pontificem Max. faciunt . In hoc mediocri munere versatus diu est non mediocri cum laude Lucchesinii Iabor . Neque vero , nisi qui in Romana aula sit plane hospes, tantum virum tam sero ad ampliores honorum gradus pervenisse mirabitur , si intelligat Lucchesinium a Juris Prudentia , atque ab omni forensi disciplina , cui liberior patet ad gratiam , ad Opes , ad

280쪽

dignitates cursus , semper abhorruisse , ut vulga solent , quibus in amore sunt politiores litterae , maluitisque uberrimis luris prudentiae fructibus , quam pulcherrimarum artium

ac itudiorum suavitate carere . Neque tamen non eos semper coluit, quibus coniuncta inesset cum Juris prudentia , liberali homine digna eruditio; inter quos maximi semis per fecit Lanfredinium Cardinalem , qui aetatis suae iuris peritorum eloquenti cimus . atque eloquentium iuris peritissimus appellari Vere poteti . Hunc Lucchesinius consuetudiis ne sua sic sibi devinxerat, ut nemo illi fuerit carior ἔ cumque propter quotidianas ociscupationes minus saepe , quam velic t , mutuis colloquiis frui possent , nullus ferme dies intercedebat , quin sibi mutuo Latine

scriberent . Erat Lansted inius Cardinalium, Concilii Tridentini interpretum a Secretis cuius eii, propositis in utramque partem ra tionum momentis, quaecumque de sure Ecclesiastico in disceptationem cadunt, ad Patres Latine scripta referre. Huiusmodi Lan-fredinianas quaistiones si quis perlegerit, is

SEARCH

MENU NAVIGATION