M. Tullii Ciceronis Orationum pars 1. 3.. Cum correctionibus Pauli Manutii

발행: 1565년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 로마

71쪽

ctatur. in bimc confestum P. Sextius trib. pl. cum agem nihil aliud in eo magistratu , nisi meamcausesam, uenit , oe se populo dedit, non plausus cupiditate, sed ut ipsi inimici nostri noluntatem uniuersi populi uiderent. uenit, ut scitis, ad columnam Maeniam. tantus est ex omnibus spectaculis usque a Capitolio , tantus ex fori cancellis plausus excitatus , vit numquam maior consensim, aut apertior populi uniuersi fuisse ulla in caussa diceretur.. ubi rant tum illi concionum moderatores, leyum domiani, ciuium expulpores ρ alius ne in aliquis impnobis ciuibus peculiaris populus, cui nos offensi, himi sq. fuerimus ψ equidem existimo, nullum tempus esest 'quentioris populi, quam illudgladiatorium; neque concionis ullius, neque vero ullorum comitio ram . Haec igitur innumerabilis hominum multitudo, haec populi tanta significatio sine ulla uariet te uniuersi, cum illis ipsis diebus de me actum iri putaretur , quid declarauit, nisi optimorum ciuium salutem dignitatem populo caram esse uniuem so in at uero est ille tribunus pl. qui de me non patris, aui, proaui maiorum denique suorum omni-tim , scd Graeculorum innituto concion interr gare solebat, uellet ne me redire; O, cum erat reclamatum simiuinis mercenariorum uocibus, populum R. negare dicebat; is , cum quotidie gladiatores 'ectaret, numquam es conspebus, cum ueniret: emergentsubito, cum sub tabulas subreps

Mater

72쪽

. Mater te appello, di turus uideretur. itaqueillabia latebros, qua spectu tum ille ueniebat, Appia iam uocabatur. qui ta

men quoquo tempore con 'ectus erat, non modosa

dilatores ,sed equi 'segladiatorum repentinis sigilis

extimescebant. Videtis ne igitur, quantum inter populum concionem intersituominos concionum omni odio populi notari; quibus autem consistere in operarum concionibus non liceat, eos omni populi Adgnificatione decorarιψTu mihi etiam M. Atilium 'gulum commemoras,qui redire ipse Carthaginem sua uoluntate adstupplicium, quam me iis captiuis a quibus ad senatum missus erat, 'mae m nere , maluerit ψ mihi negas optandum reditum 1Disse per familias comparatas, et homines armatod

Vim scilicet ego desideraui: qui, dum uis fuit, nihil egi; est quem, si uis non fuisset, nulla res labefactare potuisset. hunc ego reditum repudiarem j qui ita forens fuit, ut uerear, ne quis mestudio gloriae putet iccirco ex se,ut ita redirem. quem enim i quam senatus ciuem, nisi me, nationibus exteris commed uitin cuius umquam propter alutem, nisi mea senatus publice foci s populi gratias egit ' de me uno patres coscripti decreuerunt, ut, qui prouincias cum imperio obtinerent, qui quaestores egatiq. essent, salutem , O uitam meam cumrirent. in mea una caussa post i mam conditam factum est, ut litteris consula- tritus ex S.C. cuncta ex Italia omnes, qui remp. saluam uellent, conuocaremur. quod numquamsenatus iu

73쪽

in uniuersae reip. periculo decreuit, id in unius mea salute conseruanda decernendum putauit. qAem curia magis reclusinit ψ quem forum luxit/ quem aeque ipsa tribunalia desiderauerunt ψ omnia discessu meo deserta, horrida, muta, plena luctus, O maeroris fuerunt. quis est Italiae locus, in quo non fixum si in publicis monumentisstudium solutis meae, testim nitim dignitatis nam quid ego illa de me diuina S. C. commemorem φ uel quod in templo Iouis Optimi MaximiDItum eri, cu uiris, qui tripartitas orbis tererarum oras,atque regiones tribus triumphi adiun to huic imperio, notauit, de scripto sententia dicta, mihi uni testimoniu patriae conseruatae dedit: cuius sententiam ita frequetissimus senatus secutus est,ut unus dissentiret hostis, idq. ipsum tabulis publicis mandaretur ad memoriam poneri temporis sempiternam ruet quod est ponridie decretum in curia, populi ipsius, eorum , qui ex municipiis convenerat, admo nitu ; ne quis de caelo seruaret; ne quis moram ullam asserret; si quis aliter fecisset, eum plane euersorem reip.fore, i .senatumgraui me laturumstut statim de eius fas Io referretur. qua grauitate sua cum

frequenssenatus non nullorum scelus audaciamq. tardaset , tum illud addidit: nisi diebus quinque, quibus agi de me potuisset, esset abium, redirem in patriam

dignitate omni recuperata. decreuit eodem tempore senatus, ut ijs, qui ex tota Italia salutis meae caussa conuenerant, agerentur gratiae; atque ut ijdem ad res redontes, ut uenirent, rogarentur . haec erat

sudiorum

74쪽

Ruriorum in mea Llute contentio , ut vj, qui asenatu de me rogabantur, jdem senatui pro me supplicarent. atque ita in his rebus unus erisolus inuentus, qui ab hac tam impcsa uoluntate bonorum palam is yderet ; ut etiam/Metellus consul, qui mihi uel maxime ex magnis contentionibus re Dillet inimicus, de mea salute retulerit. qui excisatus summa cum auctoritate P. Seruilis, quadam grauitate dicendi, cum ille omnes prope ab inferis euocasset Metellos; ad illius generis, quod bbi cum eo commime esset, dignitatem, propinqui fui mentem a Clodianis latrocinijs re exisset; cumq. eum ad domestici exempli memoriam, O ad PQ umidici illius Metelli casum

uel gloriosum, uelgrauem conuerti Fet: collac mauit uir egregius, ac uere Metellus, totumq. se P. Seruilio dicenti etiam tum tradidit, nec illam diuina grauitatem, plenam antiquitatis, diutius homo eiusdem sanguinis potuit sustinere, est mecum absenssummo stuo beneficio rediit in gratiam . quod certe , si essaliquis sensius in morte praeclarorum uirorum, cum omnibus Metellis, tum uero uni, uiro forti mo,praenantis o civi, gratissimum fratri suo fecit, socio

laborum, periculorum, consiliorum meorum . Reditus uero meus qui fuerit, quis ignorat ζ quemadmodum mihi aduenienti tamquam totius Italiae, atque ip spatriae dexteram porrexerint Brundisinn, cum

ipsis nonis Sext. idem dies aduentus mei fuisset, qui natalis idem carissimae filiae,quam ex grauismo tu i primum desiderio luctuq. conspexi; idem etiam ip- is fui

75쪽

sius coloniae Brundisinae; idem Salutis; ci q. me domus eadem optimorum et do tissimorum uirorum

Lenus Flacci, is patris statris eius, laetissima

accepisset,quae proximo anno maerens receperat, Ilio praesidio periculoq. defenderat; cumq. itinere toto urbes Italiae festos dies agere aduentus mei u debantur, uiae multitudine legatorum undique miserisorum celebrabantur: ad urbem accesus incredibilithominum multitudine est gratulatione florebat: iter, a porta , in Capitolium adscensius, domum reditu erat eiusmodi, ut summa in laetitia illud dolerem, c uitatem tam gratam, tam misera , atque oppressam .

fuisse. Habes igitur, quod ex me quaesisti, qui ef

sent optimates . non est natio, ut dixini: quod ego Wrbum agnoui: est enim illius, a quo uno maxime P. Sextius se oppugnari uidet, hominis eius , qui hanc nationem deleri, edi concidi cupiuit; qui C. Caesarem, mitem hominem , O a caede abhorrentem , saepe increpuit , saepe accusauit, cum virmaret illum numquam, dum haec natio uiueret, me curas turum . nihilprofecit de uniuersis: de me agere nou

destitit: me oppugnauit primum per indicem Ue tium; quem in concione de me, o de clarismis uiris interrogauit: in quo tamen eos ciues coniunxit eodepericulo, O crimine, ut a me inierit gratiam, quod mecum amplissimis fortissimis uiris congregauit. sedponea mibi,nullo meo merito,nisi quod bonis. placere cupieba,omnes est insidias scelerati e machinatus . ille ad eos, a quibus audiebatur , quotidie

aliquid

76쪽

ὰliquid defecti a ferebat: ille hominem mihi amicis

mιm Cn. Pompeium monebat, ut meam domum metueret, atque a me ipso caueret: ille se sic chm inimico meo sepidarat,ut illammeae proscriptionis,quam

adiuuabat Sex. Clodius, homo i s dignissimus quibuscum uiuit, tabulam esse ,sescriptorem diceret: iruti unus ordinis nostri discessu meo luctu vestro palam

exultauit. de quo ego, cum quotidie meret, uerbum feci, iudices, numquam: neque putaui, cum omnibus Machinis, ac tormentis , ut, exercitu, copi' oppiae

gnarer, de uno sagittario 'ete queri conuenire. EIIa mea illi displicere, quis nescit ψ qui legem contemnat, 'quae dilucide uetat gladiatores biennio, quo quis petierit, aut petiturus sit, dare. in quo eius temerita tem satis mirari, iudices, non queo. facit apertissime contra legem Uacit is, qui neque elabi ex iudicio iucunditate sua, neque emitti ratia potest, neque πλbus, O potentia leges ac iudicia perstingere. quae res hominem impellit, ut sit tam intemperans c ista nimia gloriae cupiditate familiam gladiatoriam, credo, nastus est speciosim, nobilem, gloriosam: norat sudia populi: uidebat c lamores, o concursus futuros . hac exstectatione elatus homo flagrans cupiditate gloriae, tenere se non potuit, quin hos gladiatores induceret, quorum esset ipse pulcherrimus . si ob eam causi am peccaret, pro recenti populi in se bene

cio , popularistisdio elatus: tamen ignosceret nemo . cum uero ne de uelialibus quidem homines elector,

sed ex erganulis emptos, nominibus gladiatoriis or-

77쪽

. , narit,et sortito alios Samnites,alios prouocatoresst cerit: tanta licentia, tanta legum contemptione non

habitura sit exitum, pertimescit: sed habet defensic nes duas: primum, do, inquit, bestiarios: lex estscri pia de gladiatoribus .fective. accipite aliquid etiam acutius. dicit se non gladiatores, sed unum gladiatorem dare, o totam aerilitatem in munus hoc transtulisse. praeclara aedilitas, unus leo, ducenti besti νῆ. uerum utatur hac defensione: cupio eum suae caussae confidere :solet enim tribunos pl. appellare,ct a iudicium dinurbare, cum dissilit. quem non tam admiror, quod meam legem contemnat, hominis inimici, quam quo estatuit omnino cosularem legem nullam putare. Aciliam, Didiam, Liciniam, Iuniam contemst: etiam ne eius, quem sua lege, o suo beneficio ornatum, munitum, armatumsolet gloriari, C. Caesaris legem depecuniis repetundis non putat efse legem ἐ O aiunt alios esse, qui acta Caesaris rescindant, cum haec optima lex O ab illo socero eius, O hoc assecla negligaetur ρ Et cohortari ausus est accusator in hac caussa uos, iudices, ut aliquando essetisseveri in aliquando medicinam adhiberetis reip. ' nono ea medicina, cum sanaeparti corporis scalpellum adhibetur, atque integrae: carnificina est ista, crudelitas. ij medentur rep. qui exsecantpestem aliqua ,

tamquam strumam, ciuitatis. Sed ut extremum habeat aliquid oratio mea; O ut ego ante dicendi finem

faciam, quam uos me tam asten te audiendi; concludam illud de optimatibus , eorumq. principibus, ac resp.

78쪽

mp. defensoribus: uosque, adolescentes, O qui no biles estis , ad maiorum uestrorum imitationem excitabo; qui ingenio, est uirtute nobilitatem pol sis consequiAd eam rationem,in qua multi homines noui , honore gloria floruerunt, cohortabor . Haec est una uia , mihi credite, O laudis, O dignitatis, O honoris, a bonis uiris , sapientibus, O bene natura constitutis laudari , O diligi; nos descriptionem ciuitatis, a maioribus nostris sapientissme con-nitutam: qui cum regum potestatem non tulissent,

ita maginratus annuos creaverunt , ut consilium se natus reip. praeponerent sempiternum, deligerentur autem in id con ilium ab uniuerso populo, aditusq. in illum summum ordinem omnium ciuium indui triae, ac uirtuti pateret. senatum resp. custodem, praeside, propugnatorem collocauerunt. huius ordinis auctoritate uti magistratus, O quasi ministros grauissimi

consilis esse uoluerunt:senatum autem ipsum prox morum ordinum splendore confirmari,plebis liberi

tem, commoda tueri,atque augere uoduerunt.haec

qui pro uirili parte defendunt, optimates sunt, cumsecumque mi ordinis: qui autem praecipue suis ceruicibus rarita munia,atque remp. sustinent,i semper habiti sunt optimatium principes , auctor inconstemnatores ciuitatis. Huic hominum generi fateor, litante dixi , multos aduersarios, inimicos, invidos ese se , multa proponi pericula , multas inferri iniurias, Magnos es e raperiundos, O subeundos labores: sed mihi omnis ratio tal cum uirtute, non cium desidia;

79쪽

eum diglutate,non cum uoluptate; cum iis, qui sepa triae, quis is ciuibus, qui laudi,quigloriae, non quis no , O conuiusis, is delectationi natos arbitrantur . nams qui uoluptatibus ducuntur, Ose uitio . rum illecebris, O cupiditatum lenocini' dediderunt; missos faciant honores ; ne attingant remp. patiar tur uiros fortes, laborum patientes , frui. qui autem bonam famam bonorum,quaesola uere gloria nominari potes , expetunt, alijs otium quaerere debent, O uoluptates, non ibi .sudandum est his pro communibus commodis,adeundae inimicitiae,subeundae saepe pro rep. tempestates,cum multis audacibus,improbis,nonnumquam etiampotentibus dimicandum. Haec audiuimus de clarissimorum uirorum consiliis , e fadiis, haec accepimus, haec legimus. neque eos in laude positos videmus, qui incitarunt aliquando populi animos adseditione aut qui largitione caecarunt mentes imperitorum, aut qui fortes,'claros uiros, O bene de rep. meritos in inuidiam aliquam uocauerunt. leues bos semper nostri homines, O a daces ,'malos, perniciosos ciues putauerunt. at uero, qui horum impetus, , conatus represserunt,

qui avisoritate, qui fide, qui constantia, qui magnu- tussine animi consiliis audacium restiterunt; - graues , ij primcipes, ij duces , si auctores huius dignitatis , atque imperi, semper habiti sunt. Ac ne quis ex

nostro,aut aliquorum praeterea casu hanc vitae viam

pertimescat; unus in hac ciuitate, quem quidem ego possin dicere,praeclare uir de rep. meritus, L. Opi

80쪽

isius indignissime concidit. cuius monimentum ce- leberrimum inforo , sepulcrum desertissimum inlit tore Hrrhachino relidium est.atque hunc tamen agrantim inuidia propter interitum C. Gracchi ,semper ipse populus Repericulo liberauit. alia quaedam ciuem egregium iniqui iudiciiprocellaperuertit. c teri uero aut, repentina ui percus, ac tempestate populari, per populum tamen ipsum recreati sunt, atque reuocati ; aut omnino hinulnerat inuiolatiq. Q-xerunt . as uero ij, quis natus consilium, qui auctoritatem bonorum, qui linituta maiorum negliserunt, O imperitae aut concitatae multitudini luci,ndi esse noluerunt,omnes fere reip. poenas aut praesenti morte, aras turpi exsilio pependerunt. quod se apud Athenienses,homines Graeco longe a nostrorum hominis grauitate disiunctos, non deeranu, qui remp. contra populi temeritatem defenderent, commites, qui ita fecerant, e ciuitate ejcerentur; si Theminori αlum, conseruasorem patriae, non deterruit a rep. d fendenda nec Miltiadis calamitas,qui illam ciuitate populo anteferuarat; nec Arinidis fuga, qui unus

omnium iunissimus fuisse traditur; postea summi

eiusdem ciuitatis uiri, quos nominatim appellari non est necesse, propositis tot exemplis iracundiae leuit iisq. popularis, tamen suam remp. illam defenderunt : quid nos tandem facere debemus*rimlim in ea . 'riuitate nati, unde orta mibigrauitas , Magni ludo animi uidetur; tum in tantagloria inmentes, ut omnia humana leuiora uideri debcant; deinde ad

SEARCH

MENU NAVIGATION